Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 4]
| |
No 4.
| |
[pagina 5]
| |
Diebus dominicis concionem unam vernaculam, alteram Gallicam frequentabunt. Horam item unam aut alteram dabunt lectioni sacrae scripturae, catecheseos et utriusque interpretum. Conciones et lectiones publicas semper una frequentabunt; neque nisi quod rarissime soli aut seorsim in platea conspicientur. Magistratum urbis et professores reverenter habebunt et hos quidem subinde invisent brevi alloquio, ne fastidium sui cuiquam pariant. Sodalium amicitia utentur, quantum eius fieri poterit semper se meliorum ac doctiorum, utique honestissimorum et communibus studiis serio addictorum. Otiosorum et malorum commercia ut pestem fugient. Omnes tamen et quoscumque comi prompta et liberali salutatione excipient, neque in hoc genere exterioris officii a quoquam se praeteriri patientur. Patrem quam saepissime de valetudine et studiorum progressu per literas certiorem facient, praecipue dum in castris erit. Rogo denique supplex Deum Opt. Max. (quem non dubito quin ubique ob oculos habituri sint) hisce praeceptis et consiliis insistere det charissimis amicis meis. Scribebam distractissimus Hagae Com. 9 Maii ciƆiƆcxlv. |
|