Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XVI.Summa. Tertium praecipuam & certissimam hujus communitatis causam esse mutuum populorum commercium & frequentationem. Qua tum occasione haec laus Belgis propria esse ostenditur, quod exactius et plenius quam ulli alij populi varias addiscant loquanturque linguas. AT vero est alia tertia causa, per quam linguae diversae communitatem inter se habeant, nempe mutuus populorum usus, cohabitatio, conver- | |
[pagina 69]
| |
satio, frequentatio, & consuetudo. Eaque causa est longe certissima, & similitudinis frequentioris. Quis neget, per convictum & frequentationem, gentes adipisci multa inter se vocabula communia, cum notum sit integras linguas tum quosque vernaculam, tum etiam peregrinas alios ab alijs discere, & communes sibi facere, mero commercio & conversatione? Sic Gallus totam Gallicam non modo, sed etiam totam discet Italicam. Sic Belga non popularem modo, sed Alemanicam, Anglicam, Gallicam, Italicam, Hispanicam, Lusitanicam, Indicam, aliasque complures unus idemque discet totas, absolute. Qua quidem dexteritate gens nostra antecellit reliquas fere omnes nationes. Nulla aeque natio tot linguas peregrinas tam exacte expresserit, quam Belgae; aeque ipsa vocabula, non modo & genuinas phrases, sed quod difficilius est, ipsam nativam uniuscujusque linguae pronunciationem, ad sonos, variam modulationem, vocisque affectus omnes usque. Vnam aut alteram forsan linguam peregrinam discat bene ingeniosior peregrinus aliquis, sed ut plures discat exacte, rara illa erit avis: semper aliquid aut phrasis, aut accentus, reliquaque pronunciatio trahet a vernaculo. Belga, Germanissans imprimis, ut Brabantinus, Hollandus, Zelandus, nam non aequa est dexteritas, in isto, Belgarum Gallissantium (qui Wallones dicuntur:) Belga, inquam, talis usque ad mulierculas, opifices, & socias navales, tam perfecte loquetur linguas omnium illarum nationum, cum quibus justo aliquo tempore consuetudinem coluit, ac si ipse nationis ejusdem esset. Et quidem quam plurimos inter nostrates reperies, qui non minus quam Q. Ennius gloriari solet, se tria cordaGa naar margenoot+ habere, quod loqui Graece, Osce, & Latine sciret, jure idem | |
[pagina 70]
| |
faciant, totidem scilicet linguas peregrinas callentes. Aulus Gellius quoque hanc laudem dat Mithridati,Ga naar margenoot+ Ponti atque Bithyniae Regi, quod quinque & viginti (Valerius Maximus & alij, viginti duas) gentium, quas sub ditione habuit, linguas percalluit, earumque omnium gentium viris haud unquam per interpretem locutus sit: sed ut quemque ab ea appellari usus fuit, proinde lingua & oratione ipsius non minus scite quam si gentilis ejus esset, locutus est. Et Amalasuintam Ostrogothorum Reginam, Theodorici Ostrogothorum Regis filiam, ab eo Historia celebrat, quodGa naar margenoot+ non modo Graece & Latine eruditissima fuerit, sed & distincte omnibus linguis locuta sit earum nationum barbararum, quae in Occidente Imperium unquam vexassent. At inter Belgas meos multos invenies, qui non pauciores linguas germane teneant. Quare tam gloriari possunt habere se corda plurima, quam Ennius potuit, quod habuit tria: & habeantur ij sane locupletes animorum & multum cordipotentes. Dixerim fere Belgam meum spongiam linguarum; ut ista perfecte humores omnes, sic ille linguas recipit. Hanc non potui facere, quin felicitatis, in linguis alienis addiscendis, laudem, hoc loco, tanquam non improprio, Belgis meis admetirer: & ut citra invidiam, rei ipsius facit probatissima veritas. Rei vero istius admirabilis unica causa est, usus conversatioque. Si in re ulla, quod vulgo dicitur, consuetudo est tyrannis, est in hac imperiosa potestate imponendi in alienos alienas linguas, etiam hostiles in hostes, quasi contrarium in suum contrarium. Certe Occidentis, Orientisque linguas nullo negotio miscet, & alteros alterorum sermone uti facit. Referunt, qui ex Iavanicis & Moluccicis partibus veniunt, in locis illis indigenas | |
[pagina 71]
| |
Orientales multum assumere a lingua Belgica, ex Belgarum frequentatione. Scholas ibi esse, ubi Belgice a pueris discitur: eosque & domi & per plateas euntes recitare Orationem Dominicam, & alias Christianas preces, pronunciatu genuine Belgico. Quemadmodum itaque consuetudo & commercium communes facit alijs linguas totas, sic manifestissima experientia testatum est, per res easdem communia fieri multa vocabula. Sive consuetudo illa per scriptorum lectionem, sive per mutuum sermonem fiat. Plus tamen communitatis nascitur ex sermone, quam ex lectione. Consuetudo ususque igitur & praecipua & maxime certa est, pleraeque communitatis, quae in linguis est, causa . Libens vidi, quod Lipsium habeam de hisce fere affinitatis in diversis linguis, causis mihi assentientem: compendio sic eas complectitur: Fatendum sane est, & ego observo, ut ratio communisGa naar margenoot+ hominum, sic & verba alibi esse; sive traductione & gentium mixtione, sive casu potius, (hoc ego, improbo, & ajo casu quidem haut nunquam, sed raro) an genio administrante. |
|