Oeuvres complètes. Tome VII. Correspondance 1670-1675
(1897)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 339]
| |
No 1960.
| |
[pagina 340]
| |
multo melius fuerat, quam sero postea repetere. Nec sane tam parvi momenti illud fuisse dicere nunc potes, ut gloriabundi censendi fueritis, si, quam primum repertum fuerat, in lucem notitiamque omnium Geometrarum pervenire voluissetis; alioqui enim et nunc gloriolam istam insuper habere oporteret; sed, si verum dicere licet, nihilo minus Angli vestri quam aut Galli aut Batavi laudem appetunt, idque re ipsa saepius compertum estGa naar voetnoot4). Hoc autem tantum abest ut vitio vertendum putem, ut pulchrum et praeclarum existimem, dummodo citra alius injuriam suae quisque promovendae gloriae incumbat. Hujus contemptu contemni virtutem aliquis dixit ac recte quidem, meâ sententiâ. Sed de his jam nimium prolixe agere mihi videor cum hoc unum tantum hac epistola efficere proposuerim ne quid praeter meritum praeterque mentem meam mihi imputares, quod etiam magnopere te rogo, tum cupio. Vale Vir doctissime et nos amare perge.
Dat. Parisijs, 10 Julij 1672Ga naar voetnoot5). |
|