Oeuvres complètes. Tome VIII. Correspondance 1676-1684
(1899)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2249.
| |
[pagina 332]
| |
Alios nihilominus inferius albicantem arcum conspexisse audio. Inferiorum, minor circellus FGH, iridem coloribus nativis pulcre variegatum monstrabat; Superior item JKL haud absimilem speciem referebat. Ac denique Supremus arcuum OP, paullo dilatiore colore, convexitate sua, proximi Sphaeram tantum non tangere deprehensus est. Atque huc quidem vera et genuina hujus phaenomeni est delineatio. De causis ac effectis ejusdem arbitrari nunc supersedeo; cum quod ab eruditis hoc in genere multa dicta sunt; tum quod loca appendicis, opusculo meo de Co- | |
[pagina 333]
| |
meta nuperoGa naar voetnoot3), huic fini quaedam addere decrevi. Interim confiteor, haut posse me in diversum abire à Cartesio in explicatione hujus phaenomeni, qui au discours dernier des Meteores, de l'apparition de plusieurs Soleils, perspicua ac evidenti demonstratione, lectori non oscitanti, in hisce prorsus satisfacturus est. Caeterum cui, in hoc schemate, portio OP debeat originem, et cur non ultra duo parhelia apparuerint, ex dispositione nubis diversa, commodissime etiam deduci potest: quod eadem opera ostendam, quandoquidem ab observatis supra nominatis, diversa sunt. Quod ad effecta attinet; ea sane non sine summa molestia insequenti tempore nobis innotuere, adeo ut de signis hujusmodi prognosticis, amplius dubitare haut fas sit. Eventum porro respondisse testabuntur gentes aliae, nam id genus plura, in Germania, Holsatia, Jutia, Norvagia, Scania et Livonia subinde visa esse, observationes quorundam, nobiscum communicatae, satis superque evincunt. Sed haec apud te, Vir Clarissime, prolixius quam par est prosequutus sum; non quod tanti tibi videri debeant, sed tantum quia tempore apparitionis hujus phaenomeni valetudinarius eras, atque postmodum à me quam aliis, hujus rei veritatem scire maluisti. Vale. Upsaliae 20 Aprilis Anni gratiae 1681. |
|