Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 461.
| |
[pagina 135]
| |
ϕειδωλῶς tecum agam, id tamen eo lepore facis, vt a Te reprehendj iucundius arbitrer, quam ab alio laudarj. Sed ne culpam in me, a quâ longe absum, epistolae tuae elegantiâ delinitus agnoscere viderer, committendum non putauj quin statim me Tibi purgarem et quod pro tua humanitate impetraturum confido, omnem etiam ex animo tuo suspicionem delerem. Peto igitur abs Te, et ϕιλαληϑῆ Matheseos Genium testor, vt mihi credas, me non aliâ viâ quam ad te scripsi, in curuae meae notitiam deuenisse. quae licet inuia fortasse censeri possit, tamen prima sese mihi vltro aperire visa est, postquam ex tangentibus coniecturam ne dicam τεϰμήριον deduxeram. Quod autem ἀπαγωγῆς demonstrationem non adscripsj, id ea ratione a me factum est, ne te Siculis et tuis Saturnj obseruationibus occupatum interpellarem, et coelestibus immorantem ineptâ scriptione detrahere viderer in terras. Sed quoniam ab illis satis otij Tibj superesse intelligo, sisto eam Tibj, serio rerum illarum aestimatorj, vt iudicio tuo stet aut cadatGa naar einda). In curuâ cuius proprietas explicatur his terminis ay3 - y4 ∞ xxaa, ratio parallelogrammj ad aream eadem est ac in aliâ, quae his explicatur ay3 - y4 ∞ x4, ratio cylindrj circumscriptj ad solidum ex eiusdem reuolutione circa axem genitum: Cum ad easdem axis partes applicetur modo x4, modo aaxx. Cuius demonstratio non absimilis est illj, quâ cylindrum circumscriptum ad sphaeram ita se habere colligimus, vt parallelogrammum circumscriptum ad parabolam. Descriptamitaque intellige curuam ACB cuius Axis AB sit a, et in quâ sumpto quolibet puncto C, et applicatâ CD, si AD dicatur y, et CD x, perpetuo occurrat aequatio ay3 - y4 ∞ x4. Eidem circumscriptum sit parallelogrammum FOE, et GH diametro aequalj AB fiat circulus, et circa eundem quadratum IKLM. Satis constat sj quadratum vna cum circulo circa rectam IL reuoluatur, cylindrum genitum ad spiram, eandem habiturum rationem quam quadratum ad circulum. Id enim, vel ex centrobarycis statim euidens est cum circuli et quadrati idem sit grauitatis centrum. Aio itaque si parallelogrammum AE, et curua ACB circa axem AB girentur, cylindrum recenter ortum ad solidum inclusum, eam rationem habiturum quam quadratum ad circulum, siue quam cylindrus ille prior ad spiram. Jn quo tota ratio ἀπαγωγῆς consistit vt vides. Hoc autem ita esse facile colliges si seorsim acceptas vtriusque aequationes simul compares: pudet enim haec Tibi pluribus exponere, ne dum βραχυλόγιαν vitare satago in ϕλυαρίαν incurram. Jure meo | |
[pagina 136]
| |
nunc agere possem, et subtiles illas ἀπαγωγὰς tuas exigere, quando ad id tam vilj pretio Te obligastj. Sed summum ius, summam iniuriam esse didicj, et debere volo humanitatj tuae sj χρύσεα χαλϰείων mecum permutes. Jn illas hactenus non inquisiuj, nec si fecissem forsitan multum promouissem, sed nullo modo mihi licitum fuit hoc maxime tempore quo apud nos comitia habentur. Itaque οὐχ ἄπαξ ἀλλὰ μυριάϰις σε μαϰαρίζω, quod hoc otio ingenij tuj foetus educere possis in lucem: mihi vix horis subcisiuis ad sublimiora studia diuertere conceditur. Est interim quod Te rogem antequam manum tollam. Accepi a iuvenj nobilj ex Angliâ problema hic adiunctumGa naar voetnoot1). Id ipsum esse arbitror quod a Clarissimo Freniclio solutum fuisse ab aliquot mensibus me monuistj. Si id paucis verbis explicarj potest, ne graueris obsecro solutionem ad me mittere, vt cum amico qui illam a me efflagitat communicare possim. Vale Vir Praestantissime meque amare perge
Tui obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Dabam Leodij 19 febrij 1658. Nobilissimo Clarissimoque Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem. A la Haye. VI |