Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XVIII.Summa. Historijs & authoritate bonorum aliquot authorum, tum alijs rationibus probatur mutuam consuetudinem fuisse inter Celtas, & Graecos, Persas, Tauricos, aliosque Asiaticos: unde illa vocabulorum communio existit. ILlud jam consideremus ante omnia (cujus quidem causa tota haec de communione linguarum suscepta | |
[pagina 74]
| |
est contemplatio) utrum tam multae istae dictiones, quas habet communes Belgica cum Latina, Graeca, Procopensi sive Taurica & Persica, a consuetudine quoque sint & commercij frequentatione. Omnino equidem sunt. Nam & nimis multae sunt, & nimis characteris indolisque manifesto ejusdem, quam ut, ab incertis causis illis, casu, derivatione & operatione conceptuque simili animi exortae, contigerint. Et de Latinorum quidem & Germanorum, Belgarumque conversatione, frequentissimo commercio, quin & commoratione illud in confesso est, quod tam antiquissimis quam recentioribus temporibus, Celtae, Germanique apud Latinos, & hi apud illos multum sint diuque versati. Nimis hoc in Historia Romana est vulgatum. Audi Ovidium:
Maesia vocis habet, quid barbara lingua Latinae,
Graecaque cum Getico mixta loquela sono.
Commixtionem fuisse Goticae linguae & Latinae, & unam cum Gotica Mysicam docet. Quî, quam per cohabitationem? Vt taceam tam copiosam lectionem & usum Scriptorum Latinorum, qui multis iam saeculis Belgis fuerunt, quaeque pars non exigua istius commercij est. De Graecis major est dubitatio. Quî, inquis, frequentatio aliqua consuetudoque fuerit inter Belgas, sodes, & Graecos? Magna fuit. Quid? an Graeci, relicta patria, Belgium & Germaniam habitatum venerunt, aut huc ad nos colonias deduxerunt? ut inde aliquid communitatis in sermone enatum sit? Qui hoc assuerit, non forte omnino extra veri viam egressus fuerit. Ex Historijs notissimum est Phocenses Massiliam, quae Galliae est, deduxisse colonias suas. Rhoda item Gallica est Rhodiorum in Gallia colonia, a qua | |
[pagina 75]
| |
D. Hieronymus vult flumen Rhodanum appellatum. Graecorum monumenta, per Germaniam, tam ad Rhenum, quam alibi, Graecis nominibus inscripta, suo tempore fuisse reperta, author est Tacitus. Vti Solinus, Graecos venisse ad Scotos, & in intimo recessu saltus Calidonij aram Graecis literis inscripsisse. Quid? quid sibi vult illud Ovidij, qui cum in Tomo apud Getas ageret, ait:
Hic quoque sunt urbes Graiae (quis credere posset?)Ga naar margenoot+
Inter inhumanae nomina barbariae.
Huc quoque Mileto missi venêre coloni,
Inque Getis Graias constituêre domos.
Anne commixtionem Graecorum cum Goticae & Cimbricae linguae populis fuisse asserit? Milesij quoque Graecorum antiquissimi sese Getis in urbe Tomitana addixerunt; Vnde it[e]m Ovidius:
- & tamen intusGa naar margenoot+
Mixta facit Grajis barbara turba metum.
Item:
Turba Tomitanae quae sit regionis, & inter
Quos habitem mores, discere cura tibi est?
Mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,
A male pacatis plus trahit ora Getis.
Quidni ut habitationis, sic sermonis sit facta aliqua communitas Phocensium & priscorum illorum Celtarum? At lingua illa prisca Celtica eadem fuit cum Germanica & Belgica. At non habitaverint sane Graeci unquam inter nostros, nostri profecto maiores progenitoresque ad Graecos pervenerunt, & intima Graeciae viscera penetrantes, penes ipsos resederunt. Macedoniam domuerunt, a Delphis Graeciae totius adytis non abstinuerunt, ipsum Phoebi sacrarium petierunt.Ga naar margenoot+ Brennus dux cum magna armata Celtarum multitudine Ma- | |
[pagina 76]
| |
cedoniam invasit, Belgius dux alter eodem tempore reliquam Graeciam: cum videlicet Ptolemaeus rex regnaret in Macedonia. Deinde quoque, dum Antigonus regnabat in Macedonia, alia armata Celtarum manus se fudit in Macedoniam. Denique neque reges Orientis (ut Iustini verba recitem) sine mercenario Gallorum exercituGa naar margenoot+ ulla bella gesserunt, neque pulsi regno ad alios, quam ad Gallos, id est Celtas, confugerint. Tantus terror Gallici nominis, sive armorum invicta felicitas erat, ut aliter neque majestatem suam tutam, neque amissam recuperare se posse, sine Gallica virtute, arbitrarentur. Itaque in auxilium a Bithyniae rege invocati, regnum cum eo, partâ victoriâ, diviserunt, eamque regionem Gallo-Graeciam cognominaverunt. Galli hi populj sunt vocati communiore nomine: sed inter eos Belgas fuisse quoque, & forte ut primarios, argumento est nomen praecipui ducis Belgij. Ac non modo sponte sua in Graeciam iverunt, sed & invitati a magnis regibus. Nec numerus fuit exiguus, sed ut asserit Iustinus, GalliGa naar margenoot+ abundanti multitudine, cum eos non caperent terrae, quae genuerant tricenta millia hominum ad sedes novas quaerendas, velut peregrinatum miserunt. Ex ijs portionem magnam in Graeciam ait profectos. Et secunda vice XV millia peditum & III millia equitum eodem perrupisse, author est. Postremo testatur idem quod tempestate ea (qua scilicetGa naar margenoot+ Antigonus potiebatur rerum per Macedoniam) Gallorum tantae fecunditatis juventus fuit, ut Asiam omnem velut examine aliquo implerent. Vnde occasio non defuit frequentandi vitae sermonisque commercij. Non absimile quid refert Strabo: Paphlagonibus itaque ad AustrumGa naar margenoot+ sunt Galatae: quorum gentes tres sunt: duae Trogani & Tolistobogi a ducibus nominatae: tertia e gente, quae in Celtica est, Tectosages. Hanc regionem post multos errores & multas excur- | |
[pagina 77]
| |
siones, in loca Attalicis regibus & Bithynicis subdita Galatae occuparunt, donec eam, quae nunc Galatia est & Gallo-Graecia dicitur, ab illis non invitis acceperunt. Dux transitus in Asiam videtur fuisse Leonorius. Sic itaque Celtae magno numero in Asia omni & Graecia, quasi possessionem obtinuerunt. Certe integram Gallo-Graeciam, non invitis indigenis, propriam sibi provinciam fecerunt. An itaque mirum, si hic illic Graeciam, modico saltem numero, occupantes, & integra provincia, magnusque Galatarum populus Graeciae ita vicini, ut pars ejus fuerint, degentes frequentissimum cum Graecis commercium habuerint? an mirum item, quod ex tali commercio linguarum quaedam provenerit communitas? Huic ego antiquae & diuturnae conversationi, cohabitationique Graecorum ac Celti-Belgarum, huic, inquam, causam communitatis utrorumque assigno. Opinioni illorum neutiquam possum subscribere, qui eam attribuunt commixtioni nostri exercitus cum Graeco, in Bello Sacro, sub Argonautarum nostrorum Duce Godefrido Bilioneo. Fuit quidem illius exercitus collectus, uti ex omne genus Christianis populis, sic praecipue ex Belgis, cujus dux erat ipse: sed quod ab illa permixtione cum Graecis non potuit oriri linguae utriusque isthaec communio, duae mihi sunt causae: Primo enim exigui temporis fuit illa consuetudo, inconstans & vaga: vix enim quinquennij fuit justa aliqua ista commixtio. Anno enim Christi millesimo nonagesimo sexto suscepta fuit a Bilioneo ista expeditio: mortuus ille est sub annum millesimum centesimum, cum jam anno non amplius uno recuperatorum Hierosolymorum rex fuisset. Quo mortuo, imminuta mox est, & fere desijt illa aliqua magna Graecorum nostrorumque militum conjunctio. | |
[pagina 78]
| |
At Galato-Belgarum & Graecorum per multa saecula vicinitas, cohabitatio, commerciumque continuata fuerunt. Deinde certum est, illa nostrae linguae cum Graecis communia vocabula fuisse in illa Expeditione, & diu ante utrisque in usu. Exemplo id quorundam probabo. Aneu & Ane, Thure & Duere, Roizos & Ruise, Lechos & Leger pro Lecto, Megale & Micgel, Nux & Nacht, Era & Eerde, Hyper & Over; ostendi ante in catalogo communitatis, quod Graeca sint pariter & Belgica. Quod autem Graecis longe ante Bilionei tempora in usu fuerint, quis negaverit? Quod Belgis aut Celticis populis; libri nostri multo vetustiores probant. Probat antiquum illud Psalterium Germano-Belgicum, cujus mentionem infra facimus cap. XXVII. in quo omnia haec modo relata vocabula reperiuntur: uti videre est ex illo catalogo, quem Lipsius ex eo exscripsit in suisGa naar margenoot+ Epistolis. At Psalterium illud scriptum fuit tempore Caroli Magni, anno Christi circiter octigentesimo, id est trecentis annis ante Bilioneum. Forte pauca tum vocabula etiam communicata sint, sed ut tum facta primum fuerit multiplex illa communio, omnia abnuunt. Non minus probabiliter causa hujus linguae commixtionis referri posset ad illam Graecorum Gothorumque commixtionem, quae per diuturna bella facta fuit in Mysia, Thracia, circa ipsam Constantinopolim, tempore Imperatorum Theodosij 11, & Valentiniani. Et tanto quidem probabilius, quanto mutua frequentatio duravit diutius. Est porro locus insignitus Pausaniae scriptoris Graeci, non parum huc faciens, quem non possum non translatum in Latinum hic adscribere; ille ita insit: Primam quidem extra fines suos expeditionem Celtae fecerunt subGa naar margenoot+ duce Cambaula; procedentes vero usque ad Thraciam progredi | |
[pagina 79]
| |
ulterius non sunt ausi, diffidentes nimirum sibi, quia pauci erant, nec belligerando Graecis juxta numerum pares. Vbi vero visum ipsis fuit secundo arma in regionem alienam inferre. profecti sunt illi, qui una cum Cambaula militatum erant egressi, tum gustu insatiabilitatis correpti, tum in praedae lucrique amorum deducti: & multus quidem erat pedes, nec vero pauci congregabantur in copias equestres. Duces igitur in partes tres exercitum diviserunt. Atque ornamentum fuit, ut in aliam alius exiret terram. Ac in Thraces quidem & gentem Triballorum debebat exercitum ducere Cerethrius: euntibus vero in Pannoniam Brennus & Acichorius, & duces erant. Belgius Macedoniam Illyricumque est fortitus, & praelio adversus Ptolemaeum constitit, obtinentem tum Macedoniae regnum. Erat vero hic Ptolemaeus ille, qui dolo interemit Seleucum filium Antiochi, ac nihilominus ad eum confugiens supplex; habebatque cognomen Ceraunius, ob nimiam audaciam. Atque ipse quidem Ptolemaeus in praelio mortuus est, ac Macedonum facta est non parva clades. Et ne tum quidem in Graeciam promovere sunt ausi Celtae, secundusque iste exercitus ita domum reversus fuit. Quando quidem Brennus tum in publicis conventibus, quam apud quemque Galatarum tributariorum seorsim sedulus erat instigator ad bellum inferendum in Graeciam, multa disserens de praesenti Graecorum imbecillitate, & quod divitiae quidem grandes essent in publico, & in templis plurima ornamenta, argenti aurique signati quam plurimum. Sic Galatis in Graeciam transire persuasit. Socios vero imperij tum alios tributariorum elegit, tum praesertim Acichorium. Qui autem collectus erat exercitus, erat peditum centum quinquaginta duum millium, equitum vero viginti millium cum quadringentis. Tot, inquam, equites erant, qui semper in opere parati erant; numerus autem verus sexaginta unum millia & ducenti. Etenim duo famuli erant cum unoquoque equite, & ipsi periti equestris militiae, & equos pariter habentes, &c. Refert | |
[pagina 80]
| |
paulo post Pausanias quomodo etiam Atheniensibus Galatae bellum intulerint, ac ducem eorum Cydiam interfecerint. Tum quid apud Thermopylas egerint; & quam inclementer Aetoliam vexarint: Ac reliqua, quibus innuit quam per totam Graeciam Celtae penetrarunt. Anne haec & plura similia innuunt potius ad antiqua illa tempora causam communitatis linguae Graecae Belgicaeque assignandam, quam ad Bilionei tempora? De Tauricis, Procopensibusque non mirum quoque, quod cum Celtica & Belgica nostra lingua tam multa habeant communia: quippe qui ita arcta consuetudine & habitatione usi fuere, ut in unum eundemque populum coaluerint; & hodierni Procopenses reliqua aliqua sint soboles vetustorum Bithynorum, Ponticorum, Phrygum, & Celtarum Belgarumque in eandem gentem junctorum. Sic conjectu est facile, commercium quoque & conversationem inter Persas & Celtas fuisse; cum (ut modo ex Iustino relatum est) omnem Asiam Celtae velut examine aliquo impleverint; Regesque Orientis sine Gallorum exercitu bella multa gesserint. Cur non itaque cum Persis conversatio Celtis quoque fuerit? Cur non milites strenui audientes, apud illum populum, qui ea tempestate arma tractabat prae caeteris, vel advocati, vel sponte sua se contulerint? Imo quicquid ejus est, ego infallibili hoc utar argumento, quo asseram, paulo familiarus Persas usos Celtis, quia tam multa tam exacte habeant communia in sua, cum ijs lingua. Casu non accidit, ut dum illi Tygrin biberunt, hi Rhenum, Scaldim aut Albim, ita multa ipsis in ore eadem sint subnata vocabula. Inter necessaria est, quod ea vel Celtae a Persis, vel Persae a Celtis possideant. |
|