No 2120.
N. Grew à Christiaan Huygens.
10 avril 1678.
La lettre se trouve à Leiden, coll. HuygensGa naar voetnoot1).
Chr. Huygens y répondit par le No. 2125.
Excellentissime Vir,
Cum Nobiliss. Vir, Vice-Comes Brounckerus, statu corporis valetudinario laborans, solitis Regalis Societatis Conventibus praesidere, ut antea, nequiverit: Societas Praesidem elegit Nobilissimum Virum D. Josephum WilliamsonumGa naar voetnoot2), Equitem auratum, Secretarium Regiae Majestati primarium, summumque omne genus Literaturae Promotorem. Cumque Clariss. D. Oldenburgus, è Societatis Secretarijs unus, mensibus abhinc aliquot elapsis è vivis excesserit: Societati itidem visum est, Domino Roberto HookGa naar voetnoot3), Socio Dignisso. Mihique unà, hanc Provinciam concredere. Quae Tibi, Vir Clarissime, ex Societatis mandato, eò nota feci, quò melius de futuro inscribas Literas, quas mittere placuerit. Nempe, utrilibet Nostrûm Societatis Regalis Secretario, apud Collegium Greshamense. Semper autem albâ chartulâ involutas, et hunc in modum inscriptâ, vidt.
To the Right Honourable Sir Joseph William, Principall Secretary of State, & President of the Royall Society.
Rogamus itaque, si quid Experimenti, in quovis Scientiarum genere, imprimis in Rebus Astronomicis vel Mathematicis notatu dignum occurreret, ne graveris communicare: vel ex Tuo Thesauro, resplendenti aequè ac cumulatissimo, generosè effundere. Hâc scilicet fiduciâ, quicquid Tuo Nomine affixo exornatum, idem Societati, pariter ac Nobis fore dulcissimum. Nosque reciprocam harum Rerum notitiam Tibi exhibituros. Ne vitio vertas, Excellentissime Vir, qùod hae