Oeuvres complètes. Tome IV. Correspondance 1662-1663
(1891)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 40]
| |
No 970.
| |
[pagina 41]
| |
pene modo in has partes radios emittat? Cur ad conversionis coronae polos in axe semper & longissime a Saturno distrahuntur vapores; & ad magnum ipsius circulum corpori planetae incumbant, nec vnquam attolluntur, etiam quando in sideris margine nobis apparent, & in circulo illuminationis Saturni, vt & ipsi poli diutius immorantur; & codem prorsus modo radijs solaribus gaudent, & aeque obliquiaGa naar voetnoot2)? Qui fit vt partes Saturni a Sole aversae quae per 15 annos circiter, ipsius calore & lumine orbantur aequè, & ad eandem distantiam vapores emittunt ac caeterae, quae tantundem a Sole illustrantur, & ipsius calore foventur; haec enim omnia multum, dissimili modo in ijs terrae partibus quibus Sol multo tempore non est conspicuus & non oritur, quam in alijs evenire deprehendimus. Neque etiam tam constantem esse vaporum habitudinem, seu consistentiam credibile est, vt semper eandem densitatem retinere possint & talem vt eodem modo Solis lucem ad nos vsque reflectere valeant; & a ♄o iuxta easdem partes aequaliter digredi, & eumdem semper tenere situm. 2. Sed nec etiam cum observationibus haec hypothesis congruere videtur. 1o. Quia si corona nullam haberet prope Saturnum latitudinem, profecto nunquam ipse cum figura, qua nunc conspicitur, apparere posset; neque etiam sicut in 5o Schemate hypothesis Wrenianae nempe cùm ipse planeta plenus est; sed tali tunc aspectu esse deberet vt nulla globi pars a corona secaretur; vel tangi videtur, & ad summum vt in figura 6a vel 7a hugueniani sistematis inter paginas 34. & 35. videre est: cum enim latitudo coronae tam exigua sit prope Saturnum vt tandem nulla sit; prorsus inconspicua foret: neque luminis dissusio huic inconvenienti potest opitulari; quia extremitas coronae, vbi est latissima & proinde lucidissima, procul abest ab hac tenui parte; vnde sequeretur hoc non a reliqua remota parte coronae, sed a Saturni Globo proximo lumen mutuari; tunc verò planetae discus minime rotundus conspiceretur, nec terminatus; attamen continuò talis apparet, nisi forsitan quando in partibus a polis conversionis remotioribus lumen ipsius coronae globi lumini jungitur. Sint duae Ellipses ABCD. IBED. illa ambitum coronae exteriorem, haec interioremreferens, eundem habentes axem transversum BD. & idem centrum O. certum est & evidens partes coronae iuxta puncta FH. positas, tam tenues esse vt nullo modo a terra conspici possint: vnde spatia BFK. DHL. inconspicua erunt, vtpote tenebrosa; nec corona vnquam globo juncta videri poterit, quando per ambitum exteriorem ad marginem vsque Saturni nempe ad puncta BD proten- | |
[pagina 42]
| |
ditur; sed intervallo satis amplo a globo corona disjuncta apparebit. Contra vero accidit, hac enim alia forma anno praeterito 1660. mensibus Augusti & Septembris
a Serenissimo Hetruriae Principe Leopoldo, & Florentiae Astronomis Saturnus est observatus nempe ansarum brachia non tenuia, sed multum lata prope globum, vt etiam hoc anno 1661 ab Illustrissimo Huguenio conspecta sunt; quod sane contingere non posset, si partes coronae Saturno circumstantes tam arctae forent, & omni pene latitudine destituerentur; tunc enim nullum lumen accipere & reddere possent, vel sane tam exiguum vt visum quantumvis optimis Telescopijs roboratum omnino effugerit. 2o. Nunquam in Wreniana Hypothesi coronae ambitus exterior globi Saturnini margines perstringere poterit, nisi cum ipsa directe & perpendiculariter Solares radios excipit, quanquam tunc haec phasis, ob harum coronae partium (vt dictum est) tenuitatem nobis apparere non posset; sed anno 1660. in praedictis a Serenissimo Principe observatis ♄i Phasibus, jam deprehensus est exterior coronae ambitus, ad Globi marginem; cum tamen a suo Solstitio, seu plenitudine planeta multum adhuc abesset, nempe plusquam 43 gradus, & contactus punctum medium pene lucum inter pracecipuas phases obtineret, nempe cum inermis vel plenus efficitur; vnde hoc anno, jam solstitio propior, certe debuit talis ambitus hos & cessisse limites: necesse est igitur, si corona motum habeat, & ipso suo motu fiat quandoque cum suo plano radijs solaribus perpendiculari & ad Saturni marginem appareat cum aliqua latitudine, quando planeta versus suum Aphelium versatur nempe cum 20um 11rum & ♐ ij gradum peragrat; necesse est inquam, ipsam coronam, sideris globum exteriori suo ambitu excedere; & super ipsum attolli: & omnino impossibile est vt ipsum tangat, nisi forsitan, cum interiori Ellipsi, quam posui exteriori, ad sensum parallelam; modo futurae observationes ostendant, posito annuli motu, ipsum esse non posse circularem. 3o. In praedictis Serenissimi Principis observationibus vmbra globi planetae deprehensa est in corona prope sideris marginem, nempe versus N in praecedenti schemate, vbi nempe in Wreniana hypothesi deberet esse arctissima: vnde patet hoc spatium, seu hanc coronae partem verè & non apparenter tantùm a Sole illuminari; nec oculorum esse fallaciam: igitur haec coronae pars aeque lata est ac reliqua, vel ab ipsius latitudine non multum aberrat; nec est insensibilis vt in Hypothesi Wreniana. 3. Dubium est circa positionem coronae, cujus majorem diametrum Clarissimus Wren in orbitae ♄i plano constituit; cum tamen perspicacissimus Huguenius, & ante ipsum Galilaeus & alij ferè omnes Saturni observatores, in plano Aequatori parallelo, vel insensibiliter discrepanti ipiam animadverterint: & Huguenius quidem tam multis & certis observationibus hanc suam positionem comprobat, vt nullus jam supersit dubitationis locus: ex Wreniana autem positione sequeretur maximam | |
[pagina 43]
| |
Ellipsis Saturni diametrum, ad motum diurnum multum esse obliquam: cum tamen eumdem exactissime brachiorum lineam sequi repetitis observationibus perspicacissimus inspexerit Huguenius; vt ipse in suo Saturni sistemate paginis 17. 18. 51, asseverat. 4. Illustrissimi Huguenij observationes fidem faciunt, Saturni annulum, non omnino esse latitudinis sensibilis expertem, vt a Clarissimo Domino Wren statuitur. hoc testatur vmbra in medio disci conspecta, cum Saturnus Solitarius apparuit, & supra, infraque disci centrum cùm cuspidatus, in modum fasciae subobscurae penumbrae similis, & plano Aequatoris parallelae, quae paulatim ab ipso centro pro gressu temporis abscedere visa est; donec anno 1660. penitus evanuerit, cum exterior annuli pars ad Saturni Marginem accessit: quamquidem fasciam nihil aliud esse satis verisimile est, praeter ipsam exteriorem annuli partem, ad lumen Solis reflectendum ineptam; vt suptiliter infert Huguenius & paginis 61. 62. sui sistematis fusius explicat: nec apparentia illa pro maculis assumi potest; nec enim anno 1660. adhuc evanescere debuerat; & ab ipsius fasciae motu & progressu satis deprehendi potest, ipsam multò velocius & per majus spatium supra Saturni discum procedere, quam requirat Saturni phasium renovatio, seu 30 circiter annorum periodus. 5. Quoad baltheum si verum sit, et non ab oculorum fallacia, vel interioris sensus illusione procedat, maximi sane momenti erit ad motus globi investigandos, & vtrum circa seipsum motum habeat ab occasu in ortum, sicut ipsius comes, vt existimat Huguenius, & vt etiam opinor. sed mihi scrupulum injicit quod addit author de variatione Saturni macularum disserens: videtur enim sibi ipsi contradicere; cum dicit se suspicari Saturni discum non multum variari, & ideo coronam a globo minus mobili solutam, conversiones suas peragere: & paulo post innuit, macularum zonam solummodo vapores emittere, reliquo globo infoeliciter arido; & non totum globum Atmosphaera cingi, sed vapida tantum corona, quae nubis instar Solis splendorem ebibat, & sublustri candore conspicua referat vicissim, haec sunt verba authoris. Contradictio autem patet, quia si quaedam tantum Saturni partes vapores emittant, qui efficiant coronam istam circa Saturnum conspicuam, hi sane ad partium motum a quibus originem ducunt, progredi debent, neque ipsas vnquam deserere; nisi forte quia velit hos a ventis circumferri; sed hoc esse impossibile constans phasium varietas & restitutio satis evincit; adde quod spatium intermedium semper esset ijsdem vaporibus refertum. 6. Infert denique Clarissimus Wren globum Saturni opacum esse propter maculas ibidem apparentes quae quidem illatio nequaquam mihi necessaria videtur; tum quia de macularum habitudine nihil pro reliquo sideris corpore inferre potest; tum quia videmus corpora liquida & transparentia obscuro colore caetera tingere, quibus insperguntur; vt experimur in aqua super terram effusa: Sed multo certius argumentum ipsius opacitatis habemus ex praedictis observationibus Serenissimi Principis Leopoldi qui vmbram globi Saturnini super annulum prope sideris | |
[pagina 44]
| |
marginem deprehendit, quo certissime probatur ipsum Saturnum esse et opacum & lumine proprio expertem; adde quod nondum satis constat an istae maculae sint aliud quidpiam diversum ab vmbrosa seu obscura fascia super hunc planetam a Clarissimo Huguenio conspecta. |
|