Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– Auteursrechtvrij
[pagina 1]
| |
Praemonita qvaedam.FErt animus honorario quodam prosequi meum Belgium; praegestit munusculo aliquo almam patriam condecorare. Id vtinam tam ornamento ei sit, quam quidem gratitudinis hoc officio venerari eam satago. Quanquam nihil dabo, quod necessarium dixeris, aut ita utile, ut sine eo non sit; vel vita ei & respiratio intercipiantur: At enim nec nihil sunt caetera omnia, quae necessariorum notam non habent. Inter donaria & illa locum quendam inveniunt, quae ornant, decusque augent, & beneficio tali oblectant. Subditi reginis suis non modo frumentum, oleum, vinum sustentandae vitae offerunt; sed & provinciae, vrbes, Satrapae, privati cimelia, torques, monilia, uniones & gemmas donant, quibus regia membra exornentur, & oculi animusque oblectentur: Quin & melones, mala, nuces adferuntur, & minutae in oblectamentum aviculae, a sole Indico pictae; tum ex varijs coloribus a Thetide commaculatae conchae in gaudium oculorum. Vidi ego vulgus pastillos ex herbulis & flosculis agrestibus offerre dignissimae reginarum nuperae augustae Elisabetae Britannae, incedentique humum conspargere rosa, lilio, caryophyllo, hyssopo, acantho, & humili myrica, ad prodendum quem in praecordijs affectum gererent erga magnam suam matrem familias. Simile quid | |
[pagina 2]
| |
est, quod nunc conor ego. Et cum primis volupe est mihi, sic gratitudine aliqua erga patriam fungi. Propositum est magnam illam communionem, quae linguae nostrae Belgicae intercedit tum cum linguis quibusdam aliis, tum praecipue cum nobilissima, suavissima, copiosissima & felicissima illa Graeca, hoc scripto ostendere; ut ex tam propinqua affinitate possit perspici, non deesse quoque linguae nostrae suam & felicitatem, & copiam, & suavitatem, & nobilitatem. Credibile vix dum fuerit, esse quicquam, & vel hili linguae nostrae commune, aut simile cum Latina, nedum cum Graeca: tantundem facile Peruänis & Mexicanis esse: non leonem cum ansere, simiam cum psittaco plus dissidere. Nostram ex maxime Barbaris judicari: illa non esse aliam humaniorem, politiorem, aut cultiorem: dissidere toto genere ac per singulos apices utique Belgicam a Graeca; neutiquam dissidere tantum a nostris mores, corpora aut vultus Graecorum. Sic non rarus forte
Sambucam citius caloni aptaveris alto:
atque aeque
Corvos poëtas & poëtridas picas
Cantare credas Pegaseïum melos.
Ne, amabo, judicii tui telum tam stringe fervide & praecipitanter: me ubi audieris, aliter fateberis: mecum dices, plus multo esse in Graeca lingua aut nostrum, aut in nostra Graecum, quam in lingua Graeca & Latina est alterutrius, etsi gemellae sorores fere habeantur. Plus, inquam, habere nos & Graecos simile in sermone, quam pavonem & columbum coloris prasinum radiantis in collo, commonstrabo. Nec ego hic violentiam usurpabo, ut, veluti illi, qui recta lingua calore ignis & flamma incurvant, coguntque ad opus suum, sic detorquere hic quicquam velim ut appositum fiat insti- | |
[pagina 3]
| |
tuto meo: relinquam omnia in naturali sua constitutione & genuino positu: uti sunt, sic sumam, non, quo volo, flectam. Vere sane dixerim non esse hunc quaesitum laborem, multo minus operam affectatam: Sponte sese mihi haec philologia obtulit; sponte in considerationem hanc incidi, non cogitanti sub manu nata est dum lego, dum audio. Curiositatis etiam non sunt; evidentia ipsa me se animadvertere coëgerunt. Saxum mihi & lignum esset animus, si tam manifesto multotiesque occurrentia, & tantum non aurem vellicantia, & me apprehendentia sensu non percepissem. Anni sunt aliquot, quod, quae huc pertinent, observavi & notavi: Vsus mihi partum hunc genuit, & peperit annotatorum memoria. Nec putavi eum in tenebris esse relinquendum, ut luce & spiriti privaretur. Forte aliquem vidisse eum non pigebit; & ab aliquo velut exposititius intro receptus, uti servulus non inconcinnus, ministerium aliquod domino suo, vel ad recreationem, vel ad utilitatem praestabit. Si operosius, quaecunque huc pertinent, undiquaque voluissem conquirere, & in unum congerere, potuissem sane in longum latumque volumen meum quam fusissime distendere. Sed satius judicavi, imaginem potius aliquam rei immensae efficere. Ait ille
-- laudate ingentia rura,
Exiguum colito: --
Sic puto laudari ingentia volumina, sed potius exigua legi. Nec semper picturae grandes sunt gratissimae: juvat saepe tabellâ compendiosâ depicta intueri. Et aliquid Apelles fecit, cum Veneris imaginem contraxisset in mensuram sesquipedis. Id sequi in hoc opere cogito. Favete populares ornatissimi (vanum est si postulem linguis & cymbalo inanis collaudationis) favete, inquam, animis & prono affectu. Quan- | |
[pagina 4]
| |
quam καὶ ἐυφημῆσαιτε, bona verba ἐυχῇ χρηστολογικῇ dicite; & Quisquis ades linguis, vir mulierque fave. Solenne illud in rebus omnibus agendis, Quod felix & faustum sit, mecum praefamini. At inquis, priusquam tibi & legendi operam, & impendium temporis addicam, quod lucrum promittis? anne aliqua erit stips? an lectionis aliquod & temporis impensi pretium? Seu rota ita tibi curret, ut amphora exeat, seu ut urceus? Optime monitum. Nihil profecto quemquam agere in vita decet, cuius non usus aliquis existat & fructus. Nimia eius brevitas cordatum vetat vel minimam eius particulam collocare in vana & inutilia. Tum tempus quam pretiosa merx est? nihil ad pretium eius gemmae, aurum, ambra: commune quidem est & obvium omnibus, magis quam terra, quam flumina, quam mare; & aeque atque aër. Sed uti ad vivendum necessarius maxime est haustus aër, sic ad bene & sapienter vivendum maxime necessarium est commode captatum tempus. Monet nos sapientissimus D. Paulus redimere tempus: quid hoc aliud est, quam ei pretium omne posthabere? Merito itaque quivis perpendat, an etiam quicquam rei tam carae aliter, quam in utilia insumat. Seneca severus vitae recte instituendae magister, saepe & in epistolis & in naturalibus quaestionibus monet, nihil esse sapientiae studioso legendum aut scribendum, quod non utilitatem aliquam ad vitam & mores adferat. Iusta indignatione stomachatur non semel adversus eos, qui bonas horas male collocant, & scribendo & disputando de turribus lamiis, nugas magnas maximas, ut inquit Plautus, agunt. Alicubi insipientiam hanc sic deridet: Latrunculis ludimus, in supervacuisGa naar margenoot+ subtilitas teritur. Non faciunt bonos ista. Nos, ut caetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam. Quemadmodum omnium | |
[pagina 5]
| |
rerum, sic literarum quoque intemperantia laboramus. Non vitae, sed scholae discimus. A libi sic etiam perstringit: Quid istasGa naar margenoot+ ineptias, quibus nec literatior sit quispiam, nec melior, tam operosè persequeris? Videbis ubi sic eam increpat: O pueriles ineptias! in hoc supercilia subduximus? in hoc barbam dimissimus? hoc est,Ga naar margenoot+ quod tristes docemus & pallidi? Vis scire, quid philosophia promittat generi humano? consilium. &c. Sic igitur penna, manu, voce, mente ipsa utendum est; sic actio omnis instituenda, ut inde usus nobis aliquis insignis sit; & aliquod momentum ad bonam mentem. Prolixior fortassis ista videbitur, & extra viam digressa monitio: omittere tamen non potui, quin eam hic facerem. Scripturientium nullo facile saeculo proventus fuit, quam nostro hoc, numerosior: Paucis tamen id curae est, ut, quod scribunt, non sit inutile & nihili: quin imo optem, ne & non detrimentosum, & tam per improbissima litigia, quam per ἰοβολισμοὺς alios dracontinis peiones, calamitiosum nimis. Quo tum non tantum charta eis, & oleum atque opera, sed & ipsismet multisque nimis misere nomina perduntur & animae: Hoc scribendi damnum & noxium cacoëthes ut vitetur scribendo utilia, monere nusquam intempestivum duxero: sed appositum potius & peridoneum omni loco: Eo praesertim, multorum conspectui qui publice erit expositus. Quaeris iam, an ergo tale aliquid a nostro hoc scripto expectandum? Taederet, inquam, me ipsum ni fieret. Ac ne frustra lecturum te putes, usus quis hinc possit obtingere ostendam: non quidem tam utilia haec dixero, ut sint necessaria: sed & utilitatem aliquam dant, quae animam oblectant & recreant: quae, inquam, oblectant & recreant honeste. Itaque oblectatio erit non exigua in eo, quod hic audiemus, quomodo Latini & Graeci, imo etiam veteres Persae, | |
[pagina 6]
| |
(nam eo usque excurrit haec linguae nostrae communitas) nationes alioqui & spacio loci ac temporis, ipsoque sermone multum à Belgis diversi, tantum tamen habeant nobiscum sermonis dictionumque convenientiae. Iucundum erit intelligere, quomodo diversis labris, lingua, ore, voce Cicero, Demosthenes, Alexander Magnus, Cyrus olim, ante multa saecula, in Italia, Graecia, Persia eadem usurpaverint, ad eandem significationem, quamplurima vocabula, quae nos, nostro ore, hic usurpamus in Belgio, in Brabantia, Gelria, Flandria, Hollandia, Zelandia. Si annulum Ciceronis videre tibi contingeret, quam dulce foret: si laciniam aliquam vestis Demosthenis, quam suave: si cincinnum aliquem capillorum Alexandri; si frustulum aliquod de capulo acinacis Cyri, quam ad ea exultaret animus! Quin imo, si calceamentum aliquod attritum alicujus Persici videres rustica, mel ex eo viderentur oculi colligere. An igitur oblectabile non sit admodum, quam plurima, eaque integra nobis esse in usu, quae olim illis fuere, verba intelligere? Caeterum & illud juvabit hic, animoque aliquid voluptatis infundet, de caussis hujus communionis atque affinitatis aliquid inquirere: Illud praesertim, quodnam tam imperiosum, & dominatione non carens, fuerit commercium, quod progenitores nostri miscuerunt cum inclytis illis nationibus, ut vel loquendi hanc ab ipsis mutuati sunt supellectilem, vel leges quasdam sermonis ipsis imposuerint: id quod vero postea intelligemus similius. Sunt haec, inquam, oblectamenta honesta, voluptatem dant pudicam ac licitam. Nihil hic scurrile, nihil obscaenum audies: non hic lasciviunt salaces cantiunculae; non luxuriant meretriciae harmoniae: non hic habitat comica aut saltatoria levitas. Non est ab iis menti vera aliqua recreatio. Est talis voluptas furiosi imaginatio, aut | |
[pagina 7]
| |
aegri somnium: corrumpit animum non reficit. Fluet ex nostro hoc instituto voluptas ac recreatio pura, nec insalutaris. Propterea quoque quia hinc proveniet recreatio honesta, proveniet & non poenitenda: tum quia legendo ista & perpendendo animus occupatus dum erit, avocabitur & abstinebitur ab illicitis. Non impie alea occupabit manum: sinister ejus jactus non bile cor perfundet, non igne oculorum flammam extinguet; non animam ira excandefaciet, totamque incendet: ejus
-- damnosa canicula nummos
Non radet: --
Nec evomet per os tuum in caelum blasphemias: Latrunculi tibi nec animi tranquillitatem nec marsupium depraedabuntur. Tum quia his oblectatus animus reficietur, reparabitur, fiet firmior, agilior, magisque idoneus ad exequendum majora, & praecipue utilia. Verbo: istiusmodi, quale istud nostrum, sunt pabulum eruditionis, ornamentum virtutis, ac condimentum vitae. Quid parva recensemus? magna nobis afferetur utilitas, perspecta ex hac linguarum diversarum affinitate, & affinium diversitate. quod, ut argumentum solidum, nos confirmabit de uno antesignano sapientiae capite: de divina providentia. Ea in hac communitate relucet, velut stella aliqua in gemma aut speculo; aut velut Sol ipse transparet per vitrum crystallinum. Quid enim? an aliud sit, quam divinum quid, quam caelestis gubernatio, quod ita constabilit tam multis saeculis in diversissimarum nationum lingua, qua nihil mobilius volubiliusque: in voce, qua nihil fluxius, mi nusque materiale, idem & sonantia & significantia vocabula? Quî non interirent ex uno ore semel prolata, nisi vis divina & intereuntia servaret, & forma semper eadem, ad ea- | |
[pagina 8]
| |
dem significata, in tot diversa ora ea reponeret: Namque
-- Volat irrevocabile verbum.
Verba enim omnia verberato aëre, ut eleganter Augustinus,Ga naar margenoot+ statim transeunt, nec diutius manent quam sonant. Humanitus non crederetur factum, si rerum corporearum formae impressae viderentur manere aquis; multo minus, si impressas sibi aliquamdiu imagines servaret aura: & sine Deo putabimus fieri, quod eaedem effigies incorporeorum verborum tot per aetates asserventur in voce humana? Quid enim de Rabelaesio dicemus, contemptore & irrisore illo rerumGa naar margenoot+ humanarum divinarumque omnium magis quam Mezentius & Democritus; quid de eo, quod ille inter mille alia impudentissima mendacia nugatur de verbis ac vocibus per sese subsistentibus, animatis, volantibus, nimio frigore congelatis, & verno tempore degelatis in nubibus, circa fictas regiones Arisinapiensium & Nephelibatarum; decidentibus vero tanquam catarris & rore, ac revertentibus in ora hominum? Notum est, eum profanissimè ludificari; & talibus quidem eius mendacijs non excogitare posse turpiora nigros Indorum Deos: praecipueque hoc ei esse propositum, homines
-- naso suspendere adunco.
Itaque non minus quam ex iterata voce musicorum symphonica, & saepius repetita harmonia certo concluditur, esse necessario artifices, qui eam symphoniam & calleant, & secum servent, &, cum volunt, edant; sic quia eaedem voces per se constantes e materia nulla asservabili asserventur, tamen forma eadem tamdiu; clare nobis suggeritur, esse aliquid plus quam humanum, quod illud faciat. Eadem vis, quae quotannis onerat vitium termites uvis, arborumque ramos pomis & piris, quorum hyeme nulla extant in ramis vel minima vestigia; vis, inquam, eadem prolificat in singula | |
[pagina 9]
| |
momenta, & reficit evanescentia in ore humano verba. Monemur porro consideratione ista ad charitatem nationibus illis, earumque existentibus adhuc posteris exhibendam, tam, inquam, civilem, quam Christianam. Propinqui nobis sunt animo; sunt & iisdem animi conceptibus, tum & conceptuum illorum similia nobiscum habent signa, dictiones easdem, eademque vocabula. Vbi tam multa & tam praecipua, interne externe sunt communia & propinqua, nae propinquitas ibi est magna. At vero propinquitatem versus naturali quodam positu incumbit devolviturque charitas, amor: ergo & noster in Graecos Latinosque. Primo politice, ut libenter eos videamus, audiamus, salutemus, & amice cum iis versemur. Christiane deinde in eos quoque simus affecti, ut bene iis velimus, bene faciamus, ac imprimis seduli simus, fidi, alacres, impigri circa ea, ad salutem eorum quae pertinent. Sed si illi amandi, & beneficentia a nobis sint prosequendi, qui aliquid habent nobiscum commune; quanto magis illi, qui multo plus; qui ejusdem non modo linguae, sed & patriae, imo vero religionis nobiscum sunt participes? Ad hunc finem ista debemus legere, & omnia, quae de iis legimus illo referre. Vti tum similis utilitas peti debet ex consideratione rerum omnium. Praebebunt talem omnia, quae in hominis considerationem cadunt. Nam uti in homine (qui mundus quidam est parvus, & quaedam quasi epitome totius orbis) particulae omnes, etiam minimae, usum singularem praebent toti; etiam crines & ungues: ita & in magno mundo, nihil non est vtile ad bonum totius. Vti in horologijs & similibus automatis, tam usum suum habent rotae minimae quam maximae; sic in rebus mundi tam minora quam maiora usum aliquem egregium praebere homini possunt: essemus modo diligentes & sapientes obser- | |
[pagina 10]
| |
vatores: Quod si simus, & summa minima ad usum nostrum accommodemus, magno nos beabimus bono. Cimex vilissimum est & foetidissimum infectum, & ex excrementis naturae abjectis abjectissimum: Novit tamen ars medica sanguisugas, etsi faucibus haeserint, fumo ejus immisso, statim fugare & ejicere: & difficultatem urinae ejus appositione laxare. Sic artificium humanae rationis si se excitet, ex minimis quae in considerationem ejus cadunt, summe utilia potest educere. Si vero minuta ista tantum boni exhibent, quantum dabunt grandiora? si tantum prodest unguis, quantum proderit dextra? ac si consideratiuncula de aliqua affinitate linguarum tantum suppeditat utilitatis, quantum meditatio illa dabit, quae fiet de parte aliqua doctrinae sacrae? O magnas nobis in rerum universitate undiquaque propositas divitias, ubi vilissima quaeque meliora sunt obrizo auro: Sed o nos vicissim inscitos, qui summa juxta & minima nimis vesane negligimus? Sed jam institutum nostrum in manus sumamus. |
|