Eerlycke tytkorting(1634)–Jan Harmensz. Krul– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio **1r] [fol. **1r] In Carmina Elegantissimi Poëtae Johannis Krullii. MVlciber, AEthnels medius dumsetvet in antris Excudetis Batavis fortia tela suis, Dumq; truces Fredericus amans Patriaeq; Patrisq; Castra ïn Aithonam Martis amore movet: Te Veneris ludos celebras dulcissime vates, Et quid agat cantas lumine captus Amor. Sic quondam AEcides, recubans in littore ponti Dum gladium Hectoreum Graecia maesta videt; Plectra movens, veteresque canens Briseidos ignes, Traxit ponticolas in sua vota Deas. Sic quoque Tyrtheus positis requievit ab armis, Vt caneret Spartae fortia facta suae. Vatem bella juvant, Veneris sed bella petulcae. Cingitur & lauro pulchre Poëta canens Fulmina, nec tonitru nec terrent bella canentem, Quae Mars sanguineo pulvere foedus amat. Carmina qui pangit cygnus quoque dicitut inde Quod cantet moriens cygnus amoenus aquis. Nil Equidem ad vatem belli trepidantis imago Celsior est animo namque Poëta suo, Celsior est terra, magnum conscendit Olympum, Cum gladio terras Mars truculentus arat. En nos attoniti te cernimus aëre cygnum, Dulcia mi Krulli cum tua plectra moves. Dicimus est solus Vates, cui candida currunt Tempora, qui felix solus & ante rogos. Q.V. AES. Vorige Volgende