Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 331.
| |
[pagina 488]
| |
reddetur, multaque hactenus incognita, cum Deo et die in lucem provenient. Natura namque sacra sua non simul tradit. Nec est, quod sibi quisquam persuadeat, me omnia et minima hocce in negotio iam pervestigasse, ut prorsus nihil supersit, non, non certè. Quippe nulla res est consumata cum incipit; nec omnium doctissimi tam veterum quàm recentiorum in medium quicquam protulerunt, quod non cum tempore magis magisque sit clarius detectum excultumque: quidni igitur etiam in hacce abstrusissimâ materiâ, quam ego modò primus sum aggressus, suo tempore sperandum? Profectò nullum est apud me dubium, ut et omnem adhibeamus operam in detegendo, et perscrutando Saturni phaenomeno, magnaque etiam respectu praedecessorum inveniamus, quin tamen longè maiora Posteris nostris reserventur; praesertim si longiora perfectioraque Telescopia, et quidem ex sectione hyperbolicâ perficiantur. De quibus expoliendis licet multi desperent, penitus tamen sum persuasus, posse lentes illas ad perfectionem perduci: sicuti Fratri Tuo optimoGa naar voetnoot1) nuper quasdam ex isto genere manu meâ elaboratas monstravi; sed planè aliâ et multò faciliori viâ, quam Cartesianâ. Ego quidem hactenus tubos longiores quam 12 pedum ad observationes non adhibui: idcirco etiam faciem Saturni aliter ac delineatam dedi, animadvertere nequivi, nec ullus aliter, ut penitus existimo, tali, et brevioribus tubis eam deprehendit, et deprehensurus est. Interim tamen lubens largior, Saturni faciem reverà esse aliam, si tubis 20, 30 et 50 pedum ea observetur. Hincque si Tu quoque longioribus utaris, fieri aliter non potest, quàm ut paulò à me diversum forte phaenomenon tibi appareat, et ita etiam aliam rationem demonstrationis excogitare oporteat. Mihi verò, ut et alijs omnibus, cum hucusque ope dictorum Telescopiorum Saturnus sub nullâ aliâ, quàm sub istis sex vel septem speciebus in conspectum venerit, aliâ demonstratione, meo iudicio, haud opus habeo. Non est autem quod existimes, me in eâ esse opinione, globulos istos minores, Saturno in ♈ et ♎ circiter existente, omnino esse per se rotundos; sed circiter rotundos apparere. Profectò si cominus adspicerentur, procul omni dubio, planè aliâ figurâ gauderent: quemadmodum etiam paginis 20 et 21 meae dissertationis de Saturno brevibus indicavi. Quî vero fiat lateronem alterutrum, certo tempore tam exiguum repraesentari? dicam. Scias itaque non solum brachia Saturni secundum longitudinem, ratione circumgyrationis suae periodi; sed et quoad latitudinem (respectu scilicet medij corporis maioris latitudinis compressionis prorsus expertis) ratione nempe latitudinis, certam pati compressionem; et quidem tanto maiorem, quantò latitudo redditur maior, sive quantò propius Saturnus limitibus accedit. At cum Saturnus in ♈ et ♎ semper existat trisphaericus, limitesque etiam ibidem versentur, necessariò maxima compressio tam quoad longitudinem quam latitudinem in alterutro laterone, respectu medij corporis, eo tempore apparet: et ita per consequens etiam stipatores admodum in ijsdem signis conspiciuntur exigui: quemadmodum mihi facilé hac in parte | |
[pagina 489]
| |
adstipulaberis si haec omnia, quae paucis sum complexus, paulò altius perpenderis. Caeterum, cum inclinatione planè ita comparatum esse, uti in dissertatione diximus, adhuc omninò statuo: attamen si alijs certioribus imposterum vincar rationibus, lubens cedam. Non enim ex Peripateticorum sum numero, qui opinioni semel conceptae adeo adhaerent mordicus, ut nullis rationibus se ab illâ divelli patiantur; sed veritate gaudeo, mihique nihil est antiquius, quàm ut arcana naturae à quocunque etiam sit, penitius tandem investigentur. Atque ita omnes illos execror, qui alijs conatus invident: illos verò omnibus modis diligo, qui veritatis gratiâ nihil relinquunt intentatum: quod ut pariter facias, non tantum meo, sed et publico nomine impense rogo. Vale Sideralis scientiae ornamentum, et me porrò ama. Dabam Dantisci Ao. 1656, die 7 Septemb.
Clarissimo Doctissimoque Viro Domino Christiano Hugenio, amico honorando.
Hag. Com. |
|