Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– AuteursrechtvrijCapvt II.Summa. In summa linguarum diversitate non parvam esse communitatem. Populorum plerorumque linguae matriculares quasi esse linguas Hebream, Graecam, Latinam, Germano-Belgicam: & qua fere cum singulis istarum participent linguae aliae. SED ut summa sit linguarum diversitas, est tamen non exigua in ista diversitate communitas. Vti gentes, etsi corporibus & legibus inter se sint diversissimae, tamen in iis multa habent similia & communia; sic iis cum linguis quoque accidit. Non omnem prorsus similitudinem antiqua illa unitas linguarum exuit; multa adhuc reliqua sunt ejus vestigia. Sunt autem linguae praesertim quatuor, quae se longe lateque, dialectorum levi quadam mutatione facta, per Europam, Asiam, Africam, inter eas nationes, quarum historiae nobis Europaeis sunt notissimae, diffuderunt. Eae sunt Hebraea, Graeca, Latina, Germanica, sive Teutonica, sive Belgica: Eae, inquam, velut linguae matrices | |
[pagina 16]
| |
sunt variorum idiomatum, per varias nationes, dispersorum, & sola dialecto differentium. Hebraea se diffudit per Chaldaeam, antiquam Phoeniciam, Syriam, Arabiam, Aegyptum usque ad Poenos & Carthaginenses: quarum illa linguarum mater quaedam fuit. De Chaldaica patet ex extantibus adhuc ejus linguae libris: qui vix tantum discrepant a lingua Hebraea, quam lingua Ionica ab Attica. De Phoenica patet ex quibusdam reliquiis vocabulorum ejus linguae, quae extant apud aliarum linguarum aliquot authores. Inter alios apud Eusebium Pamphilum, videmus PhoenicumGa naar margenoot+ lingua fuisse appellatum Solem Beel samen, id est dominum caeli: quod plane Hebraeum est. Nam illi dominum Bagnal dicunt, & caelum Schamaim. Similis affinitas linguae utrique in omnibus vocabulis: Adeo ut Virgiliana illa Phoenissa Dido ita Hebraice sit locuta, ut nunc Belgae Germanice loquuntur: nec minus quam Sicambri Brabantice. Sic linguae communicavit cum Abrahamo, Davide, Salomone, uti Saxo cum Flandro. Syriacam linguam esse affinem Hebraeae, libri utriusque linguae etiamnum clamant. Quid de Arabica dicam? Eam esse germen Hebraeae, hodierni Mauri, Arabica lingua utentes, comprobant; Non ita forte indubium fuerit de lingua Punica. Sed probat id primo historia. Pervulgatum est per historias, Poenos & Carthaginenses Phoenicum esse coloniam: At ostensum jam modo Phoenicum linguam convenire cum Hebraea. Deinde asserunt idem gravissimi authores; Hieronymus & Augustinus, quorum iste Afer & Poenus fuit. Hieronymus: Poeni sermoneGa naar margenoot+ corrupto quasi Phoeni appellantur: quorum lingua Hebraeae linguae magna ex parte confinis est. Augustinus: Hunc Hebraei dicuntGa naar margenoot+ Messiam: quod verbum Punicae linguae consonum est; sicut alia Hebraea permulta, & pene omnia. Idem alibi: InterpretaturGa naar margenoot+ | |
[pagina 17]
| |
autem, quantum dicunt qui illam linguam noverunt, Edom sanguis, nam Punice Edom sanguis dicitur. Ex Plauti quoque Poenulo, ea scena ubi Hanno Punice loquitur, apparet linguae illius characterem esse Hebraicum: quamvis tamen valde corrupte sit scena illa, haud dubie posita. Hannibal itaque ille Romae terror, Hebraice locutus esse putandus est, non minus quam jam Britanni loquuntur Saxonice. De diffusione linguae Hebraeae adscribam hic locum valde appositum & notatu oppido quam dignum Francisci Iunii, hominis in linguis Orientalibus versatissimi. Hebraeam igitur, inquit, linguamGa naar margenoot+ fontem esse dico linguarum omnium, quas memoria nostra colunt obtinentque Asia & Africa, easque omnes, tanquam degeneres matris tam venustae filias, adhuc lineamenta eius non pauca usurpare. Ex quo sit, ut certa iustaque huius linguae, qua de agitur, explicatio fontes illarum aperiat, & de illis hauriendi facultatem sitientibus praebeat. De Asiae ac totius Orientis linguis fatentur omnes, & linguae ipsae clamitant: Indica, Persica, Armenica, Syra, Arabica huic sunt coniunctissimae: addo etiam Gothicam, cujus multa extant apud Procopium, Agathiam, Iornandem documenta. Et paulo post: Africanas consimiliter propinquitate ad hanc nostram maxima novimus pertinere. Aegyptiam, Aethiopicam & Troglodyticam. De Punica & multa ab authoribus prosanis adducta vocabula ostendunt, & ipse Augustinus testis est permultis locis, &c. Cardanus inquit in eandem sententiam: Convenit plurimum Hebraea cum Indica & Arabica, velut An Indice & Hebraice,Ga naar margenoot+ Ani Arabice significat Ego. Item Indice & Hebraice Col, Arabice Caul, idem quod apud Latinos Vox significat: unde origo linguarum atque affinitas dignosci potest. Moabiticam quoque, quin & Aegypticam linguam fuisse dialectos Hebraeae arbitratus est Francis. Iunius in Grammatica sua Hebraea. GraecaGa naar margenoot+ vero lingua, quam se per Asiam late propagaverit, Aegyptumque usque, & in Italiae non exiguam partem; per omnes fere Me- | |
[pagina 18]
| |
diterranei maris insulas, &, cum Coloniis, in ipsas Gallias, est notissimum. Lingua porro Latina non modo universam Italiam occupavit, sed & magnam partem Africae, & Hispanias, Galiias ita penitus suas effecit; ut etiamnum hodie linguae, Italica, Gallica, Hispanica nihil aliud sint, quam mera rudera, & purae putae parietinae, senio quodam velut corruptae, linguae Latinae. Certe pauca sunt in illis linguis vocabula vernacula, & quae substantia sua non sint Latina. Solam Germaniam & Belgium, eosque omnes populos, quorum linguae Germanicae, Belgicaeque sunt, maxime affines juri veteris suae linguae lingua Romana reliquit. Sive quia non minus domitu difficiles linguae illae Germanicae fuere Romanis, quam ipsae gentes; sive fatum quoddam intactas illas voluit manere. Id quod & laudem Germano-Belgicae nostrae addit. Nulla autem quatuor linguarum cardinalium principumque latius sese distendit quam Germanica, ejusque agnata nostra Belgica. Vastam illam & diffusem totam Germaniam occupavit. Quicquid Suedi, Dani, Scoti, Angli loquuntur, radice ipsa est Germanicum aut Belgicum. Paucis indigenis vocabulis gentes illae omnes utuntur: & dialecto formaque verborum, non tam substantia a nobis differunt: pronuntiant, declinant, inflectunt aliter, non in universum alias dictiones usurpant. Alii tamen remotius, alii propius ab origine desciscunt. Quidam differunt tantum, quantum Macedones ab Atticis; quidam quantum Siculi, quidam quantum hodie Italia Latinas priscis, quidam quantum Hispani, quidam quantum Galli: Imo extendit se procul trans mare lingua Germanica, usque ad viciniam reperti nuper novi occidentalis mundi. Frislandia & Islandia insulae, quae propius jacent orbi Mexicano, quam nostro, lingua utuntur, cujus fundamentum est Cimbricum, id est vetus Germanicum aut Belgicum. Islandia, inquam, illa vera & ipsis- | |
[pagina 19]
| |
sima Latinis Graecisque decantata Thule, & ab ipsis terrarum ultima appellata. Quid septentrionales, quid vero occidentales ultimas terras commemoro? Orientem quoque linguae Belgicae propinquitas penetravit. Probaturi infra sumus, quod cum Tauricis, Graecis, Persisque genus suum misceat: ut taceam antiquitus linguam Cimbricam linguam fuisse Sacarum, Dacarum, Messagetarum, Scytarum, Amazonum, Thracum, Phrygum, quin & Trojanorum. Quod ut in Originibus suis non ineptis sane aut omnino contemnendis probare conatur Becanus, ita non est hic instituti nostri pluribus disquirendum sumere: Atque ita linguae hae quatuor principes ut dispersae sint per nationes in Asia, Africa, Europa maxime celebres & nobis vicinas, videre est. |
|