Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– Auteursrechtvrij
[pagina 11]
| |
De communione Lingvae Belgicae, tum cum Latina & quibusdam aliis, tum praesertim cum Graeca.QVAE praegrediuntur Praemonita, Candide Lector, etsi seorsim a contextu hujus operis sint reposita; tamen aut legere, aut non legere tua non interesse ne cogita; sed si operis ipsius sequuturi vis cernere utilem scopum, & percipere verum fructum, tantum & mihi gratificare & tibi; ut, priusquam aggrediaris ad ipsum, perlegas oculo non somnolento, quae id, tanquam quaedam tui, suique praeparatio praecedunt. | |
Capvt I.Summa Cap. Magnam esse linguarum diversitatem; esse eam a Deo, in poenam generi humano ob superbiam, & adversus eum rebellionem: quanquam sapientia divina ita attemperatam, ut homini etiam cedat in varium bonum. MAximam esse linguarum diversitatem non minus est notum, quam summam esse in universo florum, plantarum & animalium differentiam: nec major est per varias regiones terrasque rerum istarum varietas, quam per diversas nationes & gentes varietas linguarum. Id mirum non est, si mirum omnibus videatur: Quî enim id fiat, ut ejusdem generis humani tam diversus sermo, ejusdem rationis tam | |
[pagina 12]
| |
diversa oratio, ejusdem linguae humanae tam variae sint linguae? Cum ejusdem generis animantia, quae sunt, easdem, per omnes terrarum partes, habeant voces, & suas quasdam loquelas. Non aliter vocem edit leo, taurus, ovis & equus in Asia, quam in Africa, nec in Africa quam in Europa: eadem est vox lusciniae, pavonis, turturis, columbae, hirundinis & in Germania, & in Italia, & in Gallia, & in Graecia, & in Persia, & in Mauritania ac Numidia: Psittacus Magellanicus natura itidem loquitur cum Guineensi: & in omnibus regionibus illis tantopere dissona est vox hominis. Et tamen non magis, quam a natura esse videtur; est id ex generis humani usu. Quin postulare summa utilitas videtur, eodem ubique terrarum potius homines sermone uti, quam uno sole. Soles enim etsi diversi essent, eundem tamen omnes calorem, vegetationem, lucemque rebus refunderent: Sed linguarum diversitas quid? delet fere in homine id quod prae reliquis animantibus ei est innatum, ut sit κοινονικὸς & sociabilis. Hominem alienat ab homine. Nam si duo sibimetGa naar margenoot+ invicem fiant obviam, neque praeterire, sed simul esse aliqua necessitate cogantur, quorum neuter norit linguam alterius; facilius sibi animalia muta, etiam diversi generis, quam illi, cum sint homines ambo, sociantur: Quando enim, quae sentiunt, inter se communicare non possunt, propter solam linguarum diversitatem, nihil prodest, ad consociandos homines tanta similitudo naturae: ita ut libentius homo sit cum cane suo, quam cum homine alieno. Atque ita reputat Plinius fieri tanta loquendi varietate, ut externus alieno non sit hominis vice. Damnum hoc in gente humana Roma sagacitate pariter & imperioGa naar margenoot+ resarcire molita est: & opera data est ut imperiosa civitas non solum iugum, verum etiam linguam suam domitis gentibus per pacem societatis imponeret. Curabant Romani, ut & in provin- | |
[pagina 13]
| |
ciis plurimi Latine loquerentur, ita ut Hispanias & GalliasGa naar margenoot+ Latinas prorsus fecerint, veteribus illarum gentium linguis abolitis: Et in senatu nullos audierint legatos, nisi Latina verba facientes. Rem profecto conabantur pulcherrimam, & toti humano generis utilissimam, quocunque id fine facerent ut esset una aliqua lingua, qua se gentes omnes mutuo intelligerent. Mirum ergo cur tantum bonum homines ita negligentia perdiderint; cui reddendo orbi opera data quod est, in laude est positum sedulae matrifamilias oecumenicae. Cur intercidere permissum est, quod instaurare ingens usus est? Et certe compos hujus boni humanum genus fuit a mundi exordio per annos prope 1800, usque ad erectionem molis Babylonicae: Eousque fuerat universa terra sermonisGa naar margenoot+ ejusdem, & verba eadem. Quae ergo fuisse potuerit amissi istius boni causa? Sane docent nos libri divini certam & indubitatam: efferam & audacem hominum superbiam, qua molem immanem excitantes, & super astra coagmentantes oppugnationem pararunt caelo. Sic, conspiratione facta, contra caelum juncti, haec eis caelitus fuit immissa justissima poena, sermonis diversi confusio: & ex confusione emergens, & per varias terras se spargens horrida diversitas. Cujus & umbram quandam Paganismus vidit, attestante Ovidio, quod
Affectasse ferunt regnum caleste gigantes,
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Vere isthocce
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, & excussit subiectum Pelion Ossae.
Haec mali origo est: hinc fit, quod jam passim tot sunt diversae hominum linguae, quot avium cantus. Tristis poena est, uti & justissima, gravissimi delicti linguarum haec sectio: | |
[pagina 14]
| |
non minus, quam peccati poena sunt tribuli, spinae, reliqua zizania; quam morbi, quam mors. Quanquam ut est infinita divina sapientia, & arte sua caelesti ita temperare ac moderari potest omnia; ut e tenebris lucem, ex malo bonum proliciat: ita quoque infaustum hoc variarum linguarum malum effecit ut causa sit non exigui boni. Primo Deo ipsi laus, & decus comparatur: deinde homini, quiddam ei valde utile. Annon inde aliquis clare divinae potentiae vim conjecerit, quod eidem linguae & animae humanae artificio suo illam facultatem indiderit, ut rem eandem, non uno vocabulo, sed plus quam sexcentis diversis designare possit. Sane non aliter in hominem, quam
Sedibus aetheriis spiritus ille venit.
Et quidem spiritus ille mirabiliter est artifex: Adeo ut Dei sapientia non minus sit spectabilis, non minus refulgeat summa ejus gloria, cum ita ex eadem lingua profert infinite variegata vocabula, quam quum ex eadem terra producit tam diversos, forma, colore & odore flosculos. Homini ipsi utile est: quod quo tanto possit melius in priscam illam & gratam cum ὁμουσίῳ suo societatem coire, fatigetur discendis diversis linguis: eoque labore socordia excutiatur, male agere tantisper prohibeatur, ad diligentiam excitetur, lascivia ei non parum edomita reprimatur; ac cui hominum aliquis mali sui sensus inest, incommodo hoc diversi sermonis, velut poena superbiae, & immanis in Deum audaciae afflictus, sapere discat, & utrumque hoc peccatum detestari & cavere: nimio plus scilicet ex divisione hac inauspicata, domitae humanae superbiae argumentum colligens. Denique est diversitas haec homini, adversus malitiam hominis, aliquod tutamen. Quia enim providentia divina, ut quasque gentes terminis suis sepibusque, aut maris, aut sylvae, aut | |
[pagina 15]
| |
montium, aut fluminum inclusit; sic intra quamque gentem suam linguam constrinxit: inde nationi alteri munimen aliquod est contra fraudes, proditiones, tumultos alterius. Detegit enim sermonis varietas, an extraneos hostiles in visceribus suis qui habeant, proditurque, an alienigenae proditores, & a quibus maxime sit timendum, in sinu foveantur. Exemplo sunt in historia sacra Ephraïmitae, quiGa naar margenoot+ detecti, sola proprietate linguae Gileaditis, poenam dederunt Iephtae moti tumultus, & inter Gileaditas nequierunt latere. Postremo metus, quod, ob linguae dissimilitudinem, latere non licet, mala apud peregrinos coquere terret; & sic malos, si non virtutem docet, a scelere saltem refraenat. |
|