Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 460.
| |
[pagina 134]
| |
cit. Nostrum sanè ab hoc δὶς διὰ πασῶν discrepare invenies, et brevi ut spero. Doces me posterioribus tuisGa naar voetnoot3) quâ viâ curvam illam quae tantum nobis negotij exhibuit penitus introspicere coeperis quae tamen satis invia videri queat, ac ejusmodi ut aliam prius tenueris, quam nolis me resciscere. Tum hoc quoque, quod απαγογὴν ex quadratura alterius curvae explicare declinas, vel majoris momenti subtilitatem subesse arguit, quam quae gratis tibi extorqueri possit, vel longioris operae esse demonstrationem. Verum age, quando tam parcè ac prouidè mecum agis, referam par pari, et tibi invicem involutam ἀπαγογὴν adferam, cujus intelligendae, haud minori, quam ego Tuae, desiderio tenearis. Parabolici conoidis superficiem ad circulum redigi posse antea tibi significavi. Nunc verò Circuli quadraturam datam esse scito, si sphaeroidis oblongi superficiei circulum aequalem invenire possimus. Quadraturam verò Hyperbolae si superficiei sphaeroidis lati seu compressi circulus aequalis habeatur, vel superficiei conoidis Hyperbolici. Et contra. Neque longis ambagibus opus fore, sed brevi tantummodo constructione. Dato autem sphaeroide lato, aio posse inveniri conoides hyperbolicum, vel hoc dato sphaeroides latum inveniri posse, et utriusque simul superficiei circulum aequalem exhiberi. quod quidem ultimum ad quadraturam non pertinet, quoniam absolutè et geometrica ratione perficitur. Haec quin tibi placitura sint non dubito, et praesertim ubi constructiones videris. Quas quo praetio à me elicere possis jam nosti. Verum licitari tecum nolo; itaque vel gratuitas paulo post accipies ut scias me Tui observantissimum Chr. Hugenium de Zulichem. vr. 15 Febr. 1658. |
|