Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 226.
| |
[pagina 335]
| |
micae scientiae praebere ipsam, ac proinde Philosophiae Universae. Vitris expoliendis operam dedi scilicet, et telescopia fabricavi, eo quidem successu ut non tantum Jovis satellites et cornutam Venerem conspicere ijs liceat, quae tibi quoque visa scribis, sed aliud quid memorabile, quod nec à Fontana nec ab Hevelio deprehensum est. Galilaei exemplo transpositis literis observationem hanc tibi committere visum est, alijsque coeli spectatoribus. ut si quid novi detexere id profiteri velint, sin minus, ne postmodum negare audeant me acutius cernere, et quod nullius erat velut occupanti jure gentium cedant. Literae transpositae sunt istae. ADMOVERE OCVLIS DISTANTIA SIDERA NOSTRIS VVVVVVVC CCRRHNBQX. Has tibi postea alio ordine legendas dabo, Interim omnibus qui vel praestantissimis tubis se instructos existimant, easdem impertiri poteris. Gaudeo te posterioribus literis sententiam ferre aequiorem de studio astronomico, quam è praecedentibus colligi posse videbatur. Fatendum enim profecto diligentia coelestium observationum tandem homines didicisse universi hujus ordinationem, quoque loco à natura repositi sint, caelum denique an terra moveatur. Theorematis utriusque quam mihi proposuisti demonstrationem non difficulter inveni, neque tamen hic adjungam, quod ad iter in GalliamGa naar voetnoot1) me accingenti, negotia non pauca instent. Vale. |
|