No 205.
Christiaan Huygens à G.A. Kinner a Löwenthurn.
26 novembre 1654.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 199. Kinner à Löwenthurn y répondit par le No. 211.
26 Nov. 1654.
Kinnero Pragam.
Si aliquam modo deliquij solaris observationem nancisci potuissem, eam ad te misissem Kinnere Nobilissime et dudum quidem. At Professores nostri Lugdunenses cum longo tempore me suspensum tenuerint, ab alijs observationes accepturi quibus ipsi vacare neglexerant, tandem non sine dedecore tam celebris Lycaei coacti sunt confiteri, nullam omnino tota urbe celebratam fuisse. Si tamen vanum hoc rerum coelestium studium arbitraris, non admodum tibi culpandi sunt. Ego quidem tum temporis apud Spadanos fontes agebam ubi solis conspectum nubila penitus abstulerant. Reduci à multis relatum est, non tantam quidem fuisse obscurationem, quanta fuerat in calendario praedicta, unciarum nimirum 11. Caeterum in temporum momentis nihil magnopere peccatum. Siquidem Initium 11 Augusti hora 20, 26′ expectarim, medium Hora 21.44′ finem Hora 23.6′, quibus omnibus eventus satis accuratè responderit, quantum scilicet tumultuaria observatione notari potuit.
Sane etiamsi Romanorum calculus mathematicorum falsus fuisse convincatur non tamen ideo vanum aut contemnendum Astronomiae studium. Quid enim magnificentius aut homine dignius quam veri systematis contemplatio? Sed in eo omnes hallucinari ego quoque crediderim, quod periodos syderum ad certas leges tabulasque perpetuas revocare conantur. Neque enim eundem cursum immutabiliter ea sequi persuasum habeo. Judiciariam quoque Astrologiam quo minus ineptissimam judices nihil refragabor. Scripta Domini Marci quoniam quid mihi videretur scire desiderabas paulo attentius hinc inde percurri. Quid dicam autem, nisi plena omnia confusione et phantasticis opinionibus me reperisse. Haec si vos miramini ego invicem vestram demiror patientiam. Sed si quis Geometrarum genuinis demonstrationibus assueverit quomodo adulterinas istas probare possit, in quibus schemata utcunque geometrica sunt argumenta verò nihil habent evidentiae non equidem capio. Hypotheses existimo perspicuas primum inveniendas, saltem ut quid ijs petatur clarè intelligatur, deinde necessarias consequentias ad caetera ex illis deducendas. Quorum nihil penitus autor iste observasse mihi videtur. De communicatione autem motus per impulsum quid aliud attulit, quam quod omnes jam ante quoque experimentis edocti fuerant, de globis nimirum aequalibus, atque utinam ea demonstrasset. verum circa inaequales nihil prorsus definivit. Obsecro dicat tibi quid futurum sit
si globi A et B aequali celeritate mutuo obvia fiant in C, sit autem A magnitudine triplus ad B. Vix puto inveniet quietem eventuram globo A; B verò duplâ ejus quam antea habuerat