Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCap. VIII.Summa. Belgas multum loqui ex celeberrimis quibusque linguis, praesertim ex Graeca: aut illos potius locutos multum Belgici. Alia quadam ostenduntur, ob quae propinquior affinitas inter linguam Graecam & Belgicam existit: Quatenus Belgica lingua hic sumatur. VIden', mi Lector; quis persuaderi se passus fuisset, nisi re ipsa esset edoctum, tam multa nos habere communia cum tam variis linguis? cum Hebracis, & simul cum Phoenicibus, Chaldaeis, Syris, Arabibus, Poenis, & qui- | |
[pagina 43]
| |
bus non Asiae Africaeque nationibus? Cum Latinis vero plurima, ac proinde etiam cum plurimis nunc & olim Latinissantibus populis? Cum Graecis vero cum primis tam largam nobis communem esse vocum dictionumque supellectilem? Nec tamen quis putet me hic Catalogum fecisse absolutum omnium verborum, quae nobis cum aliis linguis sunt communia. Minime id factum. Plura per singulas linguas, praesertim Graecam, omissa sunt, quam collecta. Commonstrare tantum viam volui, ad numerum perficiendum, eamque aliquatenus praeire, ad hanc jucundam observationem. Tantum quae sponte occurrerunt, non quae quaesita sunt, recensui. Si vis ipse te oblectare his floribus & amoenis fructibus decerpendis, transi Lexica, imprimis Graeca, ab Alpha usque ad Omega, promitto plenos calathos rerum bellarum. Etymologicon Kiliani non parum hic usui erit. TheodoriGa naar margenoot+ Bibliandri est judicium, quod si bene animis advertatur, ex mille vocabulis Germanicis primogeniis, plus quam octingenta esse communia cum Graecis Latinisque. Profecto, ausim ego istud profari: si leges illae variandarum vocum supra Cap. III. a nobis propositae observentur, compertum iri, dimidium fere dictionum Belgicarum & Graecarum (praeter Latinas) magnam inter sese habere propinquitatem. Atque hic quidem opus esse duco, ut saxum quoddam e via submoveam, quod fortasse cespitationi sit multorum de hac re judicio. Audax, inconcinnum, longe petitum, ac ridiculum videbitur ita communitatem vocum asserere, ut ab οἴκος (domus) Belgicum Huis deducator; atque ad similem modum alia. At certum est, elisione κ ex οἴκος, & praefixo h spiritu aspero, pro leni, fieri Huis, aut vice versa. Similis est ratio de amnos Graeco, pro agno Lat. & lam Belgico: ut in Latino pro m, Graeci sit g: in Belgico sit apocope, nos, ex fine Graeci, & adjiciatur l ad initium. Sic certum est aster Grec. stella Latinum, & ster Belg, esse ejus- | |
[pagina 44]
| |
dem originis, per aphaeresin & prosthetin a, & metaplasmum r & l. Quis debitare velit, Wood Angl. & Hout Belg. pro ligno, esse ejusdem derivationis? ut & aerde Belg. & jorde Suedicum, pro terra? Quin imo Chalab Heb. & lac Lat. milch, item Germ. melck Belg. per metathesin, apocopem, metaplasmum tenuium, cum aspiratis, & b in m, (quae quidem duae literae, quia utraque labijs profertur compressis, sunt saepe commutabiles, praesertim in Graecorum praeteritis activis passivisque) certo fiunt ab eadem origine. Sic goine vetus Germ. & homo Latinum, pro eodem, ejusdem crede originis. Omnino neque in ullo horum, neque in οἴκος & huis absurdior est affinitas, quam supra Cap. III. ostendimus esse in haser & facere, in eau & aqua, in brebis & probaton, quae tamen tam cer[t]o sunt ejusdem originis, quam homo & homme. Et hanc quicunque variationem non admittit, is se suavissimo fructu contemplationis jucundissimae, quae de linguarum affinitate institui potest, privabit. Quam itaque saepe nos Belgae loquimur id, quod Hebraei, Latini, aliique supra commemorati populi? Imprimis quam loquimur crebro Graece? nos illi Belgae, quorum lingua, prae ceteris, esse mera insuavitas videtur, ac praesertim non plus sapere suavissimae linguae Graecae quam betae insipidae mellis? Imo Graece nos loquimur saepissime, si quid in eo laudis: Mechanici nostri, nostri rustici, nostrae foeminae, pueruli nostri (quis Gallus aut Italus crederet?) multoties loquuntur Graece. Aut, si forte hoc certius, Belgica saepe locuti sunt Homerus, Pindarus, Demosthenes; aurea illa ora, & linguae delicatae elegantium loquutorum usurparunt multum rudis scilicet, inconditi & horridi Belgici: pars non exigua fuit Belgicum nostrum (ut ne quid indignentur) in lingua eorum venustatis. Nec hoc tantum necessitudinis linguae Belgicae intercedit cum Graeca, quod tam infinita vocabula habeat, communia; sed juxta legem iliam verae amicitiae (Amicorum omnia | |
[pagina 45]
| |
communia) quam plurima alia cum illa communia habet. Gnari utriusque norunt in phrasi & syntaxi multa habere cum ea communia. Palma tribuitur Graecae prae aliis fere, quod tam sit felix in apta & significante duarum vocum in unam compositione: testor utriusque callentes, an non nostra hanc palmam ferme Graecae praeripiat? Tum una eademque fere utrisque est terminatio omnium infinitivorum activorum, quae Graecis in ein sit, Belgis in en; ac Graecis quidem Doribus Belgisque omnino eadem in en. Denique characteres literarum Gr[ae]carum & Belgicarum multum prorsus a se mutuo participant, illarum, inquam, quae eundem sonum formant. α β γ δ ε ζ ι κ λ μ ν ξ ο π ρ σ τ τ υ φ.
Quam haec plus agnationis dant linguae nostrae cum Graeca, quam ea est, quam Henricus Stephanus gloriatur inesse recentiori suae Gallicae, id est corruptae illi ex Latino? Vbi haec tam multa, tam similia habet & figura & sono & significatione vocabula? Nihil habet simile in terminatione infinitivorum ut nostra, multo minus, quam ea in figura literarum. Itaque ex linguis quidem omnibus Graeca & Belgica sunto maxime Germanae sorores. At vero laus & decus non postremum est, propinquitate & affinitate contingere nobiles illustresque prosapias: sed an id in laude ponendum sit linguae Belgicae, quod adeo affinis sit Graecae, an huic quod illi, nondum forte judicata lis est: Sit laus potius mutua, uti gemmae aurique mutua est condecoratio. Cum autem Belgicae nostrae linguae hanc communitatem cum Graeca adscribo, adscriptam eam simul illis idiomatis volo, quae cum Belgica procedunt ab una lingua communi, velut genitrice, id est ab antiqua Cimbrica, sive Celtica, sive Gothica, uti postea probaturus sum, omnes hasce esse ejusdem generis, sive illa Germa- | |
[pagina 46]
| |
nica sit, sive Helvetiva, sive Sicambrica, sive similis aliqua Cimbricae dialectus: Communicant istae omnes tam multa, ut ostensum est, cum Graecis. Belgicam praecipue nomino, tum quia me civem hunc honorem debere puto carae patriae, tum quia in plurimis istius communitatis ipsa vocum Graeca formatio magis accedit ad dialectum Belgicam, quam ad ullam aliam. |
|