Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XV.Summa. Secundam quandam causum cujusdam communitatis linguarum posse esse conceptum in animis illorum, qui in unaquaque lingua vocabulorum authores fuere. Qua tum occasione inquiritur, an voces habeant a natura realem aliquam congruentiam cum rebus, quas denotant; deinde an vocabulis insit similis operandi aliqua vis, quae inest rebus, quas significant: probaturque neutrum fieri. VErum enimvero etsi derivatio propagatioque linguarum causa sit, quod quaedam in iis sint similia, non tamen omnis similitudinis dici causa debet: sed & cujusdam similitudines aliam jam loco secundo causam indicabimus. An forte a scopo aberraturus sit, si quis | |
[pagina 60]
| |
dicat eundem artificem authoremque linguas omnes fabricare, id est vocabula earum, dictionesque omnes aut fabricare aut condere: atque ideo alienum non esse, si multâ similitudine inter sese conveniant? Quo loco nec abs re, nec injucundum fuerit, paulo in theoriam harum quaestionum penetrare: Primo; quis sit dicendus linguarum author? secundo; qua ratione, quidque spectans eas condiderit, quisquis ille author earum sit? Authorem itaque linguarum effectoremque non irrationale aliquid, sed mentem rationalem esse oportere quis dubitaverit? Sunt enim linguae dictionesque signa atque indicia rerum: quas vocibus certis designare opus est intellectus, memoriae & mentis, quarum sola est ratio. Nam quod quidam asserunt avibus quoque suos esse sermones & garritus articulatos aliquid significantes, qui etiam ab avibus invicem intelligantur, merae eae nugae, affaniae, apinae sunt. Solius aut Dei, aut Angeli, aut animi humani est, res dictionibus notatas percipere; itaque solorum quoque eorum est dictiones, ut rerum notas, facere. Atque ita omnino habendum est, Deum esse ex parte authorem vocabulorum, primario per se, suomet instinctu in homine: tum ex parte etium ipsum hominem facultate ordinaria & naturali suae rationis. Primas hic Plato tribuit in Cratylo, Deo, adeo ut vix secundas homini: Mentem ejus de hac re sic proponit Marsilius Ficinus: Paulo post (inquit) considera: primum,Ga naar margenoot+ qui res nominavit, cognovisse prius eas, quam nominaret: Item priscam opinionem, qua asseritur divinam quandam virtutem ab initio hominem instruxisse, rerumque nomina docuisse. Quod iis quae in Protagora & Politico dicuntur, est consentaneum. Fieri enim non potest ut humanum genus vel ab initio mundi, vel post ingentes illuviones, aliter quam divinitus sit instructum. Adeo ut quod in Historia sacra legitur Adamus rebus omnibusGa naar margenoot+ imposuisse sua nomina, id Plato dixerit factum instinctu divinae | |
[pagina 61]
| |
virtutis. Certe componi formarique aliquando linguas in hominum mente & lingua caelitus Moses docet: quando in aedificatione molis Babylonicae uno momento varias linguas fuisse testatur exortas. Vnde hoc, nisi a Deo? Attamen homo quoque in hoc fabricationis vocabulorum opere, non tam peculiari Dei influxu, quam ordinaria sui intellectus facultate, qua semel a Deo est praeditus, aliquid agit. Nec abnuit id Plato, qui etiam ipsorum narrat Deorum nomina non casu, sedGa naar margenoot+ partim humana ratione, partim inspiratione divina inventa fuisse. Tangitque ibi opinionem de nominum origine triplicem: vel quod a Diis quondam accepta fuerunt; vel quod a barbaris &c. Iam, quid de altero dicemus, quam rationem servant vel Deus vel homo, quando nomina rebus attribuunt? An semper hoc respiciunt, ut nomina naturali quadam vi sua congruant naturae rerum, easque significatu suo & forma effigient? an vero nullo respectu naturae rerum habito, quo arbitratu tantum vocabula, ut notas rerum, statuunt? Disputat apud Platonem Cratylus contra Hermogenem, Cratyloque consentit Socrates; nomina non arbitrio facta esse, sed naturali ratione composita vim habere. Rationes istius sic ex Platone colligit Ficinus: Quod nomina sint quaedam imagines rerum, per quas res ipsaeGa naar margenoot+ agnoscantur: quodque verum nomen nihil aliud est, quam rei ipsius vis quaedam mente primum concepta, voce deinde expressa, literis demum significata. Vnde sequi vult, nomina vi sua nàturam rerum continere. Deinde argumentatione ista utitur:Ga naar margenoot+ Quod si naturaliter sese habent essentiae, naturales quoque sunt actiones atque passiones. Itaque si dividere vel comburere rem quampiam studeamus, non tam pro arbitrio nostro, quam pro natura rei id faciemus, ut eo modo & instrumento, quo dividi possit aptius, dividamus, similiterque comburamus. At dicere & nominare actio quaedam esse videtur, ideoque propriam debet habere naturam, ut non ita, sicut placet nobis, sed ut rei modus exigit, nominemus. Est | |
[pagina 62]
| |
enim nomen instrumentum quoddam, quo rem nominatam ab aliis discernimus atque dividimus. Insuper: Similiter in imagine;Ga naar margenoot+ eatenus enim imago est, quatenus repraesentat: potest autem magis minusve referre: idem ferme nominibus accidit. Nam quaedam rerum ipsarum sunt imagines. Praeterea cum nominis finis sit, rem ipsam referre, praestat ipsum similitudine quadam rei, quam hominum conventione referre. Denique idem probat hoc argumento, quod nomina vera idem operentur, quod res ipsae; quare similitudinem naturae cum rebus nominatis habere ea oporteat. Idem, inquam, efficaciter operari, si a gnaro & sciente, recto modo applicentur: causamque esse cur nomina usurpantes ad aliquid efficiendum frustrentur, quod recte applicandi ignari sint. Quod cum fit, etiam efficacissimae sane herbae nihil efficiunt.Tum assentientem citat sententiae huic Originem, doctorem Christianum, Ficinus: Origines (inquit)Ga naar margenoot+ quoque cum divinorum nominum orationumque mirificam virtutem considerasset in libris contra Celsum, inquit, in quibusdam sacris nominibus mirandam latere virtutem, ideoque non esse haec ipsa ex Hebraea lingua in aliam transferenda, sed in suis ipsis characteribus conservanda. Sapientes quoque Hebraeos virtute nominum miranda opera fecisse. A Phoebo quoque & Pythagora idem fuisse observatum tradi, ferrique divinis quibusdam duntaxat verbis tam animi, quam corporis morbos mirifice curavisse. Inque rei majorem probationem affert exemplum nominis tetragrammaton Iehovae, cujus usu multa ait posse mirabilia fieri. Ipsumque Iesum Christum sic omnia sua miracula fecisse, judicare Iudaeos. Vnde, inquit Ficinus, fateri coguntur Iudaei Iesum, quem illi Nazarenum vocant, fuisse divinum. Quippe quum eum nominis huius tetagrammaton intelligentia vera & pronuntatione perfecta fecisse miracula fateantur.Ga naar margenoot+ Origines autem etiam Abrahami, Isaaci, & Iacobi nomina in exemplum profert: Iam vero, inquit, & in ipsis hominibus istius- | |
[pagina 63]
| |
modi aliquid invenitur. Non enim eum, qui vel ab ipso natali die sit Graecum nomen sortitus, si vel in Aegyptiam, vel in Romanam, vel aliam quamvis nuncupationem nomen id transtulerimus, cogere ut aliquid patiatur, velut alios ipse, quoscunque malo afficeret, quemadmodum si suo & nativo nomine diceretur. Quin neque is quidem, cui sit a principio Romanum inditum nomen, si in Graecam id linguam traduxeris, fecerit, quod facere carmen de se pollicebitur, si eius & pristinum complexum sit nomen. Quod si de humanis nominibus cum ista tradantur, vera esse sat constet, quid erit de nuncupationibus hisce existimandum, quae multifariam Deo attribuuntur? Age itaque (ita ut dixerim) quispiam in Graecam vocem Abraham nomen id transferat, exprimatque ex Isaac quippiam appellatione, ex Iacobque item aliquid praetendat hac voce, ita ut vel invocando vel adjurando Deum Abraham nominet, sive Isaac Deum, sive Iacob Deum appellet: facturus est proculdubio, ob istorum sive naturam, sive virtutem, quod animo destinarat, & ita, ut devicti daemones cuivis ista pronuncianti procumbant & pareant. At si Deum tonantis patris, & irrisionis, & deceptionum Deum nuncupaverit, haut secus nil prorsus invocatus hic Deus peregerit, ac aliud quippiam, quod nihil penitus viribus valeat, &c. Nomina itaque vim quandam habere similem virtuti & naturae ipsius rei, sic isti arbitrantur, si nempe non mutentur, sed conservata in sua prima forma adhibeantur. Cujus tum causam reddere conatur Ficinus: Forte enim, ait, quemadmodum in corpore certa ratione composito vita permanet, quo aliter composito, vel permutato non permanet: sic vitalem quandam putant divinis nominibus, certo divinitus modo compositis, inesse virtutem. Verbis autem ad caelestem quandam similitudinem temperatis divinae quaedam dotes distribuuntur, & id quidem providen[t]e Deo, ut quoties res ipsa postulat rite possemus divinum auxilium implorare. Atque eousque quidem progreditur Ficinus, ut modum velit ostendere, quo haec vis ipsarum rerum in nomina | |
[pagina 64]
| |
sua influat: Nemo vero, inquit, mirabitur tantam in veris nominibus vim latere, si modo consideraverimus ipsam rei vim naturalem, quando vere cognoscimus, pervenire ab objectis ad sensus, ab his ad imaginationem, ab hac quodammodo & ad mentem. Deinde a mente concipi quidem primum, deinde per vocem exprimi quasi partum. Atque in hac ipsa voce suis quibusdam articulis constituta vim ipsam rei sub significationis forma, quasi vitam latere: vitam, inquam, ab ipsa mente per semina rerum conceptam primo, deinde per voces editam, postremo per scripta servatam. Visum fuit istis explicandis aliquanto diutius immorari, quo intelligi possit, dum in hunc sermonem de nominum vocabulorumque natura incidimus, qua nitantur ratione Cabalistae, & quidam Platonici, tum inutilis philosophiae illius, quae circa nomina est, Curiosiores omnes, unde putent non minus in verbis, quam in herbis & gemmis magnam esse potestatem. Duo autem in hac opinione sunt reprehendenda. Primum quod omnia nomina ad rei naturam sint accommodata; alterum, quod, etsi natura sua utcumque rei naturam exprimant, ut eo facultas iis insit aliqua rerum, quarum sunt nomina, ad efficiendum aliquid aliud, quam rem quandam denotare, seu adversus morbos id fuerit, vel ad aliam omnino hominum ullam fortunam. Eorum primum non fert verae sapientiae gravitas. Nam si bene se consulat, & diligenter circumspiciat, apparebit, fore ita in omnibus linguis eadem vocabula, nam res apud omnes nationes sunt uniusmodi. Illud autem de miraculosa operatione dictionum, non permittit Christiana pietas: nam superstitioni, quam veritati est propius. Est hoc a paraphrenesi quadam stolida, etsi graves authores habeat,
Ducite ab urbe domum mea carmina, ducite Daphnin.
Carmina vel caelo possunt deducere Lunam.
Carminibus Circe socios mutavit Vlyssis.
Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.
| |
[pagina 65]
| |
Anilissimae illae larvae, Amphion condens carminibus Thebas: Orpheus ducens feras & sylvas. Tum illud puerili apud Aëtium, Marcellum, Plinium, & alios, verbis ineptis, ridiculis ac nusquam gentium quicquam significantibus hominum pecudumque obstinatas velle sanare aegritudines. Vbi & Cato ille, qui totum gravitatis Romanae implevit pondus, nimis est levis, ac instar anus dum idem asserit in suo de Re Rustica. Vbi per haec & similia verba nugacia atque ἄσημα vult excantari febres & luxata membra: Motas vata daries, dardaries, astataries dissunapiter. Minime minime, o hominum imprudens vanitas, ad id verba sunt: eorum finis unicus, animum prodere, non corpus afficere. Aut animum quoque afficere, non incantatoria aliqua ipsorum vocabulorum efficacia, sed quatenus res continent, animum afficere validas, illasque intellectu recipit audiens; seu ad dolorem, seu ad gaudium. At Psalmus asserit illud pene Virgilij, cantando rumpitur anguis:Ga naar margenoot+ dum testatur, serpentem obturare aures adversus voces incantatoris. Verum est: at id fit non vi vocum, sed dum malitia sua Diabolus, sub specie vocum, praestigias offundit, & ipsis incantatoribus, & ijs qui fidem illorum praestigijs suam accommodant. Sic Deus per hunc carnificem vanitatem hanc, primo mandato contrariam, permittit puniri. Omnes vero illos circumforaneos agyrtas, qui sic mundo istis naenijs illudunt impie, multo sane meliore iure ego e Republica Christiana exegero, quam Plato poëtas e sua. Quod ipse quoque Plato animadvertit, qui Cratylum ita opinantem facit:Ga naar margenoot+ fallacissima quadam ire, ut Ficinus id refert, ad scientiam via, quisquis per nominum proprietates, rerum proprietates aucupatur; quandoquidem author nominum non talia nomina, quales ipsa | |
[pagina 66]
| |
res sunt instituit, sed quales ipse putavit, qui decipi potuit. Adde quod eadem nomina alij aliter possunt interpretari, & ad opposita significanda pari probabilitate traducere. Est igitur fallacissimum, per nomen res judicare. Certius autem fuerit, si sic judicaverimus; Aliquando quidem authorem primum nominum, naturam quasi eorum, pro scientia sua rebus aptare: Non hoc volo tantum, per etymologiam a significatu alterius dictionis nomen aliquod condere rei alicui, cui quiddam inest ejus, quod dictio primitiva significat: nam neque talis vox naturalis dici potest, verum arbitraria etiam, quia vox primitiva ipsa non alia, quam arbitraria est. Sed ita existimo, aliquando quoque expressisse primum vocabuli authorem naturali vocis formatione aliquid per vocem ipsam, quod est in re, ut Ah, Bombus pro crepitu ventoso, Sibilus pro stridore serpentino. In quo non est dubium, quin protoplastes Adamus, ob integrum adhuc mentis vigorem, longe praestiterit, cum rebus omnibus sua nomina tribueret: Similiter, inquam, aliquando & alij. Quanquam minus in eo perspicaces sint posteri Adami, ob obscuratam ingenij lucem, quam erat Adamus antequam propter peccatum obscuratio illa contigerat. Vnde evenit, ut, quia in diversis linguarum dictionumque authoribus, idem est motus, eadem operatio animi, atque igitur, idem uti concipiunt, sic etiam nitantur eodem modo, & signi eadem forma id proferre. Vnde mirum non est, si ex eodem rerum conceptu, & eodem concepta edendi nisu, similia saepe vocabula condantur. Vti vicissim mirum quoque non est, quia in animo hominis varius est conceptus, sic varia quoque & diversa esse conceptorum signa. Nam ut Sol potentia sua vegetativa, in diversis regionibus, multas & similes | |
[pagina 67]
| |
& dissimiles producit herbas: sic animus hominum in diversis populis multa diversa & multa similia edit rerum nomina. Et, quid ni, uti humanus animus operandi quaedam instrumenta jam eâdem formâ, jam diversa manibus conficit apud Indos & apud Gallos, utpote aratrum ad arandum, securim ad secandum: sic etiam lingua idem sua efficiat modo ejusdem, modo diversae formae organa significandi, quae sunt vocabula. Quorum tamen major dissimilitudo est, quam similitudo inter linguas originales, non derivatas, quia certius est, arbitrio & conventione hominum poni vocabula, quam ratione naturali. Etenim quia nomina tantum sunt notae rei, ideo perinde est quo positu literarum aut sono efferantur, dummodo sciatur nomine sic composito inter te & me rem talem designari. Atque haec arbitratus hominum infinita varietas causa est tam multifariae diversitatis nominum. Quam sane firmiorem, solidioremque esse oportebit fateri sententiam, si, sepositis astragalis nucibusque, serio velimus de fine & ratione componendi vocabula agere. In quo tum sanius fuit judicium Aristotelis, quam Platonicorum. Asserit enimGa naar margenoot+ nomina non tam a natura esse, quam secundum placitum, κατὰ συνθήκην οὐ φύσει. ὁτι φύσει τῶν ὀνομάτων ὀυδὲν ἔστιν, ἀλλ' ὅταν γενήται σύμβολον. Quod fassus quoque est apud Platonum Cratylus. De quo Ficinus ad huncGa naar margenoot+ modum: Et quoniam operosa res est literas, syllabas, nomina rebus singulis prorsus accommodare, imo etiam fieri nequit in numeris; idcirco miscenda est consuetudo naturae, ut quatenus fieri potest, natura rerum authoritatem habeat nominum. Vbi vero vel nullo modo, vel difficiliter per naturae proprietatem id fieri potest, fiat per consuetudinem, conventionemque humanam, sive solam, sive naturae conjunctam. De utroque autem, | |
[pagina 68]
| |
tum quod nec naturalia sint vocabula, tum quod vis nulla operandi illis insit consulatur Clemens Timplerus, quiGa naar margenoot+ utrumque paulo diligentius examinavit. Haec jam conclusio sit istius theorematis: Etsi saepissime diversae linguae author diversa statuat vocabula, tamen quia idem humanus animus conceptum suum edere nititur, edere nonnunquam quoque simili modo. Nonnumquam dico, sed non crebro. Namque ea est animi nostri luminis obtusio in hac humani generis depravatione, ut quamvis credibile sit primum hominem in naturae integritate, & plus quam solari mentis claritudine, unde intime introspicere potuerit singularum rerum naturam, apta valde & propria uniuscujusque rei naturae fecerit nomina, plurimorum tamen ratio nobis in hac intellectus caligine minime constet: nedum ut saepe rebus naturaliter congruentia aptet. Sane in omnibus linguis, quae sunt post naturae nostrae corruptionem ortae, vix millesima res nomen, naturam suam indicans, gerit. Atque hanc igitur esse aliquo modo secundam causam, quare aliqua sint similia vocabula in diversis linguis: sed haec causa ut rara est, ita rara quoque ex ea oriuntur similia vocabula. |
|