Cap. IX.
Summa. Catalogus vocabulorum communium linguae Gallicae & Graecae.
MVltum habet quoque commune lingua Graeca cum Francica, sive hodierna Gallica, qualia aliquot vocabula, quae observata a me fuerunt, hic etiam recensebo. Id quod forte non magis alienum erit huic loco, quam gratum per sese. Sunt tamen vocabula illa, Gallis cum Graecis communia, ejus indolis, ut nihil prorsus Latinum redoleant (ut longe maxima pars illius linguae facit) sed quae ei sunt peculiaria: sive ex antiqua Celtica ea obtineat, sive aliunde sibi assciverit. Sunt autem isthaec ea