Oeuvres complètes. Tome VIII. Correspondance 1676-1684
(1899)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2198.
| |
[pagina 235]
| |
pidi nostri parte fluunt, ab altera non procul conspicitur collis ferax olim, a uinitoribus nunc neglectus vel quod adipem terrae exhauserit procedens cultura vel quod altiores uitis radices conchylia aut potius lapides attigerint, constat totum collem esse lapidicinam quae in utramque partem protenditur id comprobauit nouâ et rarâ experientiâ, qui urcum matronae surripere aggressus fuerit, dom. de mance. infausto omine, novam enim isti riuulo uiam facturus multum lapidem inuenit; et ita siliculosum ut nesciam num totum riuulum sit absorpturus si non nouam istam uiam aequae ingrediantur: Suspicor nec immeritó totum collem sui similem esse nec ulla sui parte lapidibus carere, iam ad rem deuenio. Collem aperuerunt aquae pluviales et sibi construxerunt canalem quo ingenti uelut agmine facto in urcum ruant, eunti in istum canalem confusé occurrunt arena, lapides, conchae, sursum tendenti fit manifestum ista omnia è loco superiori fauentibus aquis allata fuisse. Locus autem superior qua parte apertus est multis modis variegatam supersiciem occupat gleba leuis ubi steriles dominantur herbulae. Sequitur tabula lapidea quae hinc inde ut suprà monui late patet. Lapidi succedit terra arenosa, cui subiacet tabella semipedalis ex conchyliis nostris ita contexta ut nulla ars possit illam uincere. Putasne vir Clarissime mari istum ordinem deberi, sane non possum saltem non dubitare. dignissimum est notatu quod arenula quae circumdat tabulam nostram paulatim et pro ratione intercapedine accedere ad conchyliorum colorem, de illis loquor quae nondum sunt in lucem edita; prima fronte conchylia colorem adventitium obtinent, et cum nive certare possunt, ex quo coniiciebas temporis longaeuitate cum colorem nativum amisissent fuisse dealbatas. Feliciter équidem quantum fieri potest dum res ipsa non propius inspicitur, nam sane temporis diuturnitas, uel potius solis radii per decurrentia tempora, perpetua coctione colorem peregrinum induxerunt, at intus uideres conchylia rubescentia quaedam adeò tenella ut uel leuissimo frictu in pulverem abeant, alia diceres prouectioris aetatis alia recens nata, aliquantisper tracta arenulam qualis in ipso loco reperitur, (quod ut posset fieri curaui aliquantulum ad te deferri) videbis conchas quae pene visum fugiunt et puto ope telescopii quodlibet granum arenae tibi ostensurum concham: nunc tutius potes pedem figere, et nos edocere quid hoc rei ciet, num agellum nostrum diluviana subuersio ita beauerit num ita ludat natura, ut quotidie conchylia effingat, tuae sunt partes ista scrutari; nostrae te docentem audire. Si adhuc creginnae rupis frustula expetas dabo operam ut nihil sit amplius quod desideres nec ullum est officium in quo tibi vellem deesse cum te plurimum suspiciam et multis nominibus sis mihi colendus.
Lamothe.
dabam LysiiGa naar voetnoot3) prid. id. Octob. 1679. |
|