No 343.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
13 octobre 1656.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Clarissimo Viro Domino Christiano Hugenio Fr. à Schooten S.
Clarissimus Dominus Lipstorpius, qui nudiustertius hinc in Angliam discessit, sibique constituerat Te coram, Hagam pertransiens, salutare, eodem die per Delphos est profectus, qua de re ut Te certiorem facerem per amicum rogavit, ne quid aegrè feras, cum aliorum consortio, cum quibus est profectus, iter suum ex animo instituere ipsi non datum fuerit. Post tres autem vel 4or septimanas, se, Deo dante, huc reversurum asseveravit, quo tempore Tuam Claritatem compellare ipsi visum fuit. Vale.
Lugd. Bat. 13 Octobris 1656.
Literas measGa naar voetnoot1) die Lunae praeterito ad Te missas quòd receperis non diffido, atque insertas ad Mylonium destinatas simul fuisse amandatas. Iterum Vale.
Monsieur Monsieur, Christianus Hugenius, gelogeert ten huijse van Myn Heer van Zuijlechem.
op
t'pleyn
In S'Graven-Hage.
Cito
cito
port.