Oeuvres complètes. Tome VIII. Correspondance 1676-1684
(1899)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 386]
| |
No 2276.
| |
[pagina 387]
| |
sistit autem in hisce tribus partibus: 1 Qua occasione et Methodo in viam inciderim quam praestantissimam judico, ad quam in hac vita aspirare licet, quaeque est Inventio Veritatis per nos ipsos 2 Artis inveniendi generalia praecepta quibus adjuti, non solum impossibile erit, ut unquam in falsa incidamus; sed potius certo semper Veritatem simus cognituri; quod infallibiliter semper his medijs ulterius progrediemur, nova ac nova continue detegendo, modo nos ad talia applicare animus nobis sit, idque exiguo labore: 3 In quo praecipue subjecto perscrutando vitam suaviter et cum oblectamento consumere liceat. Haecce omnia si vidisset Illustrissimus Vir et sciret quo in statu et honore inter Meos vivam, quibus impedimentis hactenus vexatus, miraretur forte, quod mens mea sub tanto onere, et tot vanitatibus circumdata et involuta caput erigere adhuc voluit; sed jam quia receptus sum in Academiam Regiam (de quo poterit videre, quid impressum Parisijs dans le mercure GalantGa naar voetnoot3) du Moy Juillet Anno 1682 pag: 308) Res haec tantae difficultatis non erit, modo de pensione annua, mille imperialium magis securam spem haberem; Ego interim Tanto Amico confisus Omnia mea sic disponam, quasi ejusdem tute certus essem et aliquos coadjutores mihi procurabo, ut aliquid singulare praestare valeam, si spe excidam; fateor equidem si respiciam itineris hujus impensus, quod solum eo fine in me versi, nec non quod in adjutores impendere opus habeo, ac praeterea, quod hic declinem omnia officia licet honore et divitijs non destituta, prae ijs quae nondum absolute possideo, fateor ubique me damnum tunc non singulare reportaturum, sed satis mihi tunc erit quod pro viribus conatus fuerim publico sic prodesse et intellectum meum quantum possibile excolere; si vero prout firmissime spero, Tanti Mediatoris ope, et qui in tanto aestimio apud Dn. Colbert, obtineam ut studia mea continuare licet, penitus omnibus dignitatibus et officijs in Patria renunciabo (prout hactenus magno conamine feci, licet id rarum admodum esse reputem in meae conditionis hominibus) quo colligant et alij num indigne sint in me haec officia collata; Caeterum sequenti die Lunae hinc abiturus sum in Patriam, si mihi aliquod responsi dare placeat aut alia occasione, quaeso literas inscribas:
A Mr. Ehrenfried Walther de Tschirnhaus, Seigneur de Kieslingswalda et Stoltzenberg Present à Amsterdam op de Warmerstraat in de Kloeck bij mijn Heer Ameldong Bloeck. | |
[pagina 388]
| |
De reliquo latinitatem meam excuset; cum hoc rarum fit, inter nostrates in Nobili Viro, cum essem in Academijs ea utcunque tinctus eram, sed tot annorum itinera et negotia effecêre, ut jam non omnia tam congruenter hujus linguae genio exprimam. Sed tam levia absque dubio non respiciet; locutus fui cum Bibliopola mihi nominato in signo capitis Ciceronis et ipsi librum de Remedio Anglico circa FebresGa naar voetnoot4) Tibi transmittendum dedi, quod jam receptum erit. Hisce me Tibi Recommendo utpote qui sum omni affectu et studio
Monsieur
Vostre treshumble et tresobeissant serviteur Eh. de Tschirnhaus.
Amsterdam d. 11 Sept: Anno 1682.
Aan den WelEdelen Heer d'Heer Christiaan Hugens Heer van Zulichem Gravenhage. β 3 |
|