Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. XIII.Summa. Disquisitio de causis communitatis inter linguas. Alicujus forte communitatis posse causam esse casum: at non omnis: quando id, & quando non. MIrum non dubito fuerit, hanc philologiam de linguarum convenientia, & tam multiplice, per diversissimas gentes, dictionum similitudine nunquam ante aut observantibus aut cogitantibus, cum eam ostensam jam sibi exhibitamque videant, intelligere: non aliter, quam si aliquid novae rei vel ex India, vel ex Persia allatum primo omnium conspicentur. Et forte amoena grataque non est speculatio ista minus, quam si avem animalque insuetum ali- | |
[pagina 56]
| |
quod detur videri. At non minus quoque mirum gratumque arbitror futurum est, si de causis hujus similitudinis conjecturae aliquid & disquisitionis faciamus. Iuvabit forsitan amplius quam si aut loquens nobis donetur luscinia, aut cantans psittacus. Itaque hoc jam agamus. An ergo casus in causa esse dici possit; ut forte fortuna accidat, quod rem eandem vel similem, eodem vel simili nominet Hebraeus, & Germanus, Graecus, & Belga vocabulo? Meo quidem sensu longe hoc absit: Non enim animum queo inducere, ut reer, uti casu contingit, nec ulla nobis cognita causa, quod simul ningat eodem momento in Cambaja & in Italia, & simul eadem hora in Baptismo accipiat infans aliquis nomen Philippi Antverpiae, & alius Romae, alius Venetiis; similiter accidat mero casu, quod tanta sit similitudo, & forma & significatu, prorsus similium, inter diversas nationes, dictionum. Nolim quidem diffiteri, quin aliqua vocabula apud gentes diversas, non aliter, quantum sciri potest, casu similia habeantur. Vti quod antiquis Aegyptiis priscisque Cimbris aut Gothis vox eadem Ga naar margenoot+ Theut fuerit Deus; id ego nulla certa profectum judico causa, sed mero contigisse casu. Chinensibus aliquibus Koppalah significat caput: cui vox Graeca Kephale, ejusdem significationis, est persimilis: sed mero id attribuerim casui. Iidem Chinenses iisdem particulis asserendi cum Belgis (ia, id est ita) & negandi cum Suevis (na, id est non) utuntur: id quod ex Chinensi quodam, ut & praecedens accepi: at non aliter quam casu. Quis credat? Mexicani, non adeo orbe nostro toto diversi, quam alterius orbis cujusdam novi incolae, Sacerdotum suorum & rei divinae ministrorum Antistites vocant Papas, eadem dictione, qua Europaei nuncupant Pontificem Maximum. Quod (inquit Iosephus Acosta, rerum Indiae OccidentalisGa naar margenoot+ historicus accuratus, ex quo istud refero) admiror maxime est istud, quod diabolus usque ad ipsa nomina usurpare & arrogare sibi vi- | |
[pagina 57]
| |
detur velle Religionem Christi: nam principes Sacerdotum, ac si nos diceremus Pontifices maximos, nominabant Mexicani lingua sua prisca Papas, uti etiamnum hodie ex historiis, chronicisque illorum liquet. Id quod tam casui adscribendum forte est, quam quod eadem hora lepores duae, haec in Liguria, illa in Brabantia abortiant. Ita quidem habendum est, cum vox una aut altera diversis populis est similis, cum nihil omnino praeterea in tota lingua utrimque affine est, cum commercium nullum, aut conventum inter utrumque populum fuisse, quo alterutri alterorum verba in suam linguam recipere potuerint credi possit, certo tum constat, fortuitam esse illam quantulamcunque similitudinem. Caeterum quando in diversa lingua similes reperiuntur voces variae, cujus affinitas indolesque eadem reperitur in quibusdam aliis; imprimis vero cum mutuae frequentationis & copia & usus fuerit, nae ibi similitudinem non fortuito, sed ex assignata aliqua & certa dixerim ortam causa. |
|