No 2108.
Christiaan Huygens à O. Römer.
11 novembre 1677.
La minute se trouve à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 2104 et s'est croisée avec le No. 2107.
O. Römer y répondit par le No. 2110.
Sommaire:
Mon avis-qu'il doit sçavoir mieux que moy ce que valent ses arguments. Qu'il n'expose pas trop sa santè en veillant aux observations.
Explicari velim argumentum 7 Exclusorum. Videris negare excentricitatem aliquam dari in primo satellite. Sed lu bens expectabo donec edat.
An observationibus maculae jovialis sperat rem posse decidi, an satis conspicua situs mutatio in 10 minutis horar. cum tantum 1/60 percurrat circumferentiae, nec bene terminata cernatur macula.
Clarissimo Viro Olao Romero Christianus Hugenius S.P.
Serius quam debueram atque etiam quam volueram ad literas tuas respondeo Doctissime Romere, nescio quibus tum negotijs tum fortuitis casibus identidem à scribendi proposito revocatus. Illud vero minimè in causa fuisse existimes quod parum mecum constitutum haberem quid in causa tua judicij ferrem. Lectis enim ac perpensis quae a te allata sunt argumentis, non parum in priore sententia me confirmatum scito, vixque jam dubitare, quin verissimam aeque ac maximam rem in lucem extuleris. Quod a D. Cassino contra adfertur secundi nimirum Jovialis comitis observationibus nullum retardationis accelerationisve effectum animadverti, non multum me movet. Cum tu plures causas easque satis manifestas adducas cur ea inaequalitas minus bene in illo notari queat, certe valere adversus te illud argumentum non potest quamdiu ephemerides meliores motuum ejus planetae non habebimus. Nam illa ¾ horae, si vera est, nimia est aberratio, ut aliam quam dicis latitudinis missam faciamus. Recte etiam ut puto causas rejicis, in quas falso referatur observata inaequalitas, ea sola ratione scilicet quod quae inde sequerentur vicissitudines nihil habeant commensurabiles accessui Telluris ad Jovem aut recessui. Unius tamen argumenti, quod palmarium dicis, quo probetur excentricitatem quoque primi comitis frustra obtendi, ejus non bene adhuc sensum ac vim intelligo, cum magis ostendisse videaris non habere illum excentricitatem quae ullius momenti sit hac in re, quam, concessa excentricitate, non posse huic attribui causas phaenomeni tui. Quanquam et hoc postremum satis mihi videar perspicere quippe cum semper sibi constent tempora circuitus integri nec mutatio loci Jovis ipsius nec Telluris, trimestri spatio variationem sensibilem ibi efficere queat. Tu autem, qui diligentius multo ista omnia quam ego examinasti, corrige si quid erro, et mentem tuam apertius expone. Ex observatione maculae quae Jovis corpori inhaeret non multum spei affulgere crediderim ad confirmandam
sententiam tuam, neque etiam periculum imminere ut inde confutetur: Quia