Oeuvres complètes. Tome VIII. Correspondance 1676-1684
(1899)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2250.
| |
[pagina 334]
| |
Dioptricen, quantum tum paratum habuit, benigne mihi demonstravit; quos jam ad praelum paratos esse, magnopere gaudeo. Est enim tantus Vir hic Hugenius, ut nihil nisi quod omnibus modis absolutissimum ab eo prodire possit; sed doleo me non per omnia posse ejus mandatis satisfacere, serius enim hoc Phoenomenon à me deprehensum est, tum scilicet, cum evanescere jam incipiebat hora 12, 28′. post meridiem, huius anni 7 Jan. Nam alii, ut diligenti percunctatione intellexi, statim post 11 illud conspexisse se fassi sunt. Quod mihi visum est, tale fuit, quale haec figuraGa naar voetnoot2) repraesentat; Vespertino, statim tempore, tota nocte, et sequente die insequutus est vehemens ventus cum ingenti copia nivium, non solum apud nos hic Upsalae, sed et Holmiae, jmo, quod magis mirandum Dantisci visum est Meteoron, ut nos publicae novellae docent, ut altitudo ejus satis magna fuerit. Est autem quartum hoc Phaenomenon solis tale quod videram. Primum enim observaveram jam pridem prope Nycopiam Anno 1658, 20 Martii, paulo ante meridiem, et mox grando satis copiosa cum vento insequuta est, vide Fig. 2; Secundum Anno 1667, 12 Maji Parisiis vidi, quod praelis ab illust.mo Hugenio editumGa naar voetnoot3); Tertium in itinere Upsaliam versus, circa pagum Kiaelmo, Anno 1679, 17 Maji sine ventis grando tum quoque cecidit, sed non adeo copiosa; nocte praeterita et ea die gelu et frigus valde intensum fuit, figura huius est tertia, et quartum de quo primo loco scripsi. Hoc saltem praeterea observavi circa hos parelios diversosGa naar voetnoot4) temporibus vosos, quod quos Majio vidi, fuêre lucidiores, et color magis ad Chrystalinum et subviridem accedebat, in illis vero, quos in Martio, et praecipue jam in Januario conspexi, color erat magis subobscurus et propemodum ad rubrum inclinans, intermixtis aliis. Praeterea inter alia, quae mihi quoque visa sunt, et notatu digna, sunt in paucis sequentia: Anno 1672, 20 Decemb. iter faciens in Scania, circa diversorium publicum Baetened vidi stellam cadenteGa naar voetnoot5) seu Meteoron, vesperi coelo sereno in terram haud procul à me labens, quod adhuc ardens accessi, et ejus materiam baculo in partes separavi et extincta est. Mane ad eundem locum me conferens, vidi eandem materiam ita in partes separatam similem Amylo decocto vel glutini Gallicè colle fort, quum mecum in hospitium attuli, et injeci eius partem igni, quae eundem non concepit, sed extinxit, partem ejus in Sartagine adussi, unde fumus subniger exivit, ultimò relecti sunt in vase cineres vel pulvis cineritio colore, qui igni injectus combustus est instar limaturae ferri vel orichalci. Anno 1679, 8 Maji singularis mihi res visa estGa naar voetnoot6). Redibam ab aula Generosi cujusdam in Smolandia viri, Ulfsnaes dicta, summo mane profecturus Junecopiam praeteriens altiorem quendam collem, in eo qui ¼ parte milliaris svetici ab urbe distante, vidi lacum Waeter (: cuius longitudo est fere octodecim milliarium à meridie versus | |
[pagina 335]
| |
sepentrionemGa naar voetnoot7), latitudo 2 vel 3:) placidum et nullis ventis agitatum instar speculi, mire tranquillum, et mox in superficie eius insulam Wisingsbourg ita clare et perspicue, ut melius â peritissimo pictore designari vix posset. Licuit enim discernere omnes partes Palatii defuncti Regni Drotzeti illustrissimi Dni Comitis Petri Brahe cum fenestris et aliis ad id spectantibus; jmo homines etiam sic, ut mares â feminis vestitu distinguere possem; cum tamen ista insula a me abesset ad minimum tribus milliaribus cum dimidio svedicis, quorum 10 fere faciunt gradum, seu 18000 ulnarum Svedicarum, cujus experimentum semel in eodem lacu feci. Tum ipsa insula adhuc in conspectum meum non pervenerat, propter interjectos colles; mox tamen ipsum palatium cum fossis et muro dignoscere potui. Sed jam jam exortus erat inter ipsum solem et locum lacus in cujus planitie istius insulae pars repraesentabatur, tota enim insula non visa est. Primum haec dum conspicere coepi, in equo eram, à quo descendebam in terram, sed non tam bene ea tum contemplari licuit, ascendi quoque propinquum arborem, nihil tum nisi splendentem aquam vidi, iterum in equum ascendi, et in eo situ optime ea contemplatus sum per ⅛ fere partem horae, et evanuit. Altero die, ante ortum solis istuc me contuli, sed a ventis turbatum nonnihil lacum in eadem altitudine soli saltem vidi, et nihil praterea. Variae cogitationes rei huius animum meum subeunt tanto spatio distincta ita vividè repraesentari possent, naturales subesse causas nullus dubito, quae ex opticis decidi possunt. Haec omittam, si istuc devenero ulterius, varias quaerere stationes, si aliquid tale mihi evenire possit. Sed in hac re nos docere nisi illustrissimus Hugenius nemo poterit melius. Si Deus vitam et valetúdinem concesserit, futura hyeme circa solstitium brumale in oras septentrionaliores puta Lapponiam me conferre decrevi, ut curiositati meae satisfaciam, idemque et per aestatem nonnunquam futurum confido. Tum et si illustrissimus Hugenius quicquam suis curiset experimentis mathematicis dignum committere mihi voluerit, jussa ipsius expecto quamque libentissime. Vale mi Amantissime Columbe, saluta officiosissime meo nomine Nobilissimum et Excellentissimum D.num Rumphium, et vehementer roga, nisi ipsi Rumphio grave fuerit visum, salutet illustriss.m D.num Hugenium, D.num Johannem Piccardum, D.num Cassinum, quorum familiaritate usus sum partim Bononiae, partim Parisiis, partim in insula Hvena Maris Balthici, et ab illis benignitatem singularem expertus sum. iterum vale.
Tuus intimus Andreas Spole Professor Math. Upsaliensis. Upsaliae 26 Aprilis Ao 1681.
P.S. Hac Septimana literis et multorum hominum relatione accepi Venerem | |
[pagina 336]
| |
d: 18 et 19 Aprilis, hora 11, 12, 1 et 2. Stockholmiae visam esse, hic saltem paulo post, vel ante occasum Solis conspici potest, an id a constitutione aeris dependeat, vel aliunde, valde dubito, quamvis longe absit jam à Sole. Diameter circuli fecit circiter 44. 30′ limbus 45 parelii Majores et notabiliores, B, C, et D, minores E.F. Altitudo solis circiter.
Tres fuere parelii minores A.B. Sed vividiore colore major caeteris duobus subobscuriori colore.
Fuere quatuor parelii B, major caeteris et Soli propinquior. C D. et E minores.
|
|