Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 222]
| |
No 152.
| |
[pagina 223]
| |
Diameter formarum sit 7 vel 8 pollicum pedis Reynlandici in 10 divisi: maiores improbo, quod nimis difficulter illis figura sphaerica inducatur: multo minores quoque, quod liberam dum terimus manus gyrationem impediant. Vitra vero minoris sphaerae puta cuius diameter sit tantum unius, duorum aut 3 pollicum in similibus formis vix parabis, quod exiguitas formae manus liberum motum impediat: difficultatem vero superabis; si modum in adiuncta schedulaGa naar voetnoot2) descriptum sequtus fueris: illo enim modo etiam minutissimae sphaerulae segmenta conficies. Haec de convexis. In cavis formandis non tanta est difficultas, modum autem commodissimum reperimus illum quem in adiuncta schedulaGa naar voetnoot2) descripsimus. Ut capulo ligneo vitra affigas mixturam conficies, ex cera Colophone et pulvere tenuissimo laterum coctilium cribrato, simul mixtis, aliqui addunt sulphur, nos ob foetorem omisimus: Experientia proportionem miscendorum docebit: aliquando cum praefata pice acida et carbonum pulveribus simul commixtis vitra capulis affiximus. Vitro capulae affixo et perfecte levigato hac arte tollis: capulam manu sinistra tenebis, et dextra manu malleo capulam feries, cavendo ne tangas malleo vitrum, et repetitis ictibus pulcherrime decidet vitrum, nullo ruptionis, seu fissurae periculo: gypso nunquam vitrum capulae affiximus. Omnis arena bona, modo tenuis et cribrata fuerit: prius in sicca arena terimus, et cum iam vitrum formae figuram accepit, arena madefacienda, tum in eâdem arena vitrum tam diu terendum usque dum, quasi halitu infectam polituram acquisiverit. Hoc facto ab omni arena expurgatâ formâ, ut ultimam polituram vitro inducas, tenuissimam papyrum fornicem gelutinae (quo militum pepla vel colaria nostra firmantur) ex amijlio confecto, Belgice styfsel, affigo, qua probe exsiccata, cultello omnes papiri inaequalitates abrado, usque dum manu seu digitis papyrum palpitando nihil amplius inaequale reperiatur: dein pulverem terrae [?] tripolitanae non arenosae inspergo, et illum pollice per papyrum quaquaversum duco et afficio, ut ita tota ea terra infecta videatur: super qua lentis ductibus vitrum capula adhuc affixum affrico, dum interim capulam in manu circumverto, sic brevissimo tempore, imo medio quadrante polituram induces perfectissimam: sed hic unice cavendum est ne ex vestibus vel ex lacunari vel per fenestras arenula aliqua vel durior aliquis pulvisculus advolet, et in formam incidat totumque vitrum iam perfectum corrumpat: alterum est quod passim omnes nemine adhuc quod sciam animadvertente decepit, est quod cum vitrum rotundamus, instrumento vitrarijs notissimo, partes extremas vitri valde inaequales et scabiosas relinquamus, quae dum vitrum in charta polimus facile rumpuntur, et nobis inscijs in papijrum incidunt, et integre vitrum corrumpunt, hoc vitium superabimus, si primo in schirella seu forma multo minoris sphaerae vitri limbum atteramus, vel in cono cavo ferreo super schamnum tornatorium rotato: etiam dum vitrum in arena madida terimus, saepius arena a capula expurganda est: ne si forte arenula aliqua crassior adhuc vitro seu capulae adhaerescens, casu in formam incidat, et vitrum fere perfectum, multis lineis seu sulcis vitiet. |
|