tius, quòd putem in eâ contineri non pauca, quae nec observata nec scripta sint antea. Nec tamen Theologiae interea nos nulla solicitudo tenet: sed ejus ea meditamur & versamus, quae ubi satis ex nostrâ sententiâ erunt decocta atque elaborata, communiaque Ecclesiae facta, aliquid fortassis momenti ad rem Religionis salutisque afferre judicabuntur.
Hujus quoque incommonefactum te relinqui debere, Lector, non putavi: ne, quum videris fortè apud Wolfgangum Lazium, Leonem Trippaultum, Stephanum Guichardum multa, quae eadem planè sunt ac multa nostra, non indicato à nobis aut adjuncto virorum illorum nomine, ne id, inquam, putes malitiâ à nobis factum, quòd veluti furtim sint ablata; quasi aliena sub nomine nostro, inani ambitione, venditaremus. Nam verè affirmo, non fuisse viros illos mihi unquam lectos, aut inspectos antè quàm jam non modò librum meum imprimendum Commelino in manus dederam, sed solia jam ejus aliquot impressa fuerant. Si etiam etymologias aliquas observatas vides ab Andreâ Helvigio in libro ejus Etymologiarum sive Originum, quas nos in libro nostro assignavimus, id quoque ne dolo malo, non commemorato ejus nomine, factum existimato: namque toto anno penè ante in manibus Commelini liber noster fuit, quàm Helvigij Etymologiarum liber fuit editus; impressione nostri, nescio quibus obstaculis, de mense in mensem, à trimestri in trimestre impeditâ. Ipse miratus fui, quum vidi tam multa mihi fuisse & cogitata & observata, cum illis, ad rem hanc, similia. Mirum tamen usque, cùm attenderis, non est, si , quemadmodum in tellure Graeciae, Italiae, Germaniae, Galliae eaedem ubique proveniunt & naturae