Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 427.
| |
[pagina 84]
| |
turno morbo in causa esse, scito. humoresque eosdem qui febrem ipsi concitarunt, severum simul et morosum criticum reddidisse. Quanquam sanè non omni ratione carent animadversiones istae. Nam quis divinare queat quae sit ea quam memoras Romana an Babylonia pellex? Itaque intelligibilior locus ille tibi efficiendus est. Et in caeteris itidem quae notata invenies immutandis si morem gesseris, nec tuo honori malè consules, et apud monitorem gratiam inibis. Volumen ipsum poematum suorum quod frustra à Vanderburgio te petijsse scribis, ecce tibi jussu Parentis mitto, si quid adhuc fortasse inter legendum dexter dictavit Apollo. Vale et nos ama.Ga naar voetnoot2) |
|