Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– Auteursrechtvrij
[pagina 81]
| |
Cap. XIX.Summa. Esse verisimile plus vocum Graecos, Tauricos, Persasque mutuasse a Celti-Belgis, quam hos ab illis. Qua occasione aliquantulum dissertum de lingua prima, ostensumque eam non posse non esse Hebraeam. Tum quatenus contigerit diversitas linguarum. ILlud iam credo in animo desiderium suboriri, ut intelligi possit, an itaque Belgae a Graecis & Persis Tauricisque eas, quas habent, communes acceperint dictiones, an hi ab illis. Ego ita judicarim; Non esse incredibile, quin gentes eae mutuum fecerint, & utrique quaedam ab utrisque vocabula acceperint: sed plura tamen putarim Graecos, Persas, & Tauricos accepisse a Belgis, quam hos ab illis. Eo adducor hisce non parum huc facientibus argumentis, quantum quidem initio attinet ad Graecos. Primo, quod Celtica lingua sit Graeca antiquior. Secundo, quod vocabula communia magis referunt Celticum quam Graecum genium & indolem. Tertio, quod Graeci victi quodammodo & superati a Belgis seu Gallis cum fuerint, leges potius sermonis accepêre quam dedêre. Certamen de linguarum antiquitate peranceps est. Lingua Hebraea jure conjicitur esse prima, & mundi principio coaetana, ut quae ad ejus initia obtinuit sola: donec ob gigantaeam audaciam, quae molem Babylonicam ad caelum usque erigere machinabatur, dissecta est multifariam linguae unitas; Cujus rei velut per somnium refert umbram illaGa naar margenoot+ Ethinocorum, de Aloidum insania, fabula. Haec igitur unica aliquando quae fuit & prima lingua, Hebraea quod sit, existimare liceat. Non quidem ex frivolis aliquibus argumentis, quae aliqui proferunt; quale hoc est: quod | |
[pagina 82]
| |
omnes, si nulla alia imbuerentur, sed sibi reliquerentur, donec possent loqui, sponte & a natura loquuturi essent Hebraice. Anilis sane ea est divinatio. Cui non absimilis fuit illa argumentatio, qua Psamaticus rexGa naar margenoot+ Aegypti augurari volebat, quaenam esset primaeva lingua. Ex eo nempe, quod infantes deos jussit educari in sylvis, ubi nullam audirent vocem humanam, & quam linguam sua sponte, sine doctore, loquerentur, eam judicaret primam fuisse generis humani: eoque facto, post annos tres ante eum adducti pueri aliquoties Bec, Bec, vocem cum emiserunt (quod tum lingua Phrygia panis erat) ideo iudicari voluit, linguam illam esse primorum hominum, & Phrygas fuisse primos homines. Et quid mirum est, ut observavit Ludovicus Vives, ipsos BecGa naar margenoot+ pronunciasse, qui inter capras educati essent, quarum sermo nihil sane aliud est quam bë, bë, bec? Ejusdem igitur firmitudinis res est, velle linguam Hebraeam probare primam, quia homines a natura Hebraice loquuturos putari posset; & velle cum illo Aegyptio concludere, Phrygiam esse primam, quia ille pueros illos suos sylvestres Phrygium quid a natura sonuisse, sibi persuasit. Minime vero; neque Phrygice, neque Hebraice, neque ulla omnino usitata loquetur lingua, qui nullam unquam didicerit: citius quis natura existat Geometra. Istiusmodi ego armamentis infirmisGa naar margenoot+ non utar, ut tuear Hebraeam linguam videri primam, & humano generi coaevam; sunt solidioris metalli argumenta, quae ei sunt probando; qualia varia sunt a Iosepho, Eusebio Caesariensi, Cyrillo, alijsque, quae brevitatis ergo a me praeterita, ab eo, qui videndi ea sit avidus, poterunt consuli. Attingam tamen quin duo praecipue, omittere nequeo. Primum est, quod | |
[pagina 83]
| |
omnia nomina propria, quae ante linguarum divisionem, multiplicationemque fuerunt, sunt pura puta Hebraea. Qui Mosen inspicit, videbit. At solent Historici eam nominum propriorum originem retinere, quam reperiunt nominibus inesse, quorum res gestas commemorant, licet aliena quoque lingua scribant. Infinita etiam non modo apud Mosen, qui Hebraice scripsit, sed & apud aliarum linguarum scriptores exstant nomina propria virorum, faeminarum, regionum, urbium, fluviorum, animalium, plantarum, astrorum, tam antiqua, ut credibile sit ante linguarum differentias fuisse composita, quae manifestissimae sunt Hebraeae originis. Plurima eorum recensentur a Francisco Iunio, Praefatione in Grammaticam ejus Hebraeam. Cujus vero linguae nomina propria sunt antiquissima & prima, ejusdem quoque haut dubie sunt appellativa: nam ista dant proprijs structuram. Alterum argumentum est, quod cum divisio linguarum sit poena, ob peccatum gigantaeae audaciae & superbiae, vel ipsis profanis authoribus testibus, haut dubie hac alienatae linguae poena non sunt affecti illi, qui immunes sese servaverunt ab illis peccatis; & pro honorario ipsis Deus reliquit incorruptam illam primam & sanctiorem linguam. Illa autem, teste Historia sacra, fuit gens, quae a Semo pio oriunda erat, & familia Heberi nepotis posterique Semi. Haec se sola gens turris in coeli numen contumeliosae aedificationi non miscuit, sola gens Semaea se communibus illius saeculi peccatis enormibus non inquinavit; erat enim in illa praecipuum Ecclesiae familiaeque Dei. Tum quid certius, quam Heberum & ejus familiam fuisse locutos illa lingua, quae ab ipso, velut ab authore, Hebraea usque nunc appellatur? At Heber ejusque familia fuit ante lingua- | |
[pagina 84]
| |
rum dissonantiam, testante id verace illo teste Mose, quo etiam nemo scriptor exactius notantiusque dissonantiam illam linguarum, ejusque causam mundo memoria prodidit: quin ergo, ut lingua Heberi, id est Hebraea, ante divisionem illam fuerit? si ante, quomodo ergo non erit illa prima? Hoc autem honoris insigni voluit Deus praefulgere sua gentem Ecclesiae apud omnem posteritatem, quod in ea permanserit illa lingua, quae primaeva fuit: alijs, in ignominiam sui, commutantibus eam in alienas. Nec indignum notatu, quod ex omnibus alijs linguis nulla sit quae nomen servet ullius aut hominis, aut familiae, ante divisionem, celebris, aut nomine ullo designati. Videtur porro mihi prima illa & originalis lingua, ideo Hebraea dicta ab Hebero, quod quando divisio illa linguarum fiebat, tum ille cum sua familia florebat. Tum enim illi natus est Phaleg, quiGa naar margenoot+ ab illa divisione sic est nominatus. Quin igitur ille esset praecipuus, qui linguam illam vetustam retinebat, alijs recipientibus alias, ab eo potius Hebraea fuit vocata, quam postliminio repetito nomine aut Adamica, aut Noachaea, aut Semaea, etsi illi & majores ejus fuerint, & linguam eandem usurparint. Et antea nullo forte nomine fuit universalis lingua insignita. Cum vero ejus nomine aliquo, ab alijs discriminandae occasio esset data, convenientius fuit, id a vivo, quam a mortuis desumi. Vbi & hoc notandum, quod non solum Heber ea lingua est locutus, ejusque familia, sed & nepotes ejus posterique. Ea locutus fuit Thare, & filius ejus Abraham. Item reliqui filij, uti Nachor & filius ejus Bethuel, Bethuelisque filius Laban, qui fuit octavus ab Hebero, uti Abrahamus simul cum Nachore Labanis avo fuit sextus. Et licet Abrahamus ex Charris migra- | |
[pagina 85]
| |
verit, usus tamen est lingua Hebraea, posterique ejus itidem. Licet quoque familia Bethuelis & Labanis remanserint in Mesopotamia, retinuerunt nihilominus linguam Hebraeam. Quae omnia certa sunt ex proprijs nominibus filiorum, filiarumque, quae tam in familia Abrahami quam Labanis indita sunt, omnia certe mera Hebraea. Et credibile est totam Mesopotaniam & Chaldaeam usas, diu post linguarum divisionem, Hebraea integre, quia ibi familia & gens Heberi remansit: Nam inde Thare & Abraham & ejus posteritas tota Israelitica prodierunt. Etiamsi vero Chaldaea lingua, progressu temporis, dialecto non parum sit ab Hebraea mutata, tamen, quod ad substantiam & radicem attinet, mansit eadem. Faciet istud tollendo isti incongruo, quomodo divisae sint linguae omnes aliae abalienataeque ab Hebraea & primaeva, cum nomine Hebraea familiae Labanis in Mesopotamia degentis, & Chaldaea nomina arguant nihil discrepantiae utique fuisse inter linguas Israeliticam & Charrensem aut Mesopotamicam. Quo loco istud quoque obiter attingam; Fieri posse, ut illa prima discriminatio linguarum non tam circa dictionum substantiam, quam ut plurimum circa dialectum pronuntiationemque facta sit. Et quod nihilominus alij alios intelligere non potuerint, non est mirum. Nam vix iam etiam Arabes, Syri, & Hebraei, nisi assueti, se mutuo statim intelligent. Non Saxones & Scoti, Belgae & Angli se mutuo intelligent, etsi duntaxat dialecto differunt. Et sane ex repentina mutatione attonitis plus etiam, ad se mutuo intelligendum, obscuritatis animo fuit objectum. Profecto hoc in comperto est, omnes fere totius Asiae linguas, uti supra retulimus, differre magis dialecto ab Hebraea, quam aliter. Quanto vero plus | |
[pagina 86]
| |
spatij ab illo tempore, quando, & ab illo loco, ubi prima illa mutatio contigit, est interpositum, tanto quoque mutatio major obtinuit. Id quod ita usus est, ut linguae rei utriusque nimiâ distantiâ, ex diversis dialectis, tandem prorsus degenerent in alias, prioris nihildum retinentes, & vix quidem vocis alicujus simulachrum. Est ergo nobis per ista, quasi apodectice, nedum topice (ut Peripatetici loquuntur) demonstratum, linguam Hebraeam esse linguarum omnium antiquissimam, quippe quae illa sit, quae in usu mundo fuit, ante linguarum vel divisionem, vel confusionem. Vnde tum existimare est potius, quae ei sunt cum alijs linguis communia, ab ea, ut plurimum saltem, tanquam a progenitrice ad sobolem, ad alias linguas esse translata. |
|