Lingua Belgica
(1612)–Abraham van der Mijl– Auteursrechtvrij
[Folio aijr]
| |
Illustrissimis potentissimisque DD. Ordinibvs Generalibvs confoederatarvm provinciarvm Belgii;
| |
[Folio aijv]
| |
vestro imperio, robur victricium vestrarum legionum, sed & hostiles conciderunt obrigueruntque exercitus. Consilium tamen mihi donare vos, Belgij confoederati magni Proceres, Lingva hac vestrâ Belgica: cujus titulo insignitum hunc quidem nostrum vobis offero librum. Seriò & cum studio collegi, quae pertinent ad ejus ornamenta & indolem: majore etiam fortè cum certitudine, quàm ante hac quisquam alius: tum non pauca de eâ, quae haut dubiè admirationem multis parient, explicui. Ea dedicare & adscribere alijs, quàm vobis, linguae Belgicae veris decoribus, populique, qui eâ utitur, primis columinibus, scaevum prorsus, incongruum, & praeter omnem rationem duco. Palam à me hoc libro est factum, Linguae vestrae esse multas praeclaras dotes; elegantiam, dignitatem, praestantiam magnam; hisce omnibus non cedere eam praestantissimis linguarum. Nec possum non id hîc inculcare, non esse inferiorem Linguam vestram rebus gestis vestris; si utrimque praestantiae fiat comparatio. Res gestae vestrae sunt multo maximae, imperium laudabile, fortuna admirabilis, auxilium divinum, quod ubique vos auget, stupendum. Facta vestra ingentia, quae terrâ marique patrastis animo constanti, fortitudine infractâ, consilio provido, acerrimis armis, disciplinâ efficace, pervigilique industriâ, divulgata jam resonant | |
[Folio aiijr]
| |
per cunctas mundi plagas. Insignes fuêre Respublicae à mundi exordio quamplurimae: inter eas olim quàm maximè clarae, Spartana, Atheniensis, Iudaica, Romana: hodiè Helvetica & Veneta. Spartanum & Atheniensem superare vestram, factorum illorum consiliorumque, quae commemoravi, magnitudine, confidenter dixero. Helvetica Venetaque ipsae, se vobis ullâ in re statuere superiores, erubescent. Quam cum alijs fortitudinis, sapientiae, aequitatis habuit communem laudem Respublica Iudaica, vobis eam praeripere non potest; contenta, si parem eam habeat: legum sanctimoniâ praestet hoc, quòd manu eae Dei ipsis sint traditae: sed per inspiratum divinum non minor est legum vestrarum justitia: etenim constitutae sunt ad normam illarum. Romanam Rempublicam aequaturos vos facilè omnis magnitudinis momento apparet, si modò tantum temporis vobis promovendae vestrae à Deo permittatur, quantum habuit illa. Imò vel eo eam antecellitis, quòd quadraginta primorum annorum spatio vix illa ex cunis prorepsit, quo vestra virilem planè & absolutam consecuta est firmitudinem. Atque hoc in me omnem admirationis vim, quoties cogito, exuperat, quòd non octingentorum (ut Cerialis apud Tacitum deGa naar margenoot+ Romanâ inquit Republicâ, & de Venetorum quoque dici potest hodiè) sed quadraginta annorum fortunâ | |
[Folio aiijv]
| |
disciplinâque compages haec coaluit; quae convelli sine exitio convellentium non potest. Certissimum est, si in illis omnia, quae, ad constituendas tam egregias Respublicas, requiruntur, magna fuêre; in hac vestrâ, Patres conscripti, esse majora. Quàm hîc oportet perspicacior prudentia ut sit? quàm major fortitudo? gnavior industria? incitatior consulendi faciendique vis? quàm denique omnia illa reliqua constituendae Reipublicae instrumenta hîc magis sint idonea? Tum ante omnia, quanto praesentius & efficacius auxilium divinum, quod omnia illa summa suggessit, praebuit, prosperavit, sospitavitque? At anne mihi & integro volumine opus, si haec, ut merentur, exequar? Hic finis sit: visuros vos in hoc meo libro clarum factum, res vestrae gestae ut sunt celsae, sic idoneam satis esse, nec minorem rebus tam grandibus enarrandis describendisque vestram Linguam. Atque ut Romanis Graecisque non ceditis praeclaris facinoribus, ita Lingua vestra non cedit linguae illorum, ijsdem pro dignitate suâ decantandis. Vtinam modò aliquando homines nostros ea incesseret patria gesta non aliâ, quàm linguâ propriâ, conscribendi cupido, quae authores Graecos Latinosque incessit! profectò celebritas rerum gestarum aequè celebrem Linguam vestram posset efficere, eique pretium apud alias nationes statuere; quàm id factum, per de- | |
[Folio aivr]
| |
scriptionem rerum gestarum Graecorum Romanorumque, eorumdem linguis. Certè causa, quo id fiat minus, est nulla penes linguam ipsam nostram. Copia ei, elegantia, vis, significantia, puritas, proprietas non minor, quàm illis. At objurgandi sumus nos Belgae, quòd quanto reliquae ferè omnes nationes, Galli, Britanni, Hispani linguae suae sunt studiosiores, tanto nos nostrae sumus negligentiores, & in eam ingratiores. Illi prae linguâ suâ nullam aliam aestimare, nos supra nostram omnes. Rem prorsus incongruam indignamque, & omnino corrigendam. Quod ultra est, PP. P. Jllustrissimi, Deus Reipublicae hujus assertor & primarius Pater imperium vobis vestrum vestrisque subditis sartum tectum sospesque servet, augeat; ad suam gloriam, Patriae salutem, vestrum decus: quantumque in vobis est, facite, ut inconcussa maneant inter nos ea, quae praecipua sunt prosperitatis omnis munimenta; justicia, pietas, religio, concordia, fides. Hoc ego, quantis possum animi viribus, à Deo contendo.
Celeberrimae vestrae potentiae observantissimus subditus,
Abrah. vander-milivs. |
|