Eximij Clarissimique V. Christophori Stickii, Consiliarij Illustrissimi Principis Electoris Brandebvrgici
in Consilio ejus Sanctiore, Satrapae Limbvrgensivm,
Epistolium Ad Abrah. Vander-Milivm
LIbrum tuum, Vander-Mili. V.C. cursim in ista temporis brevitate perlectum ad te bona fide remitto: & de animi illius tui benevolentiâ gratias ago, qui ad me pertinere ista voluisti, quae patriae dignitatem, linguae majestatem, & variae eruditionis tuae laudem pariter tangunt. Vnum vero illud suaserim, ut primo quoque tempore scriptum hoc, in gentis nostrae gloriam, publicum facere velis. Quod serio plane te rogo, & studia atque officia mea in reliquum vitae cum affectu defero, faustum iter tibi precatus, & quaecunque alia amicorum vota sunt.
Tuus CHRISTOPH. STICKE.