No 2248.
J. Columbus à Chr. C. Rumpf.
6 mai 1681.
La copieGa naar voetnoot1) se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Illust. et Amplissime Domine Legate, Domine plurimum observande,
Quae Mathematici nostri de Meteoro sub initium hujus anni viso, eâdemque hâc occasione de nonnullis aliis mecum communicarunt, mitto Tibi, perillustris Domine, bonique ut consulas, oro quaesoqueGa naar voetnoot2). Mallem sanè, magno illi Hugenio haec perscripsissent, quod pollicebatur se facturum Clariss: Spolius, cum isthâc de re primum confabularemur. Nunc, postquam illi aliter, (in praesentiâ quidem) visum est, ut concinnatas hunc in modum litteras immutent, rogare non sustineo, praesertim occupato. Nec multum reor interesse, quem in epistolarum frontibus compellent, dummodo diligenter explanent res ipsas. Schema Cl. Spolij non parum abire fateor a Schemate Cl. Bilbergy: quod utrum ideo factum, quia huic contigit ad primam apparitionem phaenomenon istud observare, Illic vero serius, induente jam faciem nube; an distantiae locorum, causaeve alij, nunc non vacat exquirere, maturante abitum tabellario. In posterum si quid impetravero hujus generis vel ab his Collegis meis conjunctissimis, vel a Cl. Rudbeckio, vel denique alijs, non cunctabor Tibi mittere. Laetaborque insigniter, si quid operae Tibi praestare inluero quamquam etiam sic meritorum Tuorum in me maximorum partem vix exiguam pensaturus. Plura nunc addere non sinit temporis angustia, nisi ut Tibi Tuisque omnibus prosperam valetudinem laetaque adprecer omnia.
Illustrissimi Nominis Tui
observantissimus humillimusque servus Johannes Columbus.
Upsaliae, die 26 Aprilis
St: vet: A. 1681.
Epistolae Spolianae mitto geminum exemplar, quorum unum ipsius est authographum. Sed quia hoc non satis expeditè legi posse videbatur, adjeci et alterum.