Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 458.
| |
[pagina 132]
| |
deuenerim, quae me olim, et Te postea aliosque delusit. Prima mihi suspicio ex tangentibus orta est, cum earum aliquas, ad illam quae in puncto contrarij flexus ducitur, referrem. Animaduertj postea ductâ qualibet ei parallelâ (qualis est in
adiuncto Schemate FO,) si non tota BA sed pars tantum QC vocaretur y, rectam DO perpetuo denominatam irj y3/aa. Ex quo euidens est semper esse vt DO ad DO, ita cubum QC ad cubum QC, siue cubum FO ad cubum FO. Nec pluribus verbis opus est, cum nedum Tibi sed vel mediocri Geometrae schema per se loquatur. Recte dimensus es solidum illud quod ex alterius curuae reuolutione oritur: ἀπαγωγῆς autem rationem facile animaduertes cum Tibj vacabit in illam accuratius inquirere. Plura adderem, nisj Te iam alijs occupatum non ignorarem, et nisi etiam gelidâ hac tempestate frigerent mea studia: At non affectus quo Te prosequor, et quo testari aueo me ἄνευ μεταβολῆς esse
Tuj obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Dabam Leodij viij febrij mdclviij.
Nobilissimo C[larissimoque Domino]Ga naar voetnoot4) Domino Christiano Hugenio de Zulich[em.]Ga naar voetnoot4) A la Haye. VI. |
|