Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XXI.Summa. Exemplis mularum vocum ostenditur, eandem esse antiquam linguam Celticam & hodiernam Belgicam. PRimo, plerorumque nominum propriorum ipsarum gentium etymologia est, & significatione & sono, similis hodiernis nostris Germano-Belgicae vocabulis. Plinius asserit, Catonem dixisse ortosGa naar margenoot+ Bergomates ex oppido quodam Orobiorum, Barra (ut habet communis Plinij lectio, forte Barga, aut Barch recte reponetur) etiamnun prodente se altius, quam fortunatius sitos. Orobij, id est degentes in montibus; & Barga Bergomates, quod altius, id est in montibus, habitarent. Berch autem Celtica hodierna aut Belgica mons est: & forte Bergomates dicti fuere, quasi Berge-maets, id quod Belgice adhuc significat Montani socij. Orobiorum quoque stirpis esse Bergomum Galliae Cisalpinae oppidum, idem asserit. Illi vero stirpis Celticae aut Cimbricae. Observavit Aldegondius (ut animadverti in Adversarijs ejus manuscriptis, quorum usum supra retuli mihi aliquamdiu fuisse) recenseri ab Herodoto in Clio, inter Asiae populos a Croeso intra Halyn fluvium devictos Οιθυνοὺς, & Βιθυνοὺς, quae nomina derivata existimat Aldegondius ab Oost & Dune, & Vest & Dune: quorum illud est Oriens & Collis, hoc Occidens & Collis; Euphoniae gratia immutatis paulo prioribus syllabis, Oost in Oi, & Vest in Bi: uti Itali Visigotti dicunt, pro Westgott. Si quid conjecturare mihi permittitur, dicerem dictos Oithynos quasi Vitthunos, & | |
[pagina 93]
| |
Bithunos quasi Bithunen, id est extra montes, & apud montes: quod alteri intra colles habitarent, alteri extra. Est porro Dune etiamnun hodie Belgis collis, & uit extra, bi apud. Eos vero populos Aldegondius iudicabat Celticae originis. Et forte sunt ex genere illorum Orobiorum montanorum, de quibus modo ex Plinio auditum, quos ille quoque Asiaticae stirpis esse asseruit: sic se populus ille aestimabat. Est autem Germano-Belgis hodie adhuc goet bonus, Godt Deus. Celta vel Kelta quasi Kilte, id est vir robustus & validus, quo significatu vox Kilte adhuc in usu est Frisijs quibusdam & Saxonibus. Galli quasi Walli, id est ambulatores, quod nomen adhuc integrius retinent hodierni Walonis, quales sunt Nervij & Atrebates, qui pars sunt Galliae-Belgicae. Dwalen autem est adhuc Germano-Belgis huc illuc obambulare; Wallen vetus Saxonicum aut Cimbricum, id est ambulare: lingua Anglica, quae dialectus est Saxonicae incorruptior, vox remanet Walke, ambulo. Sic gens illa Gallica seu Celtica se nominavit, quia hic illic per orbem ambulando, meliores sibi subinde sede quaeritabant. Hoc Strabo in ijs notat, dum dicit multos errores &Ga naar margenoot+ excursiones populum Galaticum commisisse. Quare frivolum est, quod quidam Gallos dici velint a Gala Graeco, id est lacte, ob candorem corporis. Quo etiam errore deceptus fuit D. Hieronymus, Praefatione libri secundi in Epistolam ad Galatas, alioqui oculatissimus. Troginos dicit Strabo dictos a duce quodam suo; si divinare mihi concessum, dixerum dici quasi Draghenen, vel Teutonice Traghin, id est traduco eò vel illuc: & ducunt viri praecipui deportantque colonias vel exercitus alio. Tolistobogos ait etiam gentem a duce suo denominatam. Non dubito quin Etymologia sit Stalenboge, id est arcus chaly- | |
[pagina 94]
| |
beus: ab armis enim gentes bellicosae nomina affectabant. Hodie adhuc Belgis est Boghe arcus, Stael chalybs, draghe porto, henen illuc. Tectosages quis dubitet quin dicantur quasi Dectesagers vel Decteseggers, id est arcanorum & tectarum rerum jndicatores? Studiosi erant Celtae Gallique vaticiniorum: ut de Druidibus Gallicis docent Historiae. Hodie Germanis sagen, Belgis seggen, est dicere, indicare, decken tegere. Ipsum quoque nomen Belgium & Belgae, ut est antiquissimum, ita hodie adhuc est ejus significatio apud Belgas in usu. Significat ijs Belgen, cum ira quadam indignari. Dicebantur autem ita Belgae, quod essent indignabundi & irritabiles. Fuere enim, testibus Caesare, Strabone atque alijs, pugnacissimi populi. Belgus quoque quasi indignator dictus, fuit dux ille Gallorum, qui cum Gallorum manu primus Macedoniam, regnante Ptolemaeo, invasit, ut refert Iustinus: & forte eadem de causa sic nominariGa naar margenoot+ voluit. Audebo hic aliquid praeter communem opinionem ratio constat opinioni meae? Ajo Galatas dici nonà Gallis, multo minus a gala, sed quasi Ga-laters, id est, qui permissi sunt ire. Nam singulari modo dimissi sunt Galatae a suis reliquis popularibus & parentibus, permissique, ut ex patria ire possent quaesitum alias habitationes. Notam rei memorabilis nominis notatione volebant sibi impressam. Scytas dici vult Melanchthon, quasi scieters, id est jaculatores: arcu enim & jaculandi peritia praestabant Scytae. Scieten adhuc Belgis jaculari est. Et propius quidem conveniunt Scutae (uti & Graeca pronunciatio fert) & Scutter Belgicum, quod proprie est jaculator. Similia rudera ac parietinae extant in proprijs nominibus hominum. Brenni duo nominantur | |
[pagina 95]
| |
in antiquissimis Historijs, quorum alter dux Celtarum fuit ad invadendum sedem idoli Iovis, Romae, tempore Camilli; alter antrum draconis Pythici, templum scilicet Apollonis Delphici. Dicitur vero Brennus quasi Brenner aut Be-renner: quorum illud significat combustorem, hoc late equitantem. Nomen sane idoneum tam ferocibus populorum ducibus. Viridomarus, dux Cimbrorum in Italia, & a Marcello interfectus, dicebatur quasi vrede-merer, id est augmentator pacis. Hodie adhuc Belgis vrede, Germanis frid pax est, & meren augere. Dumnorix, dux Gallorum apud Caesarem, dicebatur quasi Dune-rijck, id est dives multorum collium. Dune Belgis collis est, rijck dives. Apud Procopium & alios rerum Gothicarum scriptores exstant voces Goticae & Germanicae, quae etiam-num Belgis usurpantur. Dicit Procopius Gothos equum Belisarij valam appellasse:Ga naar margenoot+ erat enim coloris inter cineritium & rusum: cujus coloris equi hodie etiam Belgis valen appellantur. Facit etiam mentionem cujusdam militis, qui, post commissum cum Narsete praelium, Totilae comes fugae fuit, eique ait fuisse nomen Scipvarto, aliàsque Vlietum fuisse nominatum. Vtrumque autem hodie Belgis significat fossam, in qua minoribus naviculis navigatur. TacitusGa naar margenoot+ ait Suevos, Germaniae populum, Terram matrem ut numen veneratos, eamque appellasse Aerthum. Aerde autem vel Eerd dicitur etiam-num Belgis terra. Talia sexcenta possunt observari. Quod an non manifesti indicij, Belgicam linguam, ut indole, sic antiquitate esse eandem cum veterrimarum nationum lingua? facileque esse conjecturâ assequutu, saeculis eam esse Graecâ priorem. |
|