Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– Auteursrechtvrij
[Folio bijv]
| |
II.In summâ linguarum diversitate non parvam esse communitatem; Populorum plerorumque linguae matriculares quasi esse linguas Hebraeam, Graecam, Latinam, Germano-Belgicam: & quae fere cum singulis istarum participent linguae aliae. | |
III.Communitatem quoque intercedere multam ipsis linguis inter sese quatuor originalibus; idque quâ ratione, & iuxta quas leges. | |
IV.Specimen vocabulorum quae communia sunt lingua Hebraeae & Graecae; qua item Hebraeae & Latinae; qua & Hebraeae ac Belgicae. | |
V.Specimen vocabulorum communium Latinis & Graecis. | |
VI.Specimen vocabulorum communium Latinis & Belgis. | |
VII.Specimen vocabulorum communium Belgis & Graecis. | |
[Folio biijr]
| |
VIII.Belgas multum loqui ex celeberrimis quibusque linguis, praesertim ex Graecâ: aut illos potius locutos multum Belgicj. Alia quaedam ostenduntur ob quae propinquior affinitas inter linguam Graecam & Belgicam existit. Quatenus Belgica lingua hîc sumatur. | |
IX.Catalogus vocabulorum communium linguae Gallicae & Graecae. | |
X.Catalogus dictionum Procopensibus vel Tauricis & Belgis communium. | |
XI.Catalogus vocum Belgis & Persis communium. | |
XII.Catalogus dictionum communium Belgis, Italis, Gallis, Hispanisque. | |
XIII.Disquisitio de caussis communitatis inter linguas. Alicujus fortè communitatis posse caussam esse casum: at non omnis; quando id, & quando non. | |
XIV.Ex tribus caussis communitatis linguarum prima, est originatio seu derivatio vocum ex linguâ aliquâ primâ in reliquas. | |
XV.Secundam quandam caussam cuiusdam communitatis linguarum posse esse conceptum in animis illorum, qui in unaquaque linguâ vocabulorum authores fuêre. Quâ tum occasione inquiritur, an voces habeant a naturâ realem aliquam congruentiam cum rebus, quas denotant: deinde an vocabulis insit similis operandi aliqua vis, quae inest rebus, quas significant: probaturque neutrum fieri. | |
[Folio biijv]
| |
XVI.Tertiam praecipuam & certissimam huius communitatis caussam esse mutuum populorum commercium & frequentationem. Quâ tum occasione haec laus Belgis propria esse ostenditur; quòd exactius & plenius, quàm ulli alij populi, varias addiscant loquanturque linguas. | |
XVII.Illa vocabula, quae ostensa sunt Latinis, Graecis, Hebraeisque esse communia, maximâ ex parte esse facta communia non tam ab ullâ aliâ caussâ, quàm a populorum illorum mutuo commercio. | |
XVIII.Historijs & authoritate bonorum aliquot authorum, tum alijs rationibus probatur, mutuam consuetudinem fuisse inter Celtas & Graecos, Persas, Tauricos aliosque Asiaticos: unde illa vocabulorum communio existit. | |
XIX.Esse verisimile, plus vocum Graecos, Tauricos, Persasque mutuasse a Celti-Belgis, quàm hos ab illis. Quâ occasione aliquantulum discertum de linguâ primâ, ostensumque eam non posse non esse Hebraeam. Tum quatenus contigerit diversitas linguarum. | |
XX.Lingua Hebraea Celticâ etsi sit antiquior, hanc tamen esse antiquiorem Latinâ & Graecâ: Etenim ipsis Graecis, nedum Latinis antiquiores multo & celebriores esse linguae huius populos Gothos, Getas, Cimbros, Massagetas, Thraces, Scythas, quorum & genus fuit promiscuum & sermo. Adhaec idoneorum authorum testimonio probatur, linguam populorum illorum stirpis eiusdem fuisse cum hodiernâ Germano-Belgicâ. | |
XXI.Exemplis multarum vocum ostenditur, eandem esse antiquam linguam Celticam & hodiernam Belgicam. | |
[Folio bivr]
| |
XXII.Longius latiusque per mundum se diffudisse linguam Belgicam; idque argumento esse, quòd sit Graecâ antiquior. | |
XXIII.Belgico Graecoque sermoni communia vocabula magis referre genus Belgicum, quàm Graecum: victores item Celti-Belgas potius Graecorum fuisse, quàm hos illorum: proinde potius a Belgicâ linguâ habere haec communia vocabula Graecos. | |
XXIV.Varia adducta, ob quae verisimile fit, Latinos, Persas, Procopenses magis accepisse communia sua vocabula a Celti-Begis, quàm hos ab ipsis. | |
XXV.Vocem Theut Celtis Aegyptijsque communem videri casu. Quâ occasione digressio fit quaedam longior in hanc disquisitionem: Vnde communitas illa quarundam vocum, quae est inter Celtas & Novi Orbis aliquot incolas: Vbi tum mira quaedam, jucunda, consideratu perdigna, & ante hac non observata adferuntur. | |
XXVI.Compendio, ad maiorem confirmationem superiorum, velut sub aspectum constituuntur de linguâ Germano-Belgicâ ista; Esse eandem cum linguâ diversissimorum, antiquissimorum, fortissimorumque populorum, nempe Cimmeriorum, Scytharum, Sacarum, Thracum, Phrygum, Trojanorum, Dacarum, Sarmatarum, Celtarum, Getarum, Gothorum, Gallorum, Galatarumque: Quando & quomodo linguae illi nostrae populi sint conjuncti: unde & quà in Belgium venerint. Ex omnibus illis de linguâ Belgicâ dissertis deducta triplex ratio, faciens valde pro opinione Becani, linguam nostram esse omnium primam. | |
XXVII.Insumitur hoc Caput duobus: Primò, specimine quodam osten- | |
[Folio bivv]
| |
ditur, quàm verum sit, quod Rodericus Toletanus initio Capitis praecedentis dicitur asseruisse, Flandriam & Teutoniam, Daniam, Norvegiam, Angliam, Suetiamque unicam habere linguam: Deinde confirmatur amplo quodam & splendido testimonio Nicephori Gregorae id, quod Capite fere toto praecedente asseritur: Denique seges testimoniorum ex alijs authoribus, ad pleraque huius disputationis corroboranda, ostenditur collecta a Francisco Irenico. | |
XXVIII.Rerum omnium antiquitatem esse venerabilem; prolata ejus secretior est caussa: antiquitate certè excellere Celti-Belgicam; praesertim supra ipsam Graecam: ac esse eam proinde ob antiquitatem venerandam. | |
XXIX.Vt lingua Germano-Belgica superior est Graecâ, antiquitate; sic par est ijs, quae pertinent ad veram eloquentiam. Id specimine probatur quorundam carminum utriusque linguae. | |
XXX.Vsu potius & multâ experientiâ loquendi, legendi, transferendi, imitandi bonos authores, linguas quasvis addisci, quàm prolixis praeceptis Grammaticae. | |
AccedvntAd pleraque praecedentia Capita Additamenta non poenitenda. |
|