Lingua Belgica(1612)–Abraham van der Mijl– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio civv] [fol. civv] Reverendo clarissimoque Viro D. Abrahamo Mylio, opus, doctrina, ingenio, diligentia ac novitate plenum, In linguam patriam felicissime meditanti AEdibus exiguis animatum corpus oberrat; Defunctum, loculo clauditur exiguo. Et dum coelica mens terrestri carcere vincta est, Forte aliqua mundi parte latere potest; Protinus illa tamen tenui compagine rupta Corporis, in partes solvitur ampla suas. Libera mens totum rediviva perambulat orbem, Non illam mundi pars capere una potest. Te quoque jam multos, Mili, latuisse per annos Vidimus, iratis hic ubi gaudet aquis Aeolus: Has inter temulentas stare procellas Vidimus, & soli non latuisse tibi. Communis sors illa; viam post invida fata Fama facit, tacitos discutiens cineres. Tutius in vivis suspendis nominis ansam, Tutius ante vrnam non latuisse cupis. Felix ante obitum supremaque funera quisquis Proculcat vivis invidiam pedibus. Ars tua, cura, labor, Mili dilecte, feruntur Scilicet huc magnis praecipites animis. Tu prius invidiam, quam te tua funera, vincis; Et praesens, quae sit fama futura, docet. Non te urbs una capit vivum, non pars bona mundi, Belgia jam titulos non capit ampla tuos: Post cineres, vir magne, tuos defunctaque fata, Ipsa minor te non integra terra feret. P. Hondivs. Vorige Volgende