Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XVII.Summa. Illa vocabula, quae ostensa sunt Latinis, Graecis, Hebraeisque esse communia, maxima ex parte esse facta communia, non tam ab ulla alia causa, quam a populorum illorum mutuo commercio. COnsequens nunc est illud perpendere, cui potissimum ex supra disputatis causis adscribenda sit illa communitas vocabulorum, quam ante cata- | |
[pagina 72]
| |
logice ostendimus esse inter illas linguas, quas tum posuimus. Revera itaque sicut in omnibus, sic in illis quoque ad communitatem praecipuum fecit usus & commercium. Si casu in diversis linguis eadem & sono & significatu sunt aliqua vocabula, id ratio monet esse rarissimum. Derivatio etiam & transitio unius linguae ex alia aliquando in causa communitati sit: praesertim ubi apparet linguae utriusque esse simile ingenium, similem characterem, similem indolem. Etsi, ut supra probavimus, dirivata transmutataque aliqua lingua vocabula quaedam suae primitivae potuit retinuisse, quae primativa plane amiserit. Talia etiam derivata sunt, sed nescitur ex qua lingua. Et forte ubique multa talia sunt, etsi ignotum sit, quaenam. Et profecto tam fit in linguis magna mutatio, ut eadem lingua uno saeculo plurima vocabula & antiquet, & recipiat; adeo ut, quae initio saeculi in usu sola fuerint, ad finem saeculi ejusdem ab ijs, qui tum sunt non intelligantur; a longitudine temporis adeo a prima origine (ut Platonem sentire dicit Ficinus)Ga naar margenoot+ permutata, ut primae nominum positiones minime discernantur. Commonstrari quoque haut difficulter posset, antiqua esse multa vocabula Celtica, quae hodierni Galli, qui totum fere antiquae linguae Celticae genus commutarunt cum idiomate generis Latini, adhuc usurpant, & prorsus ignota obsoletaque sunt Germanis Belgisque, quorum linguae genus totum est priscum illud Celticum. Sic itaque derivatio & dictionum quaedam haereditas aliquando ejus, quae supra ostensa est, in linguis similitudinis esse potest causa. Vti denique vis, operatio, impetus, conatusque concepta similia similiter efferendi nonnunquam hic aliquid forsan egerit. Verum tamen usui & conversationi mutuae: quae inter illas gentes, quae | |
[pagina 73]
| |
in linguis aliquid simile habent, intercessit, praecipue est ad signandum, quodcunque id similitudinis est. Et quod Hebraeae Graecaeque linguae dictionum similitudinem, quam primo loco posuimus, attinet: non est dubium, quin voces sanedrim & aphirejon mutuata sit lingua Hebraea a Graecis vocibus synedrion & phoreion: uti tum verisimile est, ex conversatione mutua traxisse Graecos ab Hebraeis, quae ibi recensuimus utrisque similia vocabula. Idem & de Latinis est statuendum, ex conversatione quaedam vocabula communia ab ipsis Hebraeos usui accepisse, & plura illos ab Hebraeis. Sic, velut credibile est eorum vocabulorum, quae Hebraeis Germanisque sunt cognata, plurima hos ab illis per usum mutuum accepisse, certo statuendum est, Rabbinos has voces Sothim a Belgis Sotten, id est Stulti, & Boos a Belgico-Germanico Boos, id est Malus, in linguam Hebraeam induxisse. Certe Marnixius Aldegondius, Munsterus, & alij ita existimant. Idem reputandum de communitate linguae Graecae & Gallicae: idem de Belgicae cum Francis seu Gallis & Italis, a consuetudine ut plurimum admixtum est, quicquid in alique linguarum illarum est alterius, quicquid commune, ex mutua frequentatione, commorationeque est. |
|