No 656.
R.F. de Sluse à Christiaan Huygens.
22 août 1659.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 662.
Elle a été publiée par C. le Paige dans le Bull. di Bibliogr. T. 17.
Leodij, 22 Augti. 1659.
Nobilissime Domine
Saturnium Systema TuumGa naar voetnoot1) iam ab aliquot diebus accepi, doctum, Juppiter, et laboriosum, immo ingeniosum; non vulgaris enim ingenij est tot ϕαινομένων diuersitates ad certam aliquam Hypothesim alligare. Lunulam Saturno vnicam, non plures, ut crediderat RheytaGa naar voetnoot2), recte asseruistj: licet enim ijs instrumentis hic destitutus sim quibus oculos coelo admouerimus, tamen tot testibus qui Te monente eam observarunt, fidem non habere, id quidem a ratione alienum esset. Saturni vero comitem illum annulum quis non admiretur! Equidem si per obseruationes liceret non vsque adeo repugnarem, si Planeta statueretur excentricus, vix enim quidquam in naturâ reperio quod centri legem praecise seruet. Addo etiam hinc peti posse rationem cur ansulae inaequales appareant, quod plerique aliquando accidere testantur. Sed cum τηρήσει Tuae id non admittant, Tibj potius accedo, et expectandam censeo longioris aeuj diligentiam vt inuentis Tuis quidquam addj possit. Obseruaui olim Saturnum Romae tubis Eustachianis ansulatum, nec quidquam recordari possum quod Hypothesj Tuae non apprimé respondeat. Credo eas ad Te peruenisse quas a tribus circiter septimanis scripsjGa naar voetnoot3). Expecto itaque quid censeas de meâ infinitarum constructionum methodo in planis. Vale Vir praestantissime et ama
Tuj obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Nobilissimo et Clarissimo Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem &c. A la Haye.
VI