No 1388.
R.F. de Sluse à [Christiaan Huygens].
10 avril 1665.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 1373.
Elle a été publiée par C. le Paige dans le Bull. di Bibliogr. T. 17.
Nobilissime Domine
Habes hic obseruationes LeydensesGa naar voetnoot1) quarum exemplar ad Serenissimum Principem Leopoldum, cum mentione nominis tuj, hodie misi, et pro quibus gratias maximas ago, licet vna tecum sentiam non esse ea ἀϰριβείᾳ factas qua sperari poterat. Multum etiam debere tibi me profiteor pro Auzotianae epistolaeGa naar voetnoot2) apographo, vt et pro libello tuoGa naar voetnoot3): quae tamen examinare ne minimum quidem hactenus licuit, ita tot curis ab aliquot diebus distractus sum. Faciam cum redierit tranquillitas, et videbo quantum inflectj oporteat cometae semitam, vt illj de qua ad te scripseramGa naar voetnoot4), hypothesi conueniat. Quod vero de distantiâ mones, fateor sané hoc esse Copernicanj systematis priuilegium, cum in alio non nisi per parallaxes haberi possit.
Adijciamne me offerre operam meam si quid morbo tuo leniendo in hac patriâ reperiri queat? Sed vereor ne ridiculus videar cum a vobis soleamus pharmaca petere. Dolorem tamen lateris de quo scribis suspicor ex illorum numero esse, quibus acidulas Spadanas conducere aiunt Medicj: Quod si ita sit,