Oeuvres complètes. Tome V. Correspondance 1664-1665
(1893)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 496]
| |
No 1475.
| |
[pagina 497]
| |
eam vocetGa naar voetnoot7) rem difficillimae speculationisGa naar einda), & Longomontanus affirmetGa naar voetnoot8) se nusquam in toto Astronomico studio majore difficultate laborasseGa naar eindb). Ne quid diffitear, subiit haec animum meum dubitatio, annon ad loca Solis in Zodiaco potius quam ad mensium dies tabula fuisset concinnanda. Sed forsan haud tanti est discrimen hinc emergens, ut facilior haec atque usui vulgari accommodatior supputandi ratio fuerit posthabenda. Illud etiam non leviter salivam movit quod ad editionisGa naar voetnoot9) prioris, ni fallor, calcem subnectitur de pendulorum vestrorum oscillatione sympatheticâ vel homotonâ, non absimili chordarum Musicarum motui harmonico. Speramus nos aliquando & jucundum istum admirandumque naturae lusum, & eruditam vestram in ejusdem causam inquisitionem spectaturos. Quod de novis catenatis operibus operibusGa naar voetnoot10) dicitur, nescio an sit intelligendum de catenâ in funis locum succedente in iis quae pondere moventur, vel in chordae cono aequatorio circumvolutae in iis quae elateris vi circumaguntur. Sed dubia ista aliaque solvet proculdubio, quam promitti videmus, Horologiorum descriptioGa naar voetnoot11). Si pretio mihi ac aequo comparari possit automaton accuratum, minuta & secunda indicans, quod ab elatere motum in mensa poni, levique negotio in locum quemvis transferri queat, quod & semel tantum in hebdomade revolvi opus habeat, nam intellexi antehac ejus generis confici quae ad plures septimanas eodem tenore decurrant; spondeo me SeverinoGa naar voetnoot12) vestro, mihi non ignoto, emptorem futurum. Justum & moderatum pretium voco, quod non artis excellentiam, ususque multiplicis praestantiam, sed quod praeter materiae valorem, artificis laborem & industriam debitè compenset. Consilium & opem vestram in negotio isthoc implo- | |
[pagina 498]
| |
rans, ut super eodem mihi nonnihil, quando oportunum fuerit, rescribatur oro, reliqua quoad nummorum & Horologii transmissionem per tabellarium transacturus. Reverendus Dominus Colvius, cui in pluribus mecum munificentiae vestrae participi alterum tradidi exemplar mihi missum, à Deo Optimo Maximo vitam tibi diuturnam & valetudinem vegetam ad coepta utilissima consummanda, seriò mecum apprecatur. In quo voto desino
Generosissime Domine Hugeni Tibi ObstrissimusGa naar voetnoot13) Robertus Pagetius. Dordrechti. Octobris 5. 1665.
Den Wel Edelen, seer vermaerden Hoogh-geleerden Heer, Mijn Heer Christiaen Huygens van Zulichem in S Graven-Haghe. VI met een packjen C.H. |
|