Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XIV.Summa. Ex tribus causis communitatis linguarum prima, est originatio seu derivatio vocum ex lingua aliqua prima in reliquas. CAusam vero video cogitari posse triplicem, cur similia, aut eadem vocabula in diversis gentibus ad eandem significationem usurpentur. Earum prima est; quod, cum certum sit unam fuisse in mundo linguam primogeniam, a qua omnes linguae aliae sunt derivatae (si non ut nativa prosapia, saltem ut succedens quaedam posteritas) in proclivi s[a]t, hic illic in sequentibus remanere aliquid simile aut ide[m], quod tractum sit a prima. Quid enim in eo insoliti? an non progenitores progenitis ex sese imprimunt aliquid internae suae vel externae formae? An non ab iis nepotes aliquid retinent vel de | |
[pagina 58]
| |
animi affectionibus, vel de moribus, vel de corporis forma? Successores nunquid de antecessorum institutis rebusque aliis multa retinent? An non in abaco vel lectica, quae ex ligno aliquo dedolantur, multum remanet hic illic ligni, etsi pigmentis colorum, auri inunctione, gemmisque diversis tota variegentur? Sic absonum adeo non est, in linguis posteris, velut reliquias aliquas, progenitrices, aut primaevae superstites remanere. Non etiam absonum magis, si linguae duae aut tres posteriores inter sese similia quaedam vocabula obtineant, quorum nulla tamen existunt vestigia in illa, quae aut prior esse putatur, aut revera quoque est. Nam & prior lingua vocabula sua propria primaque potest amisisse, & alia recepisse in locum primorum, quae tamen linguae posterioribus communicata, ab iis asserventur. Simili fere modo, quo videmus contingere in quibusdam saepe familiis, ut stirps masculina, quae est gentis quasi basis primaria, abjiciat aliquid aut formae, aut moris progenitorum, sumatque quid plane diversum, idemque remaneat in prosapia faeminina, quae tamen est velut derivatio quaedam secundaria. Etsi tam accurata similitudine, ex naturae abstrusis penetralibus desumta probatu istud non est opus, clarum satis est per ipsam experientiam. Retinent multa vocabula Angli & Scoti inter sese communia, quae linguae Germanicae sive Saxonicae, cujus illae linguae sunt quaedam progenies, jam prorsus sunt exoleta, & in nullo usu, etsi fuerint ei propria atque usurpata antiquitus. Exemplum sit verbum Telle, quod Anglis Scotisque est Dico. Habuere olim eandem vocem eadem significatione Saxones & Belgae, unde adhuc remanet nomen Tale, id est Sermo utrisque: sed verbum ipsum Telle pro Dico, neutris jam est in ullo usu. Miratus sum aliquando cur Angli Euangelium vocarent Gospel: Didici autem ex relatu illarum vocum, quas Lipsius inGa naar margenoot+ epistola ad H. Schottium collegit, ex antiquo Psalterio Saxoni- | |
[pagina 59]
| |
co, interlineari Latino exposito. Inter alias ponit Spella Latine expositum Fabulatio, Explicatio nuda, diserta: unde & nobis remanet Spellen, id est clare jndicare, aut exponere: item reperiri ibi ait Bispella pro Parabola, quod eodem significatu adhuc in usu est hic illic apud Belgas. Certo igitur hinc Anglis remanet Gospel, quasi Gods-spelle, id est Dei parabola: multis enim Christi parabolis Euangelia plena sunt. Sic dictio Cloaake, id est Pallium, Anglis Scotisque eo significatu in usu est, Saxonibus Germanisque, a quibus illi id dictionis receperunt, antiquitus idem fuit, sed jam omnino dissuevit, & in illius locum recepta est vox Mantel. Sic Lipsius observavit, in derivatis linguis apparere quaedam antiqua primogeniae: quasi rediviva. Sicut Gallis Petit, ab antiquo Latino Petilum: Vessie, a Visium: Compaignons, a Combinones: Charoigne a Charonium: Cioppo Ital. ab antiquo Latino Cioppus, id est Claudus. Huc redeat sermo, haut nihil dici, si dicatur, ob derivationem propagationemque fieri, quod linguae vel cum primogeniis suis, vel cum iis, quae una cuna ipsis ex primogenia una sunt ortae, multum simile inter sese habeant. |
|