Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XX.Summa. Lingua Hebraea Celtica etsi sit antiquior, hanc tamen esse antiquiorem Latina & Graeca. Etenim ipsis Graecis, nedum Latinis antiquiores multo & celebriores esse linguae hujus populos, Gothos, Getas, Cimbros, Massagetas, Thraces, Scythas, quorum et genus fuit promiscuum et sermo: Adhaec idoneorum authorum testimonio probatum, linguam populorum istorum stirpis ejusdem fuisse cum hodierna Germano-Belgica. Caeterum, nisi insolenter me agere reliquarum linguarum populi pronunciarent, Belgicam meam soli Hebraeae, nulli vero alij, aevo & antiquitate dicerem secundam: Hebraeam enim libens ante eam posuerim. Neque enim mihi tam petulante splene esse liceat, ut velim intolerandum hoc cum Becano jocari; atque linguae Belgicae antiquitatis quoque palmam prae Hebraea tribuere, eamque genitricem non modo aliarum, sed & ipsius Hebraeae facere. Qui sane mirifice verisimile hoc facit, dum praesertim & Hebraeae & aliarum linguarum etymologias ex Cymbrica origine derivat. Quas | |
[pagina 87]
| |
tanto artificio vir ille & dexteritate tractat, rationibus allatis tam congruis, ut non facile quis vel e longinquo hic eum sequatur. Nullus χειρόσοφος ita sagaci sua gesticulatione verisimiles effundet oculis praestigias, quam hic artificiosus & doctissimus praestigiator, vocum γλωττοσοφίᾳ sua admirabili, infundit auribus. Tantus in hac arena est, ut merito de eo dicat Lipsius, quod ingenium acre, facile, felix etiam miratus sit. Numen quoddam hic potius esse videtur, non homo. Nos tamen circa haec nostra ejus illa nolumus sectari: sed cum alijs prae nostra hanc antiquitatis praerogativam concedere Hebraeae, praeferentes uni huic argumento plura. Quanquam argumentum unum non exigui ponderis lingua Belgica a natura sua praebet, quod non parum facit pro Becani sententia. Ab omnibus ingenijs sagacibus ita judicatur, quod grande sit judicium antiquitatis linguae alicujus, si multa habeat vocabula monosyllaba: adeo ut fere antiquior habenda sit, quae ijs plus scatet affluitque. Certe haut inconcinna conjectura, nec velut fortuito teli projectu: simplex est & unica rei existentia: aptius ergo quadrat cum ea vox illa, quae est simplicissima syllaba solummodo existens una. Norunt vero linguae Belgicae, aut Germanicae, aut priscae Celticae (nam eadem istarum est substantia) periti, monosyllaborum eam multitudine esse plenam: talia esse vocabula fere primitiva omnia: hac proprietate superat non tantum linguas alias sed & ipsam Hebraeam, cujus dictiones primitivae sunt ut plurimum dissyllabae. Sed relicto isto in medio, nec pro nec contra Becanum agitato, in eo haut adeo nugax ingeniosus hic scriptor dicendus, quod asserit Belgicam vetustate antecedere Latinam & Graeciam. Latina enimvero non valde | |
[pagina 88]
| |
antiqua est: In qua sententia confirmatus sum judicio Marnixij Sant-Aldegondij, rerum humanarum divinarumque scientia cumulatissimi viri; ex quo, quod ita de lingua Latina esset habendum, accepi. Cujus tum dicti viro summe sapienti sua ratio constabat; Gravesque rationes istius & a nobis adferri possent, sic si postularet nostrum institutum. Est quidem Graeca quam Latina antiquior; sed Graeca antiquiorem esse Belgicam, duo sunt quae fidem fere faciant. Primo, quod populi antiquissimi atque ipsos Aborigines vetustate antevertentes lingua Belgica sunt usi; Gothi, inquam, Getae, Massagetae, Cimbri, Teutones, Galli, Celtae. Quae gentes ejusdem vel sanguinis fuere, vel mixti. Gothos, Getas, Massagetas, Sacas, Galatas, quin & Thraces & Sarmatas, imo & Scytas ejusdem olim fuisse generis, ac nationem quasi unam, testantur mihi summi Historici, & Cosmographj; Iordanus episcopus Ravennae,Ga naar margenoot+ Isidorus episcopus Hispalensis, Ludovicus Vives, Cario: Germanos, Gallos, Belgas, Celtas, Cimbros, Teutones, Saxones etiam fere omnes nationem quasi fuisse eandem, testes Plinius, Strabo, alijque, tum ex ijs Cario. Vetus Interpres Horatij ad eum locum ex lib. 1. Carm. In Massagetas, Arabasque: Massagetae (inquit) juxta GothosGa naar margenoot+ incolunt: unde & Gothi Massagetae aliquando dicuntur. Mixtos vero & quasi in unum coiisse populum Cimbros cum Gothis, ab ijsdem memoriae proditur; id est, Celtas, Teutones, Germanos, & ipsos ex parte Gallos cum Getis, Massagetis, Thracibus, Scytisque: Dum scilicet ad morem abeuntis & recurrentis maris, nunc ex Asiae varijs regionibus, in varias Europae partes, atque ex his in illas mirabili reciprocatione, ex diversa occasione iverunt, redieruntque, non semel, nec recentioribus | |
[pagina 89]
| |
tantum saeculis, sed a longa antiquitate. Non possum committere, quin hic annotem rem observatu perdignam: quod nimirum in Historijs reperiantur Saxones, Germani, Gothi, & Asiatici, & Europaei; Gothiaque & Asiatica, & Europaea. In Historia Persica celebres sunt Sacae: & apud Cyrum res magnas gesserunt: eos non vano augurio Melanchthon & alij judicant Saxones, Germanios Herodotus nominat: eorum nomen congruitGa naar margenoot+ cum Carmanis, quorum fortitudo laudatur a Strabone. De Gothis, qui & Getae, auditum ante. Pars meridionalis Chersonesi Tauricae etiamnum hodie dicitur Gothia: & magna pars Chersonesi Cimbricae itidem hodie adhuc Gothia dicitur, nempe pars septemtrionalior Suetiam versus, cujus jam monumentum quoddam renovatur in nova illa civitate, quae hodie Caroli Principis auspicijs aedificatur, & Gottenburch nuncupatur. Mira res, & licet vetus, auditu nobis nova; quaeque facile suspicionem injiciat errorem hic esse & confusionem. Sed quid tamen in eo miri, si Germanij, aut Carmani, Sacae, Getae seu Gothi, omnes posteri Iapheti, cujus nepotes Europaei, in Asia oriundi, inde profecta in Europa Germanos, Saxones, Gothos collocarunt? Quid miri, Europaeos aliquando iterum ex Europa in Asiam, velut domum, remeasse, ibique originem suam innovasse? Certe cum cogito nationes illas, uti populos omnes, esse Dei quasi peculium, non mirum mihi videtur, quod ille dives & magnus paterfamilias, qui villas suas & praedia habet in Europa & Asia, populos illos, velut familiam, armenta, greges suos nunc in illa Asiae praedia, nunc in haec Europae duxerit ac reduxerit. De gentibus vero istis omnibus & illud authores, quicunque mentionem earum faciunt, perhibent, quod in multis | |
[pagina 90]
| |
mundi plagis ingentia facinora per armorum invictam fortitudinem ediderunt. De Gothis commemorat Isidorus, quod isti sunt, quos Alexander vitandos pronuntiavit, Pyrrhus pertimuit, Caesar exhorruit. Ante Marium, Syllanum, Marcellum, Camillum, imo ante ipsam Romam, ante Alexandrum Magnum, sub tempore Artaxerxis Mnemonis, Regis Persiae, & ante, ab Herodoto fuerunt celebrati: passim per mundum virtus illorum & facta bellica longe lateque scintillaverunt, viaque gloriae grassantium manus ardens emicuit. An ergo mirum, si, dum res gestae Graecorum adhuc in cunis jacebant, gens ista viros se, praeclare agendo, praestiterunt, quod linguae quoque antiquitate eosdem superant? Non sermo ante aetatem est, non lingua prius, quam vir. Et lingua quidem gentium illarum, licet pars Europam, pars Asiam habitaret, una eademque fuit: dialecto forte discreparunt, ut Aeoles ab Ionibus, sed stirps, & character sermonis idem fuit. Tum, quod illud est, quod maximam admirationem hic facit, fuit lingua illa eadem cum hodierna Cimbrica & Celtica, id est cum Teutonica nostra & Belgica, si non toto habitu, saltem ipso corpore. Vtriusque duplex mihi firmamen est, authoritas Historicorum & collatio vocabulorum gentis unius cum alterius. Prius non semel innuunt Philippus Melanchthon & Cario in Chronicis. Et constans opinio est, ideo Germanos appellatos Teutones fuisse, quod quasi fratres Germani Gallorum linguam, habitum, mores cum ijs haberent similes. At Galli, Celtae, Germani Cimbri erant. Strabo aitGa naar margenoot+ Tolistobogos, Troginos, Tectosages esse gentes Galaticas, linguae ejusdem, in re nulla discrepantes: tum Tectosages dicit esse a gente, quae in Celtica est. Galatarum | |
[pagina 91]
| |
ergo & Celtarum lingua antiqua illa eadem. Quid vero dictissimus Hieronymus? Vnum est, inquit, quodGa naar margenoot+ inferimus, & promissum in exordio reddimus; Galatas, excepto sermone Graeco, quo omnis Oriens loquitur, propriam linguam eandem plane habere, quam Treviros: nec referre, si aliqua exinde corruperint, cum & Afri Phoenicum linguam nonnulla ex parte corruperint, & ipsa Latinitas & regionibus quotidie mutetur & tempore. Treviri autem caput & antiquissima civitas verae Germaniae, Celticaque. Soloduri Helvetiorum, in antiquissima turre opere Romanorum, haec est incisa Inscriptio, quam ipse exscripsi:
In Celtis nihil est Soloduro antiquius, unis
Exceptis Treviris, quarum ego dicta soror.
Hinc Iuvenalis Gallo-Graeciam vocat alteram Galliam:Ga naar margenoot+
Quamquam & Cappadoces faciant equitesque Bithyni;
Altera quos nudo traducit Gallia talo.
Altera Gallia, quia Celticae illi Galliae lingua & moribus est persimilis. Benedictus Arias Montanus sic inquit:Ga naar margenoot+ Posteri Sarphat eam partem Europae obtinuêre, quae Gallia dicta est. Nam Galli primi ex Asiae parte Bithyniae vicina venerunt, indeque nomen Galliae secum detulêre, ita perpetua cognatio fuit Gallorum & Galatarum. Antiquitus igitur linguam harum gentium fuisse eandem, sic quidem testimonijs illis comprobatum manet. Sed si vocabula conferas, etymologiamque eorum examines, sive sint appellativa, sive hominum, sive locorum, & ipsorum populorum nomina propria, videbis esse ejusdem generis & per inter se similia. Alterum illud, quod antiqua illa seu Celtica, seu Gothica, seu Galatica eadem sit cum hodierna Cimbrica, Germanica & Belgica, testimonio quoque gravissimorum authorum etsi comprobetur, tamen certissimo cognoscetur ex collatione hodiernarum | |
[pagina 92]
| |
linguae illius dictionum cum priscis. In specimen de aliquibus eam faciam; & dabo ei recensioni novum caput. |
|