No 149.
Fr. van Schooten à Christiaan Huijgens.
13 janvier 1653.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 144. Chr. Huygens y répondit par le No. 150.
Clarissimo Viro, Domino D. Christiano Hugenio, Fr. à Schooten S.P.
Vidi tuam, nobilissime Vir, circa curvam à Domino Wallis propositam, sententiam, qualis nempe illa à Te habeatur: nimirum, quod ejus puncta non indifferenter se habeant ad puncta alicujus rectae, id quod sanè ingeniosè ostendis. Unde fit ut et ego illam, minus adhuc quàm ante inter Geometricas annumerandas existimem, hoc est, in quâ relatio omnium ejus punctorum ad rectae lineae puncta non exprimatur per aliquam aequationem, sicuti id à Domino des Cartes in exordio 2di libri explicatur. Verum non ideo tamen ego inordinatam dixerim aut irregularem, non magis quam Trochoïdem, aut Spiralem &c. quarum equidem satis multae atque non inelegantes constant proprietates. Quemadmodum sunt illae, quae de earum superficie, et tangentibus àb Archimede, Cartesio, et Toricellio sunt ostensae: licèt in hoc, quod illarum puncta non ad rectae lineae puncta eandem semper atque indifferentem habeant relationem, videantur inordinatae, neque sub Algebram cadentes. Hinc qualem unam ex jam dictis statuerit aliquis, talem ego superius dictam fore crediderim. Caeterum, quoniam nuper oblitus eram tibi communicare libellumGa naar voetnoot1) Domini de NonancourtGa naar voetnoot2), de quo nobis erat sermo, hinc tibi illum nunc simul transmitto, ut, quid ille molitus fuerit, tu intelligere studeas, siquidem mihi valde obscurus videtur, ac necdum, cum otium non suppetat, perlexi. Transmitto simul et annulum, in foco nostro tunc temporis deperditum, posteaque ab uxore meâ repertum, non exiguâ
certè aut mediocri laetitia, etsi (sicut mihi persuadeo) non tantâ, quali annulus à Domino Tacqueto fuerit inventus. Quocirca illum in fidelitatis suae tesseram accipias quaeso, sed satis est jocorum, scio enim te seria molien-