dictorio assertionis, infertur assertio, modo ratiocinatio formetur hunc in modum. velim probare A esse aequale B. Jta arguam: A vel est aequale B, vel non aequale, Si dicas A esse aequale B, habetur propositum: Si A dicas non esse aequale B, infertur A aequale esse B. Ergo A est aequale B. Haec illatio videtur veram parere scientiam, nulla ulterius factâ deductione ad absurdum; quia lumine naturae notum est quod ex vtroque contradictionis membro consequitur verum esse. Haec scripta sint ad pleniorem disquisitionem, non ad sensum theseos explanandum, quem dedi
supra.
In dioptrica nihil magnopere nunc quidem habeo noui. Tuum inuentum praeclarum est, si (quod reor) habeas demonstratum. Doctissimo Schootenio hic non assentior. Quamuis enim et illius iudicio multum tribuam, et Cartesium ipsum faciam plurimi: Tamen non existimo, in materijs quas tractauit, ita perspexisse eum omnia, vt nihil alijs inueniendum aut emendandum reliquerit. Deus egregios tuos in nobili argumento conatus secundet, vt quae feliciter et acutè repereris, quam primum luce donata videamus. Vale.
Tuus in Christo seruus Andreas Tacquet, Societatis Jesv.
Louanij 18 Dec. 1652.
Erudito ac Generoso Domino Domino Christiano Hugenio C.F. Hagae.