| |
Cap. III.
Summa. Communitatem quoque intercedere multam ipsis linguis inter sese quatuor originalibus, idque qua ratione, & juxta quas leges.
AD haec, non modo haec affinitas obtinet inter linguas quatuor radicales, easque quae inde sunt ortae; sed etiam inter radicales ipsas. Non modo communicat Hebraea cum omnibus dialecto a se differentibus, ut Phoenica, Chaldaea, Syriaca, Punica, &c. quod item de Graeca, Latina, Germanica habendum est; quae quidem affinitas tam potens & magna est, ut, si quod commune est inter primarias & secundarias, removere velis, adeo parum superfuturum sit ex quaque sui generis, ut pene nihil sit, direptaeque prorsus intereant: non tantum, inquam, ejusmodi talis est communio inter originales, & illarum sobolem: sed etiam non mediocris est inter ipsas originales communitas. Aliquid intercedit propinquitatis Hebraeae cum Graeca, Latina & Belgica: paulo plus Graecae cum Latina. Sed Belgicae valde multum commune est | |
| |
cum Latina, plurimum vero cum Graeca. Nec hoc volo, esse in linguis istis dictiones aliquas, quae externa figura, & quasi corpore aut syllabarum, literarumque membris similitudinem aliquam habeant, sed & eandem aut similem significationem quae habeant, id est, quae quasi eadem sunt anima. Infinita sunt in linguis omnibus vocabula, quae sonant idem, sed diversa & saepe contraria significant. En exempla: Ish Hebr. vir est: ys Cimb. I. Belg. glacies. Ben Hebr. filium significat; Belg. sum. Caph Hebr. volam manus significat; Germ. palea. Thelge, Graecis den. ulce; Belg. ramus est. Thele: Germ. est velis; Belg. gigno. Calet Lat. calidus est. calt Germ. frigidus. Calle Lat. scito est, Belgis loquor. Non itaque de ea similitudine hic & a finitate ago, quae tantum in sono & literis est, sed de tali, quae tam in iis est, quam in ipsa similitudine significationis. Caeterum & illud capiatur, quod de communitate hac dico. Non hoc volo, esse eam ubique in omnibus affinibus vocabulis talem, ut nihil unquam dissimilitudinis, vel in literis, syllabisque, vel in ipsa significatione sit: Sed hoc volo, esse non raro talem affinitatem, ut literae, syllabae, pronuntiatio prorsus eaedem sint, & semper inter illa, quae affinia dico, ea sit similitudo, quod ad omnia illa, ut liquidum sit & plane indubium, esse ejusdem omnino inter sese generis. Constat in eadem lingua non in omnibus derivata esse similia cum suis primitivis: quis enim neget dilectio esse ejusdem generis cum diligo, etsi & literarum & significationis quaedam sit dissimilitudo? Quia eadem vocabula in omnibus linguis, vel per diversos numeros & casus, vel per diversa tempora & conjugandi modos sibi ipsis fiunt dissimilia, quadam tenus figura & significatione: nec ideo non sunt ejusdem generis. Homo homini non est omnia similis
Et flavos crines, & membra decora:
| |
| |
Nec tamen alteruter est non humani generis. Qui aliquantulum sapit in ista linguarum mixtione & commutatione, ei novum non erit, pro vocabulis ejusdem naturae & originis agnoscere, quae dissimilitudinis aliquid habent. Norunt συνα[λλ]άγματος hujus observatores multa esse συναλλάγματα, quae in dictionibus aliquid mutationis faciant: uti sunt, inflexio, terminatioque uniuscujusque vocis communis ad proprietatem atque indolem cujusque linguae: quae praecipue fiunt per conversionem unius vocalis in aliam; imo & unius consonae in aliam, praesertim per mutuam commutationem tenuium, mediarum, aspiratarum: item per metathesin, metaplasmum, aphaeresin, syncopen & apocopen literarum, tum & syllabarum. Haec sunt commutationis vocum unius linguae in alterius organa, vel si mavis affectiones. Ac taceo ut sic mutentur, ut dissimilitudinem acquirant voces in linguis diversis; sic id fit in linguis iisdem: hac ratione fiunt linguae ejusdem diversae dialecti. Sic in Graeca lingua dialectus Dorica dicit ἁμέρα hamera, ubi Attici & alij ἡμέρα hemera, id est dies. Aeolica ἰδῶσα idôsa, id est videns, ubi alii dicunt ἰδοῦσα, idousa. Attica dialectus dicit θαρρεῖν tharrein, confidere; pro eo, quod alii Graeci θαρσεῖν tharsein: mutando s in r: cui contrarium facit hodie dialectus Parisiensis: nam dicunt mon pese, ma mese: ubi reliqui Galli dicunt mon pere; ma mere, s pro r. Sic Attici dicebant γλώττα glotta, id est lingua, ubi alii Graeci dicunt γλώσσα Quae etiam hodie est una ex differentiis dialectorum Germanicae & Belgicae. Vsurpant ut plurimum Belgae t, ubi Germani s. Das Germ. Dat Belg. id est hoc: was Germ. wat Belg. id est quid. wasser Ger. water Belg. id est aqua. Et Dorica usurpat σ pro θ, σεὸς seos, Deus, pro Θεὸς theos. Ionica utitur τ tenui, proaspirata θ. τύπτεσται typtestai verberari, pro τύπτεσθαι typtesthai. Quo etiam ut plurimum differunt Angli & Belgae. Thum, id est pollex Angl. Duim Belg. Tho[r]n, spina | |
| |
Angl. Dorn, Belg. Thistel, tribulus Angl. Distel, Belg. Terminatio verborum activorum Hebraeis est I, Graecis ω, Latinis o, Germanis & Belgis e. Pacadthi Hebr. visito. λεγω lego, id est dico Graec. Amo Latinis. Spele Belg. id est ludo. Itaque cum lingua aliqua vocem aliquam accipit, ab alia aliqua format eam ad suam indolem. Sic ubi Graeci dicunt στένω steno, id est suspiria duco: Belgae dicunt stene, eadem significatione. Praeterea ita mutuantur saepe linguae ab aliis sua vocabula; ut quidem non omnino idem significent, sed simile aliquid & affine: ut bara significat Hebraeis creare; inde vox Belgica bare, id est gigno, deducitur: est enim gignere aliquo modo creare, ut creare aliquo modo est gignere. Ad istum modum, istasque regulas certissimum est, fieri linguarum communionem: sic judicandum de iis, quae mox adducam exemplis. Qui haec nescit, is in hac re nihil scit; qui negaverit, ei non poterit linguarum ulla communitas probari: utpote neganti ejus principia. Itaque absurdum non est, si dicatur Nasus Latinum & Belgicum Neuse (quod utrisque est membrum odoratus in facie) alterum derivari ab altero, & ejusdem utrumque originis. Id quod aliquando quidam, ingeniosus alioque, & non indoctus, ineptum judicavit, negareque mihi voluit. Certe nihil hic substantiale mutatur, quam vocalis cum diphtongo, quae Graecis, Doricis praesertim, est usitata commutatio. Est & mollissima commodissimaque vocalium cum vocalibus & diphtongis commutatio. Si illam non pateretur linguarum communio, quomodo consonantium ferret commutationem, quae multo est durior? Quî ferret Hispanorum mutationem f in h? quî concederetur deductum ipsis hijo a filius? haser a facere, quo tamen nihil est certius? Quis concederet eau hodiernorum Gallorum diductum ab aqua; page a pais Graecorum (ut Henricus Stephanus notat) & brebis, id est ovis, a Graec. probaton, quo item nihil certius? Vt & nihil certius, quam | |
| |
istiusmodi, quales ostendimus, commutationes vocabula in singulis linguis ferre posse, ut sint & maneant adhuc ejusdem originis & generis: imo non fieri aliter linguarum earundem diversas dialectos. Communitatem istam ordine nunc ibo per exempla commonstratum. Quam de linguis reliquis in transcursu modo attingam, satis habens ejus tantum specimen exhibuisse; sed probando ei de Belgica cum Latina, & praecipue cum Graeca, aliquandiu inhaerebo. Non autem hoc a me expectetur, quod argutias velim agere, in derivanda, vel potius contorquenda similitudine vocum, uti in hoc negotio plerumque facit Becanus; sed unde, directe, simpliciter, solide omnia comprobabo: directe agam & serio; nil per ambages quaesitas, nil per ludum jocumque.
|
|