No 2470.
Christiaan Huygens à P. van Gent.
1er juillet 1687.
La lettre et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 2466.
P. van Gent y répondit par le No. 2471.
1 Jul. 1687.
Do. Johanni Gentio, medicinae Doctori Amstelodamensi Christianus Hugenius S.D.
Nudius tertius ab itinere Gelrico domum reversus literas Tuas offendi, mihi gratissimas, cum Do. de Tschirnaus responso ad animadversiones D. Fatij quas ego editas adhuc non videram; etsi de argumento earum cum auctore ante hac aliquoties disseruerim. Paucis enim diebus postquam longas illas ad D.num de TschirnausGa naar voetnoot1) dedissem, venit ad me D. FatiusGa naar voetnoot2) erroremque a se animadversum affirmavit in illa Tangentium nova constructione; quod cum initio vix crederem, tamen exactiori examine non temere dictum esse deprehendi; tumque in mentem mihi venit quod ad D. de Tsch. scripseram non recte eum fecisse quod istam Tangentium rationem demonstratione non confirmasset, quam nimia opere quoque venditasset. Putavi quoque, non male de ipso meriturum D. Fatium, si quae animadvertisset publice adhibita tamen modestia exponeret, quam et praestitit fortasse enim censorem acerbiorem atque inhumaniorem exoriturum, quales nonnullos novi, qui inclementius ipsum accepturus esset; fieri enim non posse ut diu occultum maneret ψευδογραϕημα illud neque dubitavi quin D. de Tschirnhaus libenti animo veritatem amplexurus, nunc vero perlecta apologia cujus apographum ad me misisti non melius existimationi ejus in rebus Geometricis consuli posse arbitror quam differenda defensionis istius editione.
Nihil enim quo causam suam meliorem faciat attulit, sed nec poterat, idque ipse satis intelliget, si diligentius rem omnem expendat. Consideret quaeso curvam suam fig. 8a idque eo casu, quo foci A,B,D vel A,B,C velut in unum punctum contrahuntur, qua ratione velut duo tantum fiunt foci, sed fila utrinque habentur inaequali numero. De hujusmodi curvis agit D. Fatius, cum duos tantum focos considerat quas suas quoque esse D: de Tschirnhaus negare non potest. In his semper methodum Fatij veram esse, suam vero falsam, inveniet. Ac neque hoc casu bisectione anguli constructionem absolveret, sed trisectione opus haberet. Ad ea quae longae epistolae meae D. de Tschirnhaus respondit, aliquid per otium