Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 641.
| |
[pagina 443]
| |
illam mihi perspectam, quod sane non immerito suspicabar quum talem invenissem quae fere easdem omnes constructiones cum illius problematis tum caeterorum solidorum mihi suppeditaret. Nunc vero multum diversis vijs nos institisse intellexi, tua quidem meliore at mea ne nunc quidem plane contemnenda aut inutili. Data vero Ellipse qualibet duas medias reperire subtiliter profecto ex tuis nunc deduxisti, quod idem tunc aliter atque alia plane aggressione assecutus eram, constructionemque eam ni fallor tecum tunc temporis communicaviGa naar voetnoot5). In problemate de flexu contrario Conchoidis agnosco pristinae benevolentiae effectum, in honorifica quam facis mei mentione, etsi merito vereri debeo ne qui tuam hanc et Heuratij nostratis circa idem problema exercitationemGa naar voetnoot6) viderit, quae Schotenij commentario in Cartesianam Geometriam inserta est, imperitiam meam incuset, quem tam multa tamque pulcra quae de hoc argumento dicenda restabant, effugerint. Sed facile excusabunt credo qui me novitium ac tironem adhuc in Geometria cum illa scriberem fuisse scient; quod parum attendunt, qui mihi primitias illas studiorum meorum quas tunc una edidi, de Circuli Magnitudine inventaGa naar voetnoot7) inquam, et illis anteriora de Quadratura Hyperboles et CirculiGa naar voetnoot8), quasi nullius praetij ac lucis indigna nunc objiciunt, de quorum injuria non est quod in praesentiam apud te conquerar, quia brevi et qui sint cognosces, faciamque ut appareat me non impune lacessitum. De tuis vero ut dicere porro exequar, nihil in ijs reperi quod non ingenium artem autoris prae se ferentGa naar voetnoot9), sive enim in geometricis sive in arithmeticis calculum analyticum instituisti, tanta peritia ac dexteritate ubique eum tractans ut mea opinione nemo hac in parte se tibi praeferre queat. Vale Vir Amicissime. |
|