Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 419]
| |
No 934.
| |
[pagina 420]
| |
turni Picturis ad amussim congruat, quas vel Galilaeus, Fontana, Gassendus, Ricciolus, Hevelius vel alij demum ediderunt hactenus, is operam omninò ludet; tot enim contrarijs Ansularum motibus se impediet, vt monstroso syderi necesse sit vel cereas Alas, Ansulasve pro libitu sequaces dare, vel proteum facere & animatum: profecto temporibus & intervallis nihil ritè accommodabit, nihil aequabili & pulcherrimae motuum Naturalium Harmoniae consentaneum effinget. Neque propterea rejiciendae sunt Picturae tanquam omnino mendaces, fieri enim non potest, vt Telescopium ea referat, quae in rerum naturâ non omnino existunt; verùm quod aliter apparere possint, quàm re verâ sese habent, nemo non fatebitur: habet enim omnes nudi Oculi Fallacias Telescopium, nec non eas insuper quae ex instrumenti vitio solent accidere; eae tamen sunt vtraeque, quae observatorem expertum, neque optices ignarum haud latere possunt, quin facile animadvertat, et pro erroneis genuina Phaenomena substituat, praesertim si non vno sed pluribus Telescopijs simul vtatur. Qua propter quùm & nobis optimè elaboratis Telescopijs sive 6, sive 12, sive 22, sive etiam 35 pedes longis, vna cum omnimodâ Lentium Ocularium Supellectile ex Anglicano artificio frui concedatur; nec non plurimas Saturni ab anno 1649 continuâ serie observatas facies prae manibus habere (quarum aliquas ab annis quatuor elapsis ipsi summâ curâ depinximus) Saturni Hypothesin jam diu suppressam Eruditis tandem exponere non dubitavimus; praesertim ne amicitiam insignissimi viri Domini Pauli Nelei Equitis Aurati nobis frustra indulsisse Sydera viderentur. Hic ille est, qui proprijs in aedibus, conductis optimis Operarijs memoratas hasce Machinas Sydereas, imo majores 50 pedum fabricari voluit, ipse (pro egregio quo in rebus Mathematicis judicio pollet) operibus instans: nec minus candide Amicis Astrophilis ibidem hospitio exceptis communicare gaudet, et me quoque pro eximijs quibusdam Lentibus dono datis & observationibus plerisque Saturninis gratum habet. His armis Saturnum adortus, accuratè Sphaericum, & maculis (quamvis subobscuris) variegatum deprehendo, Polos etiam habere, quorum Axis Radijs Solaribus in ipso orbitae Saturninae Plano ad rectos angulos sese accommodat: cogitetur autem in Sphaericâ Syderis Superficie Zonam quandam per polos (instar Coluri) transire, in hujus Coluri plano sita est Elliptica illa Corona, quae tangens globum in duobus punctis aequaliter ab vtrisque polis distantibus Ansularum Speciem refert. ut, sit in Globo Saturni B & C PoliGa naar voetnoot2), hic occidentalis, ille orientalis; Colurus ille BECG, in cujus plano circumducitur Elliptica Corona DEFGHI, tangens Globum in punctis EG oppositis & quadrantem a polis distantibus: est autem quo ad figuram similis spatio, quod inter duas ellipses idem Centrum, eundemque Axem tranversum habentes intercipitur; & Diameter longior Coronae ad Diametrum | |
[pagina 421]
| |
Globi est vt 11 ad 5 circiter, & Coronae maxima latitudo D.H. ad eandem ut 1 ad 4. crassitudinem non tantam habet, vt a Terricolis vllo modo discerni queat, quo circa pro merâ superficie habeatur. varias denique Ansularum Apparentias hoc modo fieri statuimus. Convertatur Globus unà cum Coronâ circa Axem DF in consequentia semel in integrâ Saturni periodo, annis nimirum 29 cum semisse, eâ lege ut cùm Saturnus prope Aphelium versatur, Corona sese habeat ad rectos Angulos cum plano orbitae, vt sic soli nobisque obversa tota spectetur. Volvente autem Globo (quoniam obliquè intuemur) sensim comprimitur Corona; vnde Ansulae magis magisque coarctari, & deinde in vnum coire, & postea Saturno circa Mediam Longitudinem versante subito evanescere deprehenduntur; tunc verò solitarius apparet Globus, quoniam & Sol & Oculus sunt in Plano Coronae, quae cùm nullam habeat crassitiem sensibilem, quamvis aliquot fortè milliarium, aciem visus ob tantam distantiam effugiat necesse est, nudumque prorsus Globum relinquat post paucos autem menses, quo perfectius est Telescopium, eo citiùs Saturnus cuspides resumere videtur, quae deinde dilatantur in Ansulas, donec prope Perihelium Corona iterum plena effulgeat, iterumque versus Mediam Longitudinem Ascendentem dispareat, & inde rursus crescat vsque dum Planeta ad Aphelium vnde inceperat redierit, vbi plenus fit sicut olim. Singulis itaque Septennijs ferè Saturnus omnes Ansularum varietates experitur, alternatim crescendo & decrescendo; & bis in vna periodo Plenus fit, bis solitarius, reliquas autem Phases quater subit. Quare cùm adeo simplex & Naturalis sit Hypothesis ex solâ Corporis conversione aut inclinatione; facillimè ad datum tempus Saturni Picturam Orthographicè projicere possumus: propterea quinque maxime notabiles differentias suis nominibus distinctas exhibuimus; non quidem eas quae aequalibus temporis & Anomaliae intervallis contingunt (quoniam variantur Phases secundum rationem Sinuum, citiùs videlicet puncto contactus G existente in medio Disci, tardius versus margines) sed secundum Digitos quibus distat punctum contactus E vel G hinc inde a centro Disci Saturnini, cujus Diametrum in 12 digitos diuidimus. 1o. Quando contactus est in centro, Saturnus Solitarius Inermis vocetur. 2o. Quando digiti intervallum a centro distat, aut citius cùm primum Corona post Phasin Inermem in conspectum denuò prodit, aut ante eandem Phasin a conspectu se surripit, Saturnus vocetur Cuspidatus. 3o. Quando duos distat digitos, & manifesto Cuspides vtraeque quâ parte Globo adhaerent Bifidae videntur, adeo vt Spiculis seu ferreis Sagittarum aculeis simillimae sint; Saturnus vocetur Spiculatus. 4o. Quando quatuor digitos emensus est, obtusis iam Spiculis, & in Ansularum Speciem circumductis; Saturnus vocetur Ansulatus. 5o. Quando demum puncta contactus habent sex digitos, vtrinque in Margine constituta; Saturnus vocetur Coronatus vel Plenus. Secundum hasce figuras, quas referunt Schemata I. II. III. IV. V. accuratè spec- | |
[pagina 422]
| |
tabitur Planeta in longioribus Telescopijs 20 aut 30 pedum, nisi quod Cuspidatus paulo aliter sese habeat, etiam in perfectissimis Instrumentis provt depingitur in figura 2da, non tamen revera, sed propter luminis diffusionem & imbecillitatem visus eâ formâ conspicitur: sicut enim Luna Novella diffundit sui speciem extra veros Disci Limites, adeò vt pars luminosa protuberare videatur extra ambitum partis obscurae (quod etiam omni obiecto albo iuxta nigrum posito accidit), Sic in Saturno Figura apparens, vera aliquantulum addit circa omnes margines, eamque crassiorem efficit; vnde fit quod (in IIa figura) partes circa bc & bd citius coeant, quam in b fieri debuit, & partes circa b appareant Corpori propriores, nam angustiae illae quas in vertice facit acutissima Ellipsis cbd prorsus absorbentur a vicino Cuspidum Lumine: sic etiam partes c & d quamvis luminosae ob tenuitatem visum effugiunt: quare loco verae figurae cuspidatae, Saturnus Brachia eaque a Corpore abscissa extendere videtur. Eodem modo si Saturnum Spiculatum mediocri Telescopio comtemplemur, existimabitur magis referre figuram 3. nimirum visus hebetudo vbi latior est Corona, ibi lumen magis vividum et sese in orbem diffundere solitum, conternat, nec nitide circumscribit; vbi verò exilior est attenuat; & sic mentitur apparentiam illam binorum laterorum quos lora duplicia vtrinque Globo annectunt. eadem luminis Rotundatio in causa est, quod Saturnus aliquando visus sit binis Lateronibus vel rotundis vel pyriformibus stipatus, cùm revera cuspidatus erat. Sic denique Ansulato Saturno aut Pleno, si quis Tubo vulgari vtatur, non valet interiores illos angulos distinguere quâ parte Corona Disco conjungitur, quare Saturnum censebit Ovalem & binis maculis nigris foedatum. Verùm pleniorem hujus rei disquisitionem, nec non figurarum omnium & observationum examen fusius fortasse brevi prosecuturi sumus. Conversionem hanc Corporis Saturnini (qualem in nostrâ Hypothesi fieri statuimus) Balthei Saturnini Apparentia fortasse confirmat; hunc tribus ferè abhinc annis primus conspexit Vir Illustris Guillelmus Ball, & nobis protenus ostendit. Zonam quandam prae reliquâ Disci area liventem & Jovialibus Cingulis minus aequalem, medium cinxisse Saturnum observavimus; erat tunc temporis inermis; postea vero planetâ Cuspidato facto Baltheus descendere paulatim visus est ad Borealiores partes: porro non aliud quicquam est hic Baltheus, quam Colurus ille Globi quem Corona tangit, serie quâdam Macularum variatus, & propterea instar Zonae conspicuus; neque in tam exiguo spectaculo diutius contemplando (quod tamen facile evenit) Oculorum aut Phantasiae vitio falsum me existimo, quod Zonam illam ex quatuor maculis constare pronunciâram; quanquam saepius vel ipse Baltheus (ne quid dicam de Bullis) ob crebros Insulae nostrae vapores vix aut ne vix percipitur. Sed ijsdem de causis insuper liquido patet, quod Clarissimi Hevelij Hypothesis (quamvis ex observationibus Gassendi eleganter conflata) apparentias haud satis assequatur; convertendo scilicet Astrum circa lineam HI, ad rectos angulos Orbi- | |
[pagina 423]
| |
tae: Longitudo enim Coronae eadem quoad sensum manet, dilatatâ solum aut constrictâ, quae fit in altum, divaricatione Ansularum; nec pedecentim sed per saltum disparent Cuspides, dificiente Lumine; quod nisi Axis situm obtineret in longum fieri non potuit. Nec faelicius de Inclinationibus Saturni disserit: refragantur sanè observationes nostrae postremis annis habitae. Verùm periodus & limites Inclinationis vt ritè determinentur, pauci anni ex quibus huic rei certius stabiliendae (adhibitâ novâ observandi Methodo) incubuimus, nondum sufficere arbitramur: quod si conjecturis (nec forte ineptis) vti liceat, cogitetur Axis DF reciprori intra certos Limites semissem anguli recti non excedentes, juxta rationem Sinuum (nimirum versus Limites tardiùs, in medio velociùs) et ea fortasse lege, vt Saturnus Inermis semper inveniatur in Limite: caeterùm an haec ita sese habeant necessariò, & an Maxima Inclinatio sit variabilis nec ne, attendant posteri, quales autem sint maculae alterius Hemisphaerij, ex decrescentibus post quatuor annos phasibus intelligere olim possumus; aut si parum varietur Discus (quod suspicor) dicere licebit, Coronam a Globo minus mobili solutam, conversiones peragere. Super est huic motui Epocham certam figamus: veruntamen hic plura dicenda sunt, quam praesens institutum patitur; neque jam integrum de Saturni facie Tractatum proferimus, sed dissertatiunculam quandam antesignanam velitis instar emittimus: quare sufficiat indicasse, quod loca illa quatuor in quibus contingunt Phases Cardinales Plenae & Inermes, non videantur exactè quadrare cum Aphelio, perihelio & Medijs Longitudinibus Saturni, haud secus ac terrae nostrae non in eodem puncto celebratur Aphelium simul & Solstitium. Cujus rei indicium est, quod Saturnus, cùm sub finem Anni 1655 apparuerit Inermis, post occasum tamen Heliacum Cuspides manifestissimè ostendit, sed Mediam Longitudinem haud potuit attingere, ante Aprilem Anni 1657, quo tempore apparuit Spiculatus. Nos autem comparatis Phasibus vltimis quae antecesserunt, & primis quae consecutae sunt Figuram Solitariam; Statuimus Phasin maximè Inermem contigisse circa medium Februarium anni 1656. Quare haec Epocha esto, vnde Initium sumat Anomalia Phasium, quae alioquin ab Anomaliâ Orbis Saturni non differt. Tabulas autem, & Phases praedicendi Methodum fusiori Tractatui relinquo, accuratiores interim observationes expectans. Quod ad Comitem seu Lunam Saturni attinet, saepissimè a me observatam, id omne Illustrissimo & Ingeniosissimo Inventori Christiano Hugenio intactum relinquo, nisi quod addam, Periodum illam 16 dierum, absque fractionibus (saltem quas hactenus notasse licuit) ex Observationibus Clarissimi Ball, nostrisque confirmari. Qualis sit admirabilis hujus Mundi Saturni natura difficile est conjecturis assequi. Globum ipsum proculdubio opacum esse ostendunt Maculae: (quales ferè in Marte etiam conspeximus) sed Ansulas credere ex solidâ materiâ fieri, instar vastissimorum Fornicum Globo superstructas, fidem omnem superat; praesertim cùm nullam habeant Crassitiem, quâ tanta moles (altitudine Terrenam Diametrum to- | |
[pagina 424]
| |
ties superans) sustineatur. quid ergo? an mera est Coronae apparentia qualis Halonis aut Iridis? negat hoc figura mutabilis, sed certa, motibusque Syderis alligata variatio: an Liquidum quid denique? nihil prius; & haud scio an consinniùs quicquam facile occurrat: cùm enim Baltheus sequatur Ansularum motum, quid potius dicendum, quam quod illa solummodo Macularum Zona vapores emittat, reliquo Globo infaeliciter arido? vnde evenit, vt Globus non totus Atmosphaerâ cingatur, sed vapidâ tantum Coronâ, quae Nubis instar Solis splendorem ebibat, & sublustri Candore conspicua referat vicissim. Itaque (siquid vitalis Aurae largiri queat tam triste sydus, & procul a lucido mundi Foco relegatum) habent sanè Saturnicolae jucundissimum Coronae spectaculum; haec luce crepusculina ipsum etiam aversum a sole caeterisque Planetis Hemisphaerium collustrat, fovetque perpetuò praeterquam binis in locis infaelicibus, nec magnis circa H & K, quae tamen Sole alternatim gaudent. Sic quindecim annorum tenebrae, ex morosissimâ Globis conversione, arcentur, Lucisque penuria aliquatenus compensatur; dum tempora interim distinguit Luna Saturnina, velocissimum Sydus, & raro Eclipsin subiturum. Iconismus primo loco positus Manuariam Corporis Saturni Theoriam referre potest. Nam Planetam Aeneum & circa Axem DF volubilem sustinet Semicirculus, annexo pede mobili, quo fiat debita Inclinatio: quam quidem discriminat eminens e pede Denticulus, & Scala inaequaliter divisae (modo superius indicato) ritè admotus. Semicirculo praeterea Circellus in Gradus Anomaliae partitus affigitur & Axi demum Index adhaeret, qui gradui congruenti admotus, Globum ita disponit, vt veram Saturni Phasin eminus intuenti referat, aut si rectâ Soli obvertatur, vmbra Instrumenti papyro excepta, in legitimam ad datum tempus Saturni figuram graphicè projicitur. | |
[pagina *15]
| |
|