No 358.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
12 décembre 1656.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 356.
Clarissimo Viro Juveni Domino Christiano Hugenio Fr. à Schooten S.D.
Binas hasce epistolasGa naar voetnoot1), quas hesterno die Hafniâ à Clarissimo Domino Bartholino, meis insertas, accepi, ecce tibi sisto. Earum autem alteram tu facilè VlacquioGa naar voetnoot2) tradendam procuraveris. Porrò maximas tibi gratias habeo, pro Epistola tua nuperrime mihi missa, in qua sanè quàm planissimè et doctissime, pro more tuo, difficultatem, quae utrumque nostrum morata ante fuit, explicas; ita ut nil putem Robervallo, praeter ejus libidinem in traducenda Cartesij mente, relictum iri. Adeò enim quadrare tua cum Cartesij mente deprehendo, ut omnino mihi constare videatur, quo consilio ille haec verba in Geometria sua posuerit. Et si la quantitè y se trouvoit nulle, ou moindre que rien en cete aequation, lors qu'on a supposè le point C en l'angle DAG, il faudroit le supposer aussy en l'angle DAE, ou EAR, ou RAG, en changeant les signes + et -, selon qu'il seroit requis à cet effect. E quibus colligere licet, Cartesium non prius Quaestioni penitus satisfactum existimasse, quàm postquam punctum C in omnibus illis 4or angulis fuerit suppositum; et quidem prout id ipsum directè, hoc est, per veram aequationis radicem (quandoquidem falsae radices vulgò alio planè sensu accipiendae veniunt, et indirectè ad quaestionis solutionem faciunt) fuerit quaesitum. Nondum enim de falsis mentionem fecerat, cum earum naturam in 3tio libro primum exponat. Quaestionem autem hanc ab ipso haud aliter fuisse pertractatam, quàm ut ibidem simul locorum planorum et solidorum
compositionem ostenderet, vel inde patet, quòd, in amorem hujus quaestionis, cujus sane nullum usum agnoscebat, nec ejusdem solutionem penitus exhibere in animum induxit unquam, (quippe quae omnes curvas, (sicut ipse notat) quae in Geometriam introduci queunt, comprehendit) paulò ante, pagina 309 haec verba, antequam vel ipsam serio explicare est aggressus, non adposuisset: Car il m'ennuje desia d'en tant escrire. De quibus in commentarijs meis iteratè productu-