Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 337.
| |
[pagina 495]
| |
quibus ingentes tibi gratias ago. at ego a tempore aliquo prorsus perfunctorie in studijs hisce versor, et fere in totum cessator evasi, dum valetudini parum firmae curam adhibere cogor, atque et moderavi mihi ab intenta ista meditatione. Nunc cum quasi postliminio et mathesin, et Eruditorum virorum commercium repetam, video te imprimis esse ad quem plurima scribendi materia suppetat. Ac primum quidem illis tuis literis respondebo quas mihi Dominus Bartholinus tradiditGa naar voetnoot2). e quibus illud primum intelligere gavisus sum tetragonismum tuum arithmeticum, supputatione Domini Bronker comprobari. Hinc enim manifesto constat recte sese habere propositiones omnes tuas, quibus eo pervenisti. |
|